Prisc. ars

Prisc. ars 18, 64, 1 - 18, 69, 3

Omnia verba transitiva vel genetivo vel dativo vel accusativo vel ablativo adiunguntur, ut egeo tui, insidior tibi, metuo te, fruor illa re. Ergo si coniungantur duo verba, quorum alterum sit infinitum, eosdem casus asciscentia, fit dubitatio, ut misereri 15tui eget animus mei: cum enim utrumque verbum genetivo soleat iungi, dubium est cuius animus misereatur vel egeat. Similiter per dativos, male dicere tibi placet mihi, et per accusativos, cupio te vincere me, et per ablativos, dignor gloria potiri laude: dubium est enim, cum utrique casus similes sint 20et utrique verbo congrue possint aptari, quis cui reddatur. Et aptius quidem est priori casui prius sociari verbum. Sed auctores frequentissime hyperbatis, id est transitionibus, utuntur, ut: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse; est enim ordo aio Romanos vincere posse te, Aeacida, id est quod 18, 5Romani te possunt vincere, quod et naturaliter passiones secundae sunt actionum et actio in Romanis, passio vero in | Pyrrho signifcatur. Sed aptissimum maxime fuit responso 18, 5etiam in confusione ordinis propriam oraculi obliquitatem servare; quamvis et apud omnes auctores huiuscemodi figura latissime pateat. Omnibus modis aliis potest infinitum coniungi verbum, ut studeo legere, stude legere, utinam studerem legere, cum 10studeam legere, et infinitum infinito, ut video filium studere legere; participiis quoque: studens legere, participialibus etiam vel supinis, ut causa spectandi currere equos ascendo circum, spectando currere equos delector, spectandum est currere equos, spectatum currere equos eo, iocundum est 15spectatu currere equos. 15Et nominibus tamen pulchra sociatur figura idem infinitum: bonus iudicare, fortis bellare, prudens intellegere, iustus disceptare Vergilius in bucolico: cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, / tu calamos inflare leves, ego dicere versus? DE INDICATIVIS Indicativus, quia essentiam plerumque ipsius rei significat, hoc nomine nuncupatur. Ideo autem diximus plerumque quia invenitur saepissime etiam dubitativus vel interrogativus, ut 18, 5Terentius in Phormione: sic sum: si placeo, utere; ut Vergilius in III: pro quo si sceleris tanta est iniuria nostri; in eodem: Hectoris Andromache, Pyrrhin conubia servas?; idem in eodem: verane te facies, verus mihi nuntius affers, / | nate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit, / Hector ubi est? Itaque 10oportune aptatur adverbiis vel coniunctionibus affirmativis vel causalibus, quae substantiam vel essentiam rei comprobant, vel abnegativis, quae eam abnuunt, ut Vergilius in III: vivo equidem vitamque extrema per omnia duco; Sallustius in Catilinario: verum enimvero is demum mihi vivere ac frui 15anima videtur. 15Et per abnegationem Vergilius in II Aeneidos: non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae / culpatusve Paris, divum inclementia, divum, / has evertit opes. Et inveniuntur quidem etiam cum aliis modis supra dicta adverbia vel coniunctiones, frequentius tamen indicativo sociantur.

Critical apparatus

egeo tui ψ E F J M U X Y ege[.] tui frg. Bern.2: ego tui I corr. R T W; misereor ego tui corr. in m. egeo. t. D; ego tui misereor corr. O; ego misereor tui L Q; ego miserior tui Lsimiles] similis corr. Z; simile corr. D Pquidem est] est quidem ψ; om. M T; fort. quidem tantum scribendum Roselliniest enim ] et est ψ aio] aio ~ posse iam suppl. docti aevi Carol.; aio ~ posse Z; aio ~ posse M Krehl; Aio posse romanos vincere D W; vd. rasuram 20-25 litt. in vd. obli( )quitatem infra 18, 65, 3 O; possis aliter Romanos posse vincere add. id est] om. ψquoque] coniungitur vel χ α iterum add. post supinis O; coniungitur suppl. al. m. Z; coniunguntur E corr. in coniungitur Qcircum spectando post. corr. F T vd. quae in mg. adn.: Circum, id est theatrum: hinc circenses ludi dicuntur, qui in circo, id est theatro, fiebant) J: om. P; circumspectando codd. Alcuin. exc. Prisc. 2, 14, 8 edd.quia] qui L Pin III] om. ψ suppl. s. l. al. m. in III ae (?) Zconubia] convivia ψservas] hic des. f. 2v frg. Bern.2in II Aeneidos] om. ψ suppl. in mg. al. m. Z

Quotation layer

Enn. ann. 167 Skutsch Cic. div. 2, 116 Quint. inst. 7, 9, 6 Vir. ill. 35, 2 Amm. 23, 5, 9 Char. 357, 27-358, 2 Diom. GL I 450, 3 Isid. orig. 1, 34, 13 Iul. Tol. ars 2, 16, 11 p. 189, 57-61

Verg. ecl. 5, 1-2 Serv. auct. ecl. 5, 2 cf. Prisc. ars 17, 149, 1 et 18, 268, 1

Ter. Phorm. 68, 1 Prisc. ars 18, 82, 3 et 18, 85, 2 Verg. Aen. 3, 604Verg. Aen. 3, 319 cf. Prisc. ars 16, 12, 4 cf. Sedul. Scot. in Don. mai. 285, 97-98 Verg. Aen. 3, 310-312

Sall. Catil. 2, 9 ac] atque
Prisc. ars 16, 13, 5 et 18, 172, 3
Verg. Aen. 3, 315

Verg. Aen. 2, 601-603 Cledon. 89, 17 Prisc. ars 15, 2, 4 et 15, 2, 6