Prisc. ars

Prisc. ars 18, 36, 1 - 18, 40, 3

Ille autem nominativus qui obliquos, exigente ipsius nominis natura, sibi asciscit, etiam per omnes, ut supra ostendimus, casus declinatus, eandem 5constructionem casuum sibi defendit, ut victor Pompeii Caesar interfectus est a Bruto; victoris Pompeii Caesaris filia fuit Iulia; victori Pompeii Caesari cessit res publica; victorem Pompeii Caesarem placavit Cicero; victor Pompeii Caesar, clemens fuisti; victore Pompeii Caesare Romana libertas periit. 10Sic et omnia casualia licet construere. Possessiva omnibus suis casibus cum genetivis aliorum bene coniunguntur, quippe vim eius ubique habentia, ut pugna Troiana et Graecorum multis exitio fuit; filius Telamonius et Hesionae Teucer fuit; Terentiae et Tulliani 15filii miseritum est; ...; Hectoreum et Andromachae filium praecipitavit Ulixes; o noster et fratris amice; tua et patris tui, Herodiane, proficimus arte. Dativum quoque solent Romani acquisitivorum vel effectivorum cum omni casu consociare, ut curae mihi est ista res, cordi, lucro, damno: possumus enim dicere cordi homo, cordi hominis, cordi homini, pro iocundus, iocundi, iocundo; similiter per reliquos casus tam singulares quam plurales; quomodo et frugi, mancipi, necmancipi qui, cum sint dativi, omnibus tamen aliis casibus coniunguntur; quomodo etiam 18, 5genetivi per quos possideri vel haberi aliquid signifcatur, ut huiuscemodi, illiusmodi; magnae virtutis homo, magnae virtutis hominis, magnae virtutis homini, similiter per ceteros casus; ita etiam nihili homo ( το μηδενς), nihili hominis. Similiter in eodem fere sensu figuratur nominativus et obliqui 10eius cum accusativo alterius nominis, quod et supra ostendimus: clarus genus, clari genus, claro genus, clarum genus, clare genus. Idem invenis et cum ablativo: dignus laude, digni laude, digno laude, dignum laude et reliqua. DE ORDINATIONE VERBI 15Ab infinito incipit exponere verbi ordinationem Apollonius, ostendens hoc verbum generale esse et pro omni posse accipi modo verborum. Coniungitur autem frequentius voluntativis verbis, quae Graeci prohaereticá vocant, ut volo legere, cupio discere, desidero videre. Invenitur tamen saepissime et aliis verbis coniunctum Terentius in adelphis: video sapere, intellegere, in loco / vereri, inter se amare; scire est liberum / ingenium; Vergilius in XI: rem nulli obscuram, nostrae nec 18, 5vocis egentem / consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur / quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.

Critical apparatus

placavit e coni. E F M O Q U Y e corr. D J R T W X Z: placuit ω Alcuin. exc. Prisc. 1, 97, 24eius] eius sc. genetivi casus unde l. 11 genetivis in genetivo mut. QTelamonius e coni. e coni. correctores F O Q T W e coni. scribae ipsi J M U Y: -nis ωmiseritum ψ E I: misertum vel χ α post. corr. D J post corr. T; misertus D post. corr. Z; sertum J; miser/tum T‹...›] lac. statuit Rosellini; Creusae et Aenio (enio O, corr. in eneade; aenio JQW, corr. in Q) nato datum est regnum Latii (Latii ante Andromachae transp. in Q; ras. in O; haectoreum JW) cf. Rosellini9, pp. 193-194 in t. O Q in mg. F J T W X Y s. l. R s. l. (sed henee gnato scr., Latii om.) Zut ‘curae] om. Zres] curae mihi est istius rei causa (causa om. FRY) curae mihi est isti rei adesse. curae mihi est hanc rem (honorem Y) nosse. curae mihi est hac re proficere. similiter (similiter s. l. in FY) perperam in t. O X in mg. F R Y Alcuin. exc. Prisc. 1, 98, 4-6cordi homini D E F I J U X Y e corr. T suppl. in lg. al. m. Q: cordi hominem (LMPQRTZ) ω Alcuin. exc. Prisc. 1, 98, 8; cordi homini cordi hominem e corr. O W Q; sed cf. infra iocundo tantum, non iocundo iocundum codd. omnes et Alcuinus homo, magnae virtutis] om. Zvirtutis] virtuti fort. corr. J P ante corr. R W ZDE ORDINATIONE VERBI a f. 1111 P: DE ORDINATIONE ZAb infinito incipit exponere verbi ordinationem Apollonius, ostendens hoc verbum generale esse et pro omni posse accipi modo verborum] Infinitivum modum generaliter pro omnibus modis possumus accipere Pverbis, quae Graeci prohaereticá vocant, ut] om. P; prohaeretica vel proheretica ω; electiva vel voluntaria D; i. voluntaria vel electiva Y; electiva F; ΠΡΟ˫εPεΤΙΚΑ U; om. s. l. al. m. proeretica suppl. O P; προαιρετικά edd.Invenitur tamen saepissime et aliis verbis coniunctum] Invenitur et aliis modis iunctus Pin adelphis] om. PVergilius in XI] et Vergilius Pquid] quod E ψ

Quotation layer

Ter. Ad. 827-829 video sapere] video eos sapere
video sapere, intellegere, in loco vereri, inter se amare] video sapere in loco, amare inter se Prisc. ars 18, 303, 3
Prisc. ars 18, 243, 2 et 18, 303, 3
Verg. Aen. 11, 343-345