Prisc. part.

Prisc. part. 113, 10-114, 6 - 118, 9-22

Panditur quae pars orationis est? Verbum. Cuius est modi hoc verbum? Indicativi. Cuius formae? Perfectae. Cuius coniugationis? Tertiae. Cuius generis sive significationis? Passivae. Cuius numeri? Singularis. Cuius figurae? Simplicis. Cuius temporis? Praesentis. 5Cuius personae? Tertiae. Dic activum eius. Pando pandis pandit. Declina. Pando pandebam pandi panderam pandam. Cur mutata do in di facit praeteritum perfectum? Quia omnia verba tertiae coniugationis quae ante do n habent mutata do in di faciunt praeteritum, ut scando scandi, incendo incendi, offendo offendi, defendo 10defendi. Excipiuntur abicientia quidem n fundo fudi, scindo scidi, findo fidi, duplicantia vero primam syllabam pendo pependi, tendo tetendi, tundo tutudi. Declinat passivum. Pandor pandebar passus sum. Cur passus facit participium praeteritum? Quia omnia passiva in dor desinentia tertiae coniugationis verba, nisi sint a dor verbo 15composita participium praeteritum in sus faciunt, ut ludor lusus, caedor caesus, defendor defensus, incendor incensus. Sed notandum est quod, cum alia omnia quae n habent ante do etiam in participio ante sus servant n, ut offendo offensus, defendo defensus, incendo incensus, tendo tensus, pendo pensus, tundo tunsus, hoc differentiae 20causa ne femininum eius simile inveniatur proprio masculino, quod est hic Pansa, ideo passus passa passum facit, quamvis a patior quoque passus facit et a pateo passus, ut Vergilius in tertio passis de litore palmis et in primo 25crinibus Iliades passis. Fundo etiam fudi fusus fecit nec duplicavit s, quia producta vocalis non egebat tali geminatione. Fidi quoque et scidi, quia corripiunt paenultimam, duplicaverunt in participio s, scissus et fissus. Vergilius 114, 10in nono Aeneidos|| frangitur ac fisso transit praecordia ligno. Imperativus et optativus et subiunctivus et infinitus supra dicti verbi secundum analogiam declinantur. Dic supina. Pandendi pandendo pandendum passum passu. Dic participia. Pandens passurus. 15Dic passiva. Praeteriti passus, futuri pandendus, nomen verbale passor. In sor autem desinentia vel in xor verbalia feminina facere non possunt litterarum dissonantia prohibente. In tor enim desinentia mutant or in rix, ut amator amatrix, doctor doctrix, raptor raptrix, fartor fartrix. Nomen verbale rei hic passus huius 20passus, quod significat τ βμα, id est quod patet in spatio distantiae pedum. Est tamen et aliud verbale pandus panda pandum. Donatus panda et contractior et Ovidius panda naris erat. Nam passio magis a patior est. Interea quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet. Quot accidunt adverbio? Significatio species figura. Cuius est speciei? Inter quidem ab in praepositione videtur esse 114, 5natum quomodo a sub subter et ab ex exter; ea vero primitivum est pronomen ablativi casus singularis vel accusativi pluralis. Cuius est significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci. Cuius est figurae? Compositae. Ex quibus? Ex integro et corrupto si ea plurale accipimus. Inter enim integrum est quod plerique 10Latinorum praepositionem accipiunt, Graeci autem adverbium; ea vero corruptum quia accusativus pluralis a <corripit>; produxit tamen propter generalem regulam adverbiorum in a terminantium quae omnia producuntur, ut interea, propterea, praeterea excepto ita. Possumus tamen dicere quia in compositione non necesse est 15separatorum constructionem servare et licere etiam ablativum singularem accipere in his adverbiis compositum cum praepositionibus, quomodo quacirca, quapropter, sic interea, propterea. Frequenter enim etiam simplices ablativi pro adverbiis accipiuntur, ut una, qua, qui, dextra, sinistra. Domus quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? A Graeco derivatur. Graeci enim δωμσθαι dicunt aedificare inde δωμήσατο et δόμος. Graece enim masculinum est et Latine femininum haec domus, quomodo κρατήρ haec cratera, 115, 20 δεκάπους haec decempeda, πανθήρ haec panthera, χάρτης haec charta, γαυσάπης || haec gausape. Dic derivativa a domo. Domicilium, domesticus, dominus, domo domas domat hoc est sub domo et potestate mea facio: unde maris domitor pro dominus et dominator [inde etiam dominus]; hinc Domitius et 25Domitianus. Dic adverbia ex hoc. In loco domi ad locum domum, de loco domo quae Graeci dicunt οκοι οκαδε οκόθεν. Dic deminutivum. Domuncula. Omnipotentis quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Adiectivae, figurae compositae. Ex quibus? Ex tribus corruptis, omnium et potis et ens, id est qui onmium potis est. Antiqui enim ens dicebant participium ab eo quod est sum es est. 115, 5Ideo ergo a possum verbo patens nascitur tam participium quam nomen sed quando participium est et tempus significat et accusativo nominum vel infinito verborum coniungitur nec comparationem accipit ut potens pugnare vel potens bella facere. Quando autem nomen est caret tempore et genetivo coniungitur comparationemque 10habet ut porcus maris et amans illius, potentior et amantior. Sic ergo omnia participia similia possumus discernere tempore et coniugatione casuum et comparatione. Si enim verbi casum non sequantur, in vim nominum transeunt; similiter si tempus amittant et si comparationem assumant ut fugitans litium 15doctus grammaticae, doctior doctissimus. Cur in tis desinit genitivus? Quia omnia nomina in ns vel ls vel rs desinentia interposita ti faciunt genitivum, ut puls pultis, mons montis, ars artis, exceptis differentiae causa frons frondis et lens lendis; praeterea glans glandis cuius quidem etiam similem genetivo quidam protulerunt 20nominativum. Libripens quoque libripendis facit servata consonante verbi pendo. Praeterea a corde composita servantia d notanda sunt concors concordis, discors discordis, vecors vecordis. Comparativum quidem potens potentior potentissimus dicitur; omnipotens autem ideo non potest habere comparativum quia <quod est> supra omnia nemini potest comparari. Fac ab eo quod est potens ipsam rem. Potentia et potestas. Quid interest inter 116, 5potentiam et potestatem? Potestas magis pro vi accipitur, potentia autem pro dictione; quidam etiam potentatum dixerunt. Declina verbum. Possum potes potest. Eodem modo tempore praeterito imperfecto poteram tempore perfecto potui, plusquamperfecto potuerant, futuro potero; imperativo praesenti potes possit pos||simus 10poteste possint, futuro potesto tu potesto ille potestote possint vel possunto; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam possim, praeterito plusquamperfecto potuissem, futuro possim. Subiunctivo praesenti cum possim, praeterito imperfecto cum possem, praeterito perfecto potuerim, praeterito 15plusquamperfecto potuissem, futuro potuero. Infinita posse, antiqui potesse (Terentius in Eunucho sed nihil tamen), praeterito potuisse: in futuro deficit. Derivativa ex hoc possibilis. Olympi quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium; significat autem et montem et caelum Olympum dictum a Graeco quasi λολάμπον quod undique luceat. Cuius speciei? Derivativae vel 117, 15compositae a Graeco, id est το λου κα λάμπειν. Fac ab eo derivativum. Olympicus Olympica Olympicum et proprium Olympius Olympia Olympium certamen vel Olympia, quae in honorem Iovis celebrabantur certamina Pisis. Dic composita. Olympiodorus et Olympionices. Dic patronymicum. Olympias, cuius secundum 20analogiam Olympiades debet esse masculinum. Oceanum interea surgens Aurora reliquit Scande versum. Ocea numintere asur gensAu rorare liquit. Quot habet caesuras? Duas semiquinariam et semiseptenariam: oceanum interea ecce semiquinaria. Oceanum interea surgens ecce 117, 5et semiseptenaria. Quot figurarum est? Decem. Habet enim tres dactylos et duos spondeos. Tracta pedes. Ocea dactylus et cetera. Quot partes orationis habet iste versus? Quinque, Oceanum, interea, surgens, Aurora, reliquit. Quot nomina? Duo, Oceanum, Aurora. Quot verba? Unum, reliquit. Quot participia? Unum, surgens. 10Quot adverbia? Unum, interea. Oceanum quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. 118, 10Cuius speciei? Derivativae π το κέος enim, hoc est a celeri motu, dictus est Graece Oceanus. Fac ab eo derivativum. Oceanites masculinum et Oceanitis femininum unde Vergilius in quarto georgicon|| Oceanitides ambae. 15Dic possessivum. Oceanius Oceania Oceanium ut Saturnus Saturnius Saturnia Saturnium; patronymicum κεανς κεανο Oceanides et femininum Oceanis velut Πρίαμος Πριάμου Priamides et Priamis. Et quamvis sit proprium Oceanus etiam pro appellativo accipitur, quando partes eius significat, ut si dicam 20Atlanticus oceanus et Boricus et Erythraeus sive Aethiopicus, quomodo mare, cum totum significat, proprium est, cum partem, appellativum.

Critical apparatus

est] om. B ACuius est modi hoc verbum] cuius modi T LPando] om. C Lfacit] fecit V T C Ltertiae coniugationis] coniugationis tertiae T C L‘‑n‑’] ut B T C Ltutudi] tutundi V B T corr. C1 C Apraeteritum] om. B T C Lalia omnia] omnia alia T C Lhoc] excipitur pando quod non servat n et haec Tpassum] om. V Atertio] aeneidos et pater anchises B T C Lpassis] peplumque ferebant B T C L‘scissus’ et ‘fissus’] fissus et scissus B C LAeneidos] om. V Afrangitur] om. V Aac] et V Ainfinitus] infinitivus B Aparticipia] activa praesentis B T C LPandens] futuri B T C Lverbale] verbiale V B T C A Lverbalia] verbialia V B T C Lverbale] verbiale V B T C Lrei] ipsius T Lquod] quo V C corr. L1 Lverbale] verbiale V B T C Let] om. T C LOvidius] oboedius V; in quarto metamorphoseon B T C Lerat] om. V C Aorationis] est T LSignificatio species figura] species significatio figure B T L; species C‘Inter’] utrum primitivum an derivativum T C L‘exter’] extra B T C LCuius est significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci] om. V A; post B Ccorruptum quia] composita V B C A Lut] om. V Aquacirca] quocirca T Lorationis] est T L‘ἐδωμήσατο’] εδομεσατο V A‘δόμος’] δωμος V T C Lὁ] om. V Cγαυσάπης] γαυοσαπες B T L‘domo’] domus B Cοἴκαδε] οικοτεν B L; οικοθην T A‘Domuncula’] domicula V A Dorationis] est T Lest] om. B T Cconiungitur] coniunguntur V Dpugnare’ vel ‘potens bella facere’] bellum facere vel potens pugnare B T C; bella facere vel potens pugnare Ltempore] omnia Tet] om. V Dsequantur] sequuntur B T Lnominum] om. V add. D1 Damittant] amittat V B T C L corr. D1 Dsi] om. B T C Lassumant] assumat V B T C L corr. D1 Din ‘‑ns’ vel ‘‑ls’] in ls vel ns B T C; in ns vel rs L; is Vars artis] om. V D; pars partis B T C Lquoque] om. B T C L‘corde’] cor B T C Lservantia ‘‑d‑’] d servantia pro t B T C Lquidem ‘potens] potens quidem V Dquidem ‘potens] derium T; derivativum Lpotens] derium T; derivativum L‘dictione’] ditione V T‘potentatum’] potentatus B T C Lplusquamperfecto] tempore praeterito C Lpotes] ad secundam et tertiam personam B T C Lpossint’ vel] om. C add. L1 Lpossim] possem B T C Lpraeterito] perfecto et B T C L Dpraeterito] om. B T C Lcum] om. B T C L‘potuerim’] poterim V DInfinita] infinito praesenti et praeterito imperfecto B C Lpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C LDerivativa] derivativum T Corationis] est T LCuius] est B T C Lκαὶ ‘λάμπειν’] καλαμιτειν C L; αμπειν B Tcelebrabantur] celebrantur T CDic composita. ‘Olympiodorus’ et Olympionices. Dic patronymicum. ‘Olympias’, cuius] om. B T C Lmasculinum] Versus x libri finitus Prisciani grammatici V D; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum decimi libri B; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum undecimi C; explicit ex primo versu decimi libri aeneidos documentum Prisciani grammatici orditur eiusdem in primum versum undecimi LDuas] quas B T C Lsemiseptenariam] quomodo B T C L‘oceanum interea’ ecce semiquinaria] om. B T; a V Dpedes] singulas B T C; singulos Ldactylus] ex una longa et duabus brevibus B T C‘Oceanum, interea, surgens, Aurora, reliquit’] om. B T C L‘interea’] tracta singulas partes B T C Lorationis] est T Lenim] om. B T C Lquarto] iii V Dὠκεανὸς] oceanos T LΠρίαμος] priamus T LΠριάμου] Πρυαμων V Csit] om. D add. L1 L

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 263Verg. Aen. 1, 480

Ov. met. 3, 674-5

Verg. Aen. 5, 799

Ter. Eun. 9, 666 sed nihil tamen] sed nihil

Verg. georg. 4, 341

Witnessess layer

Panditur ~ passis A B C F L T V

Fundo ~ ligno A B C L T V

Imperativus ~ est A B C L T V

Interea ~ sinistra A B C D L T V

Domus ~ Domuncula A B C D L T V

Omnipotentis ~ vecordis A B C D L T V

Comparativum ~ possibilis B C D L T V

Olympi ~ masculinum B C D L T V

Oceanum ~ interea B C D L T V

Oceanum ~ appellativum B C D L T V