Prisc. part.

Prisc. part. 107, 17-108, 6 - 113, 1-9

Atque quae pars orationis? Coniunctio. Cuius est potestatis? Copulativae, ordinis communis tam praepositivi quam postpositivi invenitur. Sed raro postponitur quomodo etiam. Et quid interest inter que et ac et atque? Quia que semper postpositiva est et 5enclitica et significat non modo et sed etiam τε Graecam quando repletiva est. Ac autem semper praepositiva est et accipitur etiam pro adverbio similitudinis quomodo atque, ut haud secus ac iussi faciunt. Et autem tam praepositiva quam postpositiva copulationem 10solam significat. Cuiuis est figurae atque? Compositae. Ex quibus? Ex duobus integris at et que. Quem habet accentum? Praepositiva omnis coniunctio et praepositio gravatur, postpositiva autem generalem accentum servat dictionum. Quae sunt alia nomina quae declinationem pronominum habent? In us quidem desinentia sex unus, ullus, nullus, solus, totus, alius, in er vero duo uter et alter et ex his composita excepto neuter neutri. 108, 5Dic nominativum ab eo quod est ea. Masculinum eius is femininum ea neutrum id. Quid habet notandum|| hoc pronomen? Quod nominativum pluralem masculinum tam in ei facit quam in ii et dativum et ablativum tam in eis quam in iis et quamvis i duplicetur pro una accipitur syllaba in metris quomodo di et dis pro dei et 10deis. Fac ab eo quod est is compositum. Idem eiusdem. Et quid interest inter neutrum et masculinum? Quod masculinum producitur, neutrum vero corripitur. Ea quae pars orationis? Pronomen. Quale? Subiunctivum vel relativum. Primitivum est an derivativum? Primitivum. Quot sunt pronomina indubitabilia? Primitiva quidem octo, primae personae ego, secundae tu, tertiae sex ille, ipse, iste, hic, is, sui. Et quare prima 108, 5-110,1et secunda persona singulas habent voces, tertia autem tot etiam diversas? Quia prima et secunda praesentes semper sunt et iuxta se collocantur et demonstrativae sunt; tertia autem modo iuxta collocatur modo longe modo praesens modo absens modo demonstrativa modo relativa modo discretiva. Quid interest inter hic et 10-110,1iste et is? Quia hic praepositium est et demonstrativum et in declinatione nominum a grammaticis pro articulo accipitur, iste vero demonstrativum est, is subiunctivum vel relativum, ille potest et in loco aliquo longe posito esse demonstrativum et relativum potest tamen idem esse et eum significantia aliqua proferri, ut 15-110,1sic Iuppiter ille monebat. Ipse autem et relativum et discretivum est; relativum est ut ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est; discretivum est ut ego ipse, tu ipse, ille ipse:|| quaeque ipse miserrima vidi. 20-110,1Ideo autem discretivum dicitur, quia discernit personam cui coniungitur, ostendens per se facere et non per alium, ut quaeque ipse miserrima vidi, hoc est ipse per me, non per alium. Dic derivativa pronomina quot sunt. Septem, meus, tuus, suus, noster, vester, nostras, vestras. Quot sunt declinationes pronominum? 25-110,1Quattuor, una illorum quae in i iaciunt genetivum et dativum, ut mei mihi, tui tibi, sui sibi, altera eorum quae in ius habent genitivum, ut illius, huius, tertia quae secundum mobilia declinantur nomina meus, tuus, suus, noster, vester, quarta quae tertiam nominum declinationem sequitur nostras, vestras. Quae sunt dubia? Quae Stoici 30-110,1quidem antiquissimi inter articulos [cum praepositionibus] ponebant, Romani autem inter pronomina infinita vel interrogativa vel relativa vel redditiva, Dyonisius vero et Apollonius et Herodianus rationabiliter inter nomina. Sunt autem substantiae vel qualitatis vel quantitatis vel numeri [infinita]. Substantiae ut quis, quod tam 35-110,1interrogativum est quam infinitum, cuius relativum est qui, quod per se quidem acuitur, in lectione vero gravatur. Invenitur tamen etiam pro quis atque tum circumfiectitur. Obliqui autem eorum casus, quando relationem significant, gravantur. Qualitatis, qualis, quod paenultimam circumflectit quando interrogativum est; quando 40-110,1vero infinitum est vel relativum, acuitur ultima quae tamen in lectione sopitur: eius redditivum talis. Dic quantitatis. Quantus quod similiter tria significat, interrogationem quando paenultima acuitur, quando vero ultima infinitum vel relativum est, quod similiter in lectione sopitur; eius redditivum tantus. Numeri quot, 45-110,1quod similiter tria significat, interrogationem infinitionem relationem, sed quando interrogativum est acuitur, quando autem relativum vel infinitum in lectione gravatur; eius redditurum tot. Dic derivativum ab eo quod est quis. Cuius cuia cuium quae sunt possessiva infinita quae Graeci non habent. Praeterea hic et haec 50-110,1cuias et hoc cuiate huius cuiatis, quae sunt gentilia infinita. Et sciendum quod haec declinationem pronominum habent quis vel qui, cuius, et eam tamen inaequalem cum accusativum quem facit et ablativum a quo vel a qui et dativum pluralem quibus vel quis. Diversa quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A vertor verbo versus participium, et a participio factum est nomen compositum diversus diversa diversum; generis hic feminini numeri singularis quando 110, 5femininum est, quando vero neutrum pluralis. Et notandum quod omnia mobilia in a facientia femininum et nomina et pronomina et participia similem habent femininum singulare et neutrum plurale ut primus prima primum, pulcher pulchra pulchrum, armiger armigera armigerum, satur satura saturum, illc illa illud, iste ista 10istud, is ea id, hic haec hoc: haec et singulare est femininum et plurale neutrum. Nec non etiam quis quae quod: quae tam singulare est femininum quam plurale neutrum. Participia quoque amaturus amatura amaturum, amatus amata amatum. Cuius est numeri? Singularis quia femininum est in hoc versu, figurae compositae. Ex 15quibus? Ex duobus integris, id est ex di praepositione, quae separatim non invenitur per se, et versa. Sunt autem inseparabiles praepositiones, id est quae per se separatae numquam possunt inveniri, hae: di, dis, re, se, am, con; quas tamen praepositiones ideo dicimus quia interpraetatio quoque earum apud Graecos praepositiones 20eas ostendit et praepositivum locum sibi semper in compositione defendunt. Diversus tamen apud Latinos frequenter non solum pro varius sed etiam pro separatus accipitur et discretus ex quo etiam derivatur diversitas. 5Penitus quae pars orationis? Adverbium. Cuius significationis est? Hic localis, alias qualitatis; significat enim prorsus vel intima parte ut et causas penitus temptare latentes. Et hic tamen similem habet significationem penitus, id est in 111, 10penitissima parte, hoc est intima, Italiae. Antiqui enim et penitior et penitissimus ab eo solebant dicere velut ulterior ultimus. Cuius est speciei? Primitivae. Ex eo enim nomen penitior et penitissimus nascitur et adverbium comparativum penitius superlativum penitissime. Cuius est figurae? Simplicis.|| 15Dum quae pars orationis? Adverbium temporale, quomodo hic. Est autem etiam coniunctio causalis quando pro να Graeca coniunctione accipitur ut multa quoque et bello passus dum conderet urbem Et sciendum quod adverbium indicativo coniungitur, coniunctio 20vero subiunctivo. Est tamen etiam pro coniunctione repletiva, ut Sosia adesdum paucis te volo et nedum illi corruptis moribus victoriae temperarent. Ex eo derivatur dudum. Post nec quoque vel post non vel post haud 25posita adverbium est temporale ut necdum, nondum, haud dum. Parte quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Primitivae, generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus ablativi. Cur pars partis facit? Quia omnia in rs vel ls vel ns desinentia interposita ti faciunt genetivum ut pars 111, 5partis, puls pultis, mons montis exceptis a corde compositis quia d habent pro t, ut vecors vecordis, concors concordis, discors discordis. Servant enim primitivi consonantem genetivi: et differentiae causa frons frondis φυλλάς et lens lendis τ κονίδιον; praeterea glans glandis, libripens libripendis quia a pendo verbo componitur. 5Fac ab eo quod est pars derivativum. Diminutivum particula, verbum vero partio et partior, quod in eadem invenitur significatione, et ex eo composita dispertio et dispertior et impertio et impertior. Dic ab eo compositum. Participium et participo participas participat. Similiter componuntur ab eo expers expertis, particeps participis 112, 10et proportio et bipertitus et tripertitus et similia. Geruntur quae pars orationis? Verbum. Quale? Perfectum. Quo modo dictum? Indicativo. Cuius coniugationis? Tertiae, significationis passivae numeri pluralis figurae simplicis temporis praesentis personae tertiae. Declina. Gero geris gerit et cetera. Quare 15praeteritum gessi facit? Quia in ro desinentia tertiae coniugationis in ui faciunt perfectum (quaero quaesivi, tero trivi) exceptis uro ussi gero gessi, curro cucurri, ex quo composita licet ut vel duplicent in praeterito perfecto cu vel non: decurro decucurri et decurri, percurro percucurri et percurri. Quare gessi gestus facit participium? 20Quomodo et ussi ustus. Quaesivi quoque quaestus πόρος differentiae causa facit; nam quaesitus ζητηθείς. Fac frequentativum. Gesto gestas gestat: a participiis enim praeteriti plerumque fiunt frequentativa; et a gesto gestio gestis, id est motu corporis significo gaudium. Dic ab eo alia derivativa. Gerulus unde componitur 25nugigerulus; inde est etiam gesticulor gesticularis vel gesticulare et ipsa res gesticulatio||. Panditur interea domus omnipotentis Olympi. Scande versum. Panditur intere adomus omnipo tentisO lympi. Quot caesuras habet hic versus? Unam. Quam? Semiquinariam. Quomodo? Panditur interea. Quot figurarum est iste versus? 113, 5Unius. Quare? Quia quinque dactylos habet. Tracta singulos pedes. Panditur dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera. Quot partes orationis habet hic versus? Quinque. Quot nomina? Tria, domus, omnipotentis, Olympi. Quot verba? Unum, panditur. Quid aliud? Adverbium, interea.

Critical apparatus

orationis] est T A Lest] om. C A‘τε’] τη B Aut] in tertio Aeneidos ut B C; in tertio Aeneidos Lpostpositiva] posita V B T CEx] a V B Comnis] et V B C Lservat] servant B T C A Lvero] quoque B T C LMasculinum] masculini B Tmetris] dii et diis B Cneutrum et masculinum] masculinum et neutrum T A Lvero] om. B T C Lorationis] est T Arelativum] vel redditivum B Cest] om. A C Lsex ‘ille] ille infinita sex Tis] idem Tprima et secunda persona] prima persona et secunda V T Acollocantur] colloquuntur V B C A Lcollocatur] conloquitur B C A Lrelativum] vel redditivum B C Lrelativum] vel redditivum B C Lpotest] om. T Aut] virgilius in septimo aeneidos B C Lut] idem in eodem B C Lipse] idem in secundo aeneidos B C Let] om. V B T C L‘‑ius’] us V T Adeclinantur] declinatur V Anoster, vester] om. V T Arationabiliter inter nomina] inter nomina rationabiliter posuerunt T Atamen] om. T Atum] tunc T Acircumflectit] circumflectitur V B T Asignificat] significant corr. V1 ? V Bpaenultima] paenultimam B Ainterrogativum] vel infinitivum C; vel infinitum Lacuitur] vel infinitivum V Avel infinitum] om. V B C A Ldativum] et ablativum T C Lorationis] est T A Lparticipium] facit T Ahic] om. V T Aquando] vero V B T C Lfemininum] feminum corr. V1 V Csingulare] singularem B C A Lplurale] pluralem B C Lquia] quod V Bearum] eorum V B Adefendunt] fac derivativum ab eo quod est V B C A; fac derivativum ab eo quod est diver diversus Lderivatur] derivativum V Aorationis] est T A Lest] om. T Aut] virgilius in tertio aeneidos insequor ut B C; virgilius in tertio aeneidos insequor et T; virgilius in tertio aeneidos insequor Lintima] in ultima T; in Lnomen] om. C add. L1 Lorationis] est T Lquomodo] modo C corr. L1 Lut] virgilius in primo aeneidos B T C Lpaucis] pacis B T C‘corde’] cor T C Lhabent] habet V Tglandis] et V B Aparticipo] verbum V; participio verbum Aexpertis] et V Aorationis] est T LTertiae] correptae T ADeclina] activum verbum T C Lperfectum] praeteritum perfectum ut B T C Lexceptis] excepto V Aenim] om. B C add. L1 Lgestis] gestit B T L‘gesticulare’] gesticulatur T C‘gesticulatio’] Versus viii libri finitus Prisciani grammatici V; Documentum Prisciani grammatici in primum versum noni libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi B C; Documentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi Ldomus omnipotentis Olympi] et cetera T Adactylus ex una longa et duabus brevibus] om. V Anomina] habet T L‘interea’] tracta singulas partes B C; tracta singulas partes fiat T L

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. Aen. 3, 236

Verg. Aen. 7, 110 ille] ipse
Verg. Aen. 7, 263Verg. Aen. 2, 5

Verg. Aen. 3, 32

Verg. Aen. 1, 5Ter. Andr. 28-29Sall. Catil. 11, 7

Witnessess layer

Atque ~ dictionum A B C F L T V

Quae ~ corripitur A B C F L T V

Ea ~ quis A B C F L T V

Diversa ~ diversitas A B C F L T V

Penitus ~ Simplicis A B C F L T V

Dum ~ dum A B C F L T V

Parte ~ componitur A B C F L T V

Fac ~ similia A B C F L T V

Geruntur ~ gesticulatio A B C F L T V

Panditur ~ interea A B C F L T V