Nom. Dub.

Nom. Dub. S13 - S22

SEPS gen. fem., ut Virg.: vicina ad limites seps; sed melius sepis, quia praesepis non praeseps. STOMACHUS gen. mas., quamvis Cicero plr. dicat: stomachi 10nuper decepti. STIRIA dicuntur ab stitis, quia Virg. gen. fem., Varro neu. dixit; sed vicet Virgilii auctoritas. STRUES gen. fem., ut Favianus: coacervata strues. SCALAS et scopas negant gramm. pl., sed consuetudo vicit. SERUM lactis gen. ni., ut Rabirius: in teneum est deducta parsimonia lactis. SALIENTES aquarum gen. mas., ut Caelius: perpetuum salientem. SERTA pl. d. Virg.: huc ades Aunia crine circumdatae sertę; S18, 5sed Propercius dicit: cum tua praepandent demisse in poculo sertae. Sunt enim sertae sicut coronae. SIMBOLUM gen. ni., ut Varro in Neronem. SAL gen. mas., ut Favianus: sal mixtus, et in evangl.: quod si sal evanuerit. Et os salis potest dici.