Prisc. part.

Prisc. part. 124, 11-20 - 128, 16-24

Compositum autem ab uti, utinam, adverbium est optandi ut diximus. Praeterea utique pro videlicet adfirmandi est adverbium. Quem habet accentum? Ut et uti et utinam praepositiva gravantur per omnes syllabas, subiunctiva autem generalem accentum servant. 15Sciendum tamen quod ut quoque invenitur pro optativo adverbio ut Terentius in Phormione ut illum di deaeque omnes perdant. Cum vel quoque compositum tam ut quam uti similitudinis adverbium faciunt velut et veluti ut Virgilius 20ac veluti magno in populo. Infractos quae pars orationis? Participium. Quid est participium? Pars orationis partem capiens nominis partem verbi. Cuius est generis? Masculini, casus accusativi, temporis praeteriti significationis passivae. Cuius est formae? Perfectae numeri pluralis 124, 5figurae compositae ex duobus integris. Et nota quod inveniuntur saepe participia ex verbis quae non ex duobus integris componuntur, integra in utraque parte inventa; ut infringor ex integro est et corrupto, tamen infractus ex duobus integris fit. Ideoque possumus non a verbis ea declinata accipere sed magis a sese composita. 10Similiter impingo impactus, contingo contactus. Similiter perficio perfeci, deficio defeci, conficio confeci. Nec mirum in verbis vel participiis hoc inveniri cum etiam in nominibus possunt huiuscemodi compositiones esse; ut idem tam masculinum quam neutrum ex duobus corruptis, eiusdem vero ex integro et corrupto et || 15contrario alteruter ex duobus integris, alterutrius ex corrupto et integro. Declina activum. Indicativo infringo infringebam infregi infregeram infringam; imperativo infringe infringat infringamus infringite infringant, futuro infringito tu infringito ille infringitote infringant vel infringunto, optativo utinam infringerem infregissem 20infringam, subiunctivo cum infringam infringerem infregerim infregissem infregero, infinito infringere infregisse infractum ire vel infracturum esse. Gerundia vel participialia infringendi infringendo infringendum infractum infractu. Participia veniunt ab activo praesentis infringens futuri infracturus. Declina passivum. Infringor 25infringebar infractus sunt vel fui infractus eram vel fueram infringar, imperativo praesenti infringere infringatur infringamur infringimini infringantur, futuro infringitor tu infringitor ille infringiminor infringantur, optativo utinam infringerer infractus essem vel fuissem infringar, subiunctivo cum infringar infringerer 30infractus sim vel fuerim infractus essem vel fuissem infractus ero vel fuero, infinito infringi infractum esse vel fuisse infractum iri. Nomen verbale infractor femininum infractrix ipsa res infractio infractus et infractura. Ostendimus etiam saepe quod participia activa futuri temporis feminina etiam pre ipsa re accipiuntur, ut pictura, usura, natura, iunctura: sic etiam fractura. Rarissime in or 125, 5rerum nomina inveniuntur ex quibus magis verba nascuntur non ex verbis nomina ut a labor laboro, color coloro, amor amo, honor honoro. Dic alia composita. Confringo, perfringo, defringo, suffringo, effringo. Cur frange fregi facit? In go desinentia r antecedente si sint simplicia praeteritum in si faciunt, ut mergo mersi, spargo 10sparsi, alia vero in xi, ut pingo pinxi, tingo tinxi, rego rexi: unde ex eo composita pergo perrexi, surgo surrexi exceptis lego legi et ex eo compositis quando eandem significationem servant, ut relego relegi, perlege perlegi; mutata autem significatione in xi, ut diligo dilexi, intellego intellexi, neglego neglexi. Excipitur similiter frango 15fregi, pango pegi vel pepigi ex quo impingo impegi; excipitur etiam tango tetigi et pungo pupugi vel punxi et ago egi et ex eis compositis. Cur infractus? Quia omnia in gi vel xi praeteritum perfectum facientia per ctus faciunt participium: legi lectus, dixi dictus, tetigi tactus, sanxi sanctus. Exipiuntur flexi flexus, fluxi fluxus. Adverso quae pars orationis? Nomen hic quia caret tempore unde licet etiam comparativum eius facere adversior et superlativum|| adversissimus. Quale est hoc nomen? Appellativum. Cuius speciei? Adiectivae qualitatis est et mobile et derivativum a participio, 126, 5id est participiale. Fac ab eo aliud derivativum. Adversarius adversaria adversarium. Declina verbum. Adverto advertis advertit et cetera. Dic eius frequentativum. Adversor adversaris quod ab activo factum est deponens quamvis adverto et advertor aliam significationem habeant. Scis autem quod omnia frequentativa primae 10sunt coniugationis et plerumque a participio praeteriti solent fieri, versus verso, adversus, adversor adversaris exceptis in go vel in sco desinentibus. Illa enim a praesenti faciunt frequentativa, ut ago agito et lego legito et scisco sciscito et nosco noscito. Video enim visis et lacesso lacessis et arcesso arcessis non primae sed tertiae 15coniugationis inveniuntur. Frequentativa primae sunt coniugationis et inchoativa tertiae, meditativa quartae. Dic compositum aliud ab eo quod est verto. Adverto, converto, everto, subverto, animadverto, praeverto, reverto (paene cum omnibus praepositionibus indubitabilibus invenitur) circumverto, anteverto. Et notandum quod 20adverbia quoque inveniuntur non solum obliquis casibus nominum masculinorum vel femininorum sed etiam ipsi nominativo similia ut adversus, quod quidam, quia accusativo coniungitur, magis praepositionem existimaverunt. Versus quoque suppositum localibus nominibus adverbium esse invenitur, ut Italiam versus, Galliam 25versus, Hispaniam versus, Siciliam versus, Graeciam versus. Sallustius tamen etiam praepositionem ei anteposuit in Catilinario in Galliam versus; exadversum quoque compositum ut Terentius in Phormione exadversum tonstrina erat quaedam. 30A deverto fit derivativum deverticulum: Terentius postquam ad ipsum veni deverticulum. Deversorium quoque dicitur locus in quo devertimus. Versus quoque litterarum ordinatio inde dicitur vel quod vertimus stilum a fine ad initium [vel ab initio ad finem] vel quod antiqui a dextera 35parte in sinistram et a sinistra in dexteram scribebant. Vertigo quoque et vertex a verto verbo fiunt et Vertumnus deus et Verticordia [compositum] dea. Marte quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius speciei? Primitivae. Fac ab eo derivativum. Martius Martia Martium; etiam solemus et Martiaticus Martiatica Martiaticum dicere, unde stipendia militum || Martiatica dicuntur. Inde derivatur etiam 127, 5Mavors ex quo Mavortius. Dicitur tamen Maspiter quasi Martis pater quomodo Diespiter hoc est diei pater Iuppiter. Hic et haec Martialis et hoc Martiale: potest tamen et proprium esse Martialis. Quid interest inter proprium Martialis et appellativum? Quod, si proprium sit, masculinum est et ablativum in e terminat, si autem 10appellativum sit, commune est et ablativum in i terminat quomodo Iuvenalis Felix. Cur Mars Martis? Quia in ls vel ns vel rs desinentia interposita ti faciunt genetivum, ut puls pultis, ars artis, mons montis, exceptis differentiae causa frons, quando folium significat, frondis (frons enim capitis frontis) et lens, quando pullos pediculorum 15significat, lendis, quando autem significat legumen lens lentis. Praeterea glans glandis cuius quidam nominativum et genetivum similem esse voluerunt. Libripens quoque, quia a pendo verbo componitur, consonantem verbi servavit libripendis. Praeterea a corde composita d habent in genetivo secundum genetivum 20simplicis, concors concordis, discors discordis, vecors vecordis. Latinos quae pars orationis? Nomen. Quale? Derivativum generis masculini numeri singularis figurae simplicis. Cuius speciei? Derivativae, potest tamen esse et proprium regis soceri Aeneae et gentile a Latio Latinus et possessivum Latinus ager. Latium autem 128, 20vel a latendo vel a latitudine est nominatum. A Latino latinitas, a Latio derivatur etiam Latius et Latiaris. Fac compositum. Latinigena, quomodo Troiugena, Graiugena, sed in eis geminatio i mutavit sequentem i in u alternitatis causa pro Troiigena et Graiigena Troiugena et Graiugena faciens.

Critical apparatus

Praeterea] et Tpro] etiam V B C Dperdant] perdunt V B C DVirgilius] in primo aeneidos B T C Lmagno in populo] cum sepe cohorta est seditio T C Lorationis] est T Lpartem] et C Lest generis] generis est T Linveniuntur] inveniantur T La verbis] adverbis V Bvel] et T C Lnominibus] pronominibus et T et nominibus add. C1 C Lcontrario] e T Lactivum] om. V D; verbum TIndicativo] indicativum V B D; modo T Limperativo] praesenti B C Lfuturo] om. V Dinfringant’ vel] om. B T C Lutinam] om. V Dparticipialia] participalia V B T C L Dpassivum] eius B T C L‘Infringor infringebar infractus sunt’ vel ‘fui infractus eram’ vel ‘fueram infringar’, imperativo praesenti ‘infringere infringatur infringamur infringimini infringantur’, futuro ‘infringitor tu infringitor ille infringiminor infringantur’, optativo ‘utinam infringerer infractus essem’ vel ‘fuissem infringar’, subiunctivo ‘cum infringar infringerer infractus sim’ vel ‘fuerim infractus essem’ vel ‘fuissem infractus ero’ vel ‘fuero’, infinito ‘infringi infractum esse’ vel ‘fuisse infractum iri’] om. V add. D1 Dverbale] verbiale V B C L D‘infractor’] masculinum B T C Linfractio] infringori V; infringor D; et B T C Letiam] enim V B T La ‘labor’] labor a V D; labor B T C L‘color’] a V Det] om. T Deandem] eam V B T C LExcipitur] excipiuntur B T C Lcompositis] composita B T L‘‑xi’] in B C D‘‑ctus’] cus T Dlegi] ut B T C Lorationis] est T Lhic] nomen est V C D; est Tmobile] est V B T C L Dparticipiale] est V B C L Dadvertit] om. V Dadversaris] vel adversare adversatur B T C Lab activo] abiectivo V B Thabeant] habent V B C corr. L1 L Dconiugationis] declinationis V corr. D1 D versu] om. C versus versor add. L1 Ladversaris] vel adversare adversatur T L; adversare adversatur Ca] om. V B Dsciscito] sciscitor B C L‘Video’] viso B T C L‘visis’] visus V Dtertiae] et B T C Lcompositum aliud] composita alia B T C LAdverto] averto C corr. L1 Lreverto] om. V Dinvenitur] inveniuntur Tsolum] ex V B T C Lversus] Hispaniam codd.tonstrina] tronstrina B TA ‘deverto’] adverto V B; a verto C Ldevertimus] devertimur V C Lin sinistram et a sinistra in dexteram] om. B Ddea] id est Torationis] est T LMartia Martium’; etiam solemus et] et est et B C; et est V; et martia est et T; et martia est et mar Lquasi ‘Martis’ pater] om. B T C L; maspater V; marspater Det ‘hoc Martiale’: potest tamen et proprium esse ‘Martialis’] om. B TMartis] facit T Lin] omnia Tars artis, mons montis] mons montis ars artis B T Cpediculorum] pediclorum V D; peduculorum T C Lservavit] servabit V B D‘corde’] cor B T C Lorationis] est T Ltamen esse] esse tamen T C LLatio] latium C L‘Latino’] latinis T L‘Latio’] latium B C Lsequentem] sequens Tfaciens] Prisciani grammatici explicit ratio enaeidos libri xii versuum primorum V; Prisciani grammatici explicit tractatio enaeidos libri xii versuum primorum D; documentum Prisciani grammatici in primum versum duodecimi libri aeneidos finit C; Explicuit scribi quantum potui ac renovari L

Linguistic layer

infringode nomine: casus: accusativus/causativus
de nomine: figurae: composita: ex duobus integris
de nomine: genera: masculinum
de nomine: pluralis
de partibus or.: participium
de verbo: tempora: praeteritum perfectum
de verbo: vox: passiva
language: Latin
morphology: case: accusative
morphology: gender: masculine
morphology: voice: passive
morphology: verbal adj. and nouns: participle
syntax: part of speech: adjective
infringode nomine: figurae: composita: ex integro et corrupto
language: Latin
infractorde nomine: genera: masculinum
de nomine: species: verbale
language: Latin
morphology: derivation: deverbative
morphology: gender: masculine
infractorde nomine: genera: femininum
de nomine: species: verbale
language: Latin
morphology: derivation: deverbative
morphology: gender: feminine
adversusde nomine: appellativum
de nomine: species: participiale
de partibus or.: nomen
language: Latin
syntax: part of speech: noun
adversusde nomine: species: comparativum
language: Latin
morphology: gradation: comparative
adversusde nomine: species: superlativum
language: Latin
morphology: gradation: superlative
adversariusde nomine: genera: masculinum
de nomine: species: derivativa
language: Latin
morphology: derivation: denominative
morphology: gender: masculine
adversariusde nomine: genera: femininum
de nomine: species: derivativa
language: Latin
morphology: derivation: denominative
morphology: gender: feminine
adversariusde nomine: genera: neutrum
de nomine: species: derivativa
language: Latin
morphology: derivation: denominative
morphology: gender: neuter
Marsde nomine: proprium
de partibus or.: nomen
language: Latin
syntax: part of speech: noun
latinusde nomine: figurae: simplex
de nomine: genera: masculinum
de nomine: singularis
de nomine: species: derivativa
de partibus or.: nomen
language: Latin
morphology: derivation: denominative
morphology: gender: masculine
morphology: number: singular
syntax: part of speech: noun

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 148

Witnessess layer

Compositum ~ populo B C D L T V

Infractos ~ iri B C D L T V

Nomen ~ fluxus B C D L T V

Adverso ~ dea B C D L T V

Marte ~ vecordis B C D L T V

Latinos ~ faciens B C D L T V