Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 815-825 - 934-948

815Verum enim binae ligari non queunt mutae simul, syllabae si quando binas postulabunt consonas, nominis verbive cuius quae tenent primordia: c modo aut p copulare subditam t sic solent, non priore sed secunda dum Latina in syllaba, 820nactus ut dicas vel aptus, sanctus aut Neptunius; ceteris natura non est ut duae iungi queant. Semivocales oportet segregare attentius; quas quidem quia nominatim versus indi non sinit, ordinis signabo numero, quae sit haec quam disseram, 825titulus ut praescribet iste discolor sinopide: F, L, M, N, R, S, X. Prima mutas nec sequetur nec potest praecedere, ipsa gemina nec locari simplici in verbo potest: suffice et suffer vel offer est quidem duplex sonus, | partibus sed ex duabus verba coniungi vides 830et prior non hac eadem terminatur littera, sed sonum confundit ipsa partium conlisio. Quattuor post hanc locatas Graecus udas nominat, lubrica est natura in illis namque et alternus vigor: nunc enim vocalis usum, nunc ministrant consonae, 835et pedum vel hinc vel inde sublevant discrimina. Hinc sibi primam atque quartam semivocalis potest subdere ista[m] quam loquebar, quando flabra et flosculos, atque item frugem atque frondem nominas et talia. Non item potest secundam copulare et tertiam, 840quia secunda mugit intus abditum et caecum sonum tertiam nec ullus illi[s] sermo Romanus ligat. Nec sinas errare puerum, quando Daphnin scripserit, semivocalem locandam primam ut istam existimet, quippe nos, si quando Graecum φ necesse est exprimi, 845p et h simul solemus, non Latinam hanc, ponere, cuius a Graeca recedit lenis atque hebes sonus: Phosphoron, Phrygas que nam vel Pamphilum sic scribimus. Consonas autem per omnes, quae quibus iungi queant, quas vetet natura iunctas convenire in syllabam, 850ire iam nunc ideo nobis visum erit consultius, in breve ut redacta silva demeret caliginem, neu subesse praeter istos quos loquar casus putes, qui pedum turbare normam, laedere aut[em] metrum queant: praeter udas ergo, supra iam duas quas rettuli, 855haec sibi nullam ligare semivocalis potest. Quattuor post hanc loquemur ordine udas debito, quas priores ante nullam consonam praeponimus, ut caput verbi incohare conditae simul queant; subdimus mutis earum plurimis tantum duas, 860scilicet primam atque quartam, quod palam exemplis erit. Namque b, c, g, deinde p, priores ponere singulas possis, ut uda prima sic subiecta sit: blandior cum dico, cludo, gleba, plebs aut Plinius. | D cum ea numquam coibit, q magis numquam potest; 865t potest, si quando Graeca mixta sunt vocabula: Tlepolemus, Atlas [nam] solemus invenire in versibus. Uda quarta, praeter istas quattuor quas rettuli, amplius d, t priores subsequetur, ut puta Brutus et Crassus fuerunt, Drusus et Gracchus, Procas, 870Trossulus. Iam sex habemus ante mutas redditas (ceterae quia tres in usum syllabarum non cadunt); semivocalis quod una praefici possit, tenes; uda quarta praeter istas ceteris non subditur. Et secunda paene solis convenit vocalibus, 875seu loco prior locetur, seu iugetur alteri: mane cum dicis vel umbra, mensis, ambo et talia. Tertiam udam sibi videtur posse solam iungere, sic tamen, [ut] non in priore sed sequenti syllaba, omnis ut dicas vel amnis. Uda quaeque cum sequi 880alteram non possit udam, dum sit una syllaba, omnis uda cum gemella rite coniungi queat, Gallus ut vel Ammianus, annus et Tyrrhenius, nec secus mutas videmus posse geminas currere: obba et ecce, redde et agger, Attiusque et Appius. 885Hanc tamen Graecus secundam tertiae sic praeficit, syllaba prima, Latine quod nequire diximus, quando μνήμην atque μνσθαι dictitatque Μνεσθέα. Interim compellit illam δέλτα nunc, nunc τα sequi: δμας et Τμλον videmus namque Graeca nomina. 890Tertia uda sic videtur posse g mutam sequi, Graia verba quando in usum sermo noster suscipit, Gnosios si dicere arcus, insulam aut Gnidum velis. Scribimus praenomen unum et c quidem praeponimus, g tamen sonabit illic, quando Gnaeum enuntio, 895asperum quia vox sonorem leviore[m] interpolat, vel priores g Latini nondum ab apice finxerant. Gaïus praenomen inde c notatur, g sonat. Sic amurgam, quae vetuste saepe per c scribitur, | esse per g proferendam crediderunt plurimi, 900quando μόργη Graeca vox est: γάμμα origo praeferat, ille contra dicat, unde c sonare debeat. G tamen, mox tertia uda, rarius componitur, quando gnatum nominare, dicere aut gnarum voles: namque magnus, dignus, agnus, signa, pugna et talia, 905syllabae cum sint secundae, non ita impugnant pedes; quis iugatis impediri, cum caput verbi tenent, saepius pedes videmus, ut suo promam loco. Admonet nunc ordo sextam semivocalem loqui, quae sonum nobis ministrat σίγμα quem Graecis solet. 910Vivida est haec inter omnes atque densa littera, ρκτικόν Graeci vocarunt, adseruntque exordiis, et probant mutis eandem paene cunctis praefici, cum σβέσον, σθένοςque dicunt, σκπτρον, et quando σπάθας, στέμμα dicunt, σφίγγας aeque, σχήματα. Atque udae quoque 915posse praeponi secundae sic apud Graios vides, σμγμα si quando aut σμάραγδον, σμιλίον vel nominant. Γάμμα solum non videtur posse subdi, quia loco intimo fauces prope ipsas littera[s] haec excluditur, dentibus σίγμα atque labris proximam sedem tenet. 920Δέλτα quis possit negare quod det adiunctum sonum, cum sonis utrisque constet ζτα, quod Graecum duplex, nomen etsi non videbor tradere exempli loco? Syllabis sedet secundis, quando prosa oratio est, versus ut quadrae resistat, nec propaget terminum. 925Νέστορος si forte nomen dividendum incurrerit, ν et ε versus prioris obtinebunt extimum, σίγμα versus insequentis atque τα exordium. Nos tribus mutis eandem possumus praeponere, nulla cum sic possit ante semivocalis dari: | 930scuta namque, spatia dico, stamina aliaque hoc genus. Et duas simul ligare sola consonans potest, scrinium, struemve quando splendidumve dicimus, tres tamen numquam coibunt, uda ni sit tertia. Semivocalis suprema duplicis restat soni: 935praefici in verbis Latinis ista nec vocalibus poterit umquam, tantum abest ut consonis ipsa cum constet duabus comparata consonis. Syllaba quacumque sane subditur vocalibus, quando rex, calixve dicis, pax, latex, apex, senex. 940Ante vocales locatur [ut] in sequenti syllaba, faxo si dicas vel axis, nexus, uxor, noxia. Tantum apud Graecos videmus inchoantem nomina, qui ξένον, ξανθόν loquuntur, ξουθόν et ξεινήϊα. Consonis praefertur autem, si dirempta syllaba est, 945nominis verbive cuius, cum Latinis sermo sit: expuli cum dico et exta, seu quis excussam comam dicat aut exlex, et illud hoc sine exquiram prius, adde et exsortem, vel istis simile siquid finxeris.