Prisc. ars

Prisc. ars 18, 77, 2 - 18, 81, 3

Optativa autem | praeteritum ideo habent, quamquam ea debeamus orare quae nondum fuerint, quia saepe evenit abesse 15eos pro quibus oramus et optamus, ut id illis iam perfectum sit quod cupimus, ut utinam filius meus, qui Athenis est, doctus esset vel fuisset, id est utinam perfecta in ipso doctrina sit, utinam cognoscamus id illi evenisse. Est autem quando optativo utimur praeteriti temporis dolentes quod non factum 20sit, ut utinam homines contra se ferrum non movissent, utinam mare numquam navigassent et similia. O etiam adverbium et si coniunctio et ut pro utinam invenitur Vergilius in VIII: adsis o tantum et propius tua numina firmes; idem in VI: si nunc se nobis ille aureus arbore ramus / ostendat nemore in tanto; et Terentius in eunucho: 18, 5ut illum di deaeque omnes, superi inferi, / malis exemplis perduint. Et per se tamen verbum optativum saepe ponitur sine praedictis particulis, ut Lucanus in I: di visa secundent / et fibris sit nulla fides, sed conditor artis / finxerit ista Tages. Et nota quod subiunctivo simile protulit praeteritum perfectum 10optativi, quod et multis placuit artium scriptoribus. DE SUBIUNCTIVIS Subiunctivus et dubitativus dicitur modus; subiunctivus, vel quod subiungitur coniunctioni vel quod alteri verbo omnimodo vel subiungitur vel subiungit sibi alterum, ut Vergilius in 18, 5bucolico: cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito; idem in III Aeneidos: inter utramque viam leti discrimine parvo, / ni teneant cursus, certum est dare lintea retro. Et sciendum quod necesse est alteri modo eum sociari vel eiusdem modi alteri verbo, etiam si sit cum infinitivo, ut cum 10doceam legere discipulum, expono ei vel cum docerem legere, exponerem et similia. Omnibus igitur modis potest sociari, ut si doceam, discis et si doceam, disce; utinam discas, si doceam; cum doceam, discas. Similiter omnibus modis impersonalis quoque verbi potest coniungi, ut cum veniam, curritur 15et cursum sitet curratur et cursum erit et similia. Frequentissime tamen si coniunctio dubitationem significans ei sociatur, id est pro άν Graeca coniunctione posita, ut Terentius in adelphis: si tu sis homo, / hic faciet. Cum vero ε coniunctionem Graecam significat, quae apud illos συναπτικς nominatur, id est coniunctiva, quod rem rei continuari demonstrat, indicativo coniungitur, ut si vivit, spirat et si spirat, 18, 5vivit; si ambulat, movetur (in hoc non possumus reciproce dicere si movetur, ambulat: non enim qui movetur omnimodo et ambulat, qui ambulat vero omnimodo et movetur). Invenitur autem ea coniunctio apud Graecos, id est ε, non | solum indicativo, sed etiam optativo (et maxime apud Atticos) et subiunctivo sociata, ut Homerus: ρσαντες κατ θυμν, 10πως ντξιον σται· / ε δ κε μ δωσιν, subiunctivum posuit; idem: λλε μν δσουσι γρας μεγθυμοι χαιο [ε δ κε μ δωσιν pro ν μ δσιν], indicativo usus est pro subiunctivo et ε pro άν; Demosthenes vero in oratione παραπρεσβεας: τν ξενων ε μετσχοιεν, optativum protulit, qui mos Atticis est frequentissimus; Xenophon apomnemoneumáton primo: ε τις ρετν παγελλμενος ργριον πρττοιτο.

Critical apparatus

in ipso doctrina sit] doctrina in ipso sit P; doctrina sit in ipso Zid suppl. al. m. s. l. Z: om. ψmare numquam] numquam mare ψin VII‹I›] om. ψ; in VIII J; in VII D E L M O Q T U W X Y; in V.. R; in VI I; in IIII FVI] om. ψarbore ] ab arbore ψin eunucho] om. ψperduint pro pendant s. l., aliter perdant in mg. add. R post. corr. F: produnt L; perdunt P Q post. corr. I; perdant cf. 18, 176, 3 (19, 11 Rosellini) Z cett. perdant cod. A., perdente BC Alcuin. exc. Prisc. 2, 17, 31Et ~ scriptoribus in mg. F R T W D signo not. (in mg. Non est de libro) O Q Y: recondent post. corr. ut vid. O; [...]undant corr. in -dent F; fixerit T WDE SUBIUNCTIVIS E J L X Z: de subiuncti- P; DE SUBIUNCTIVO D F I M R T U W; DE VERBO SUBIUNCTIVI Y; om. O Qmodus] om. α χvel subiungit suppl. al. m. Z: om. Z; vel subiungi Pin III Aeneidos] om. ψutramque] utrumque ψleti] laeti ψinfinitivo] infinito α χimpersonalis quoque verbi] impersonali quoque verbo Z; impersonalibus quoque verbo Pσυναπτικός nominatur, id est coniunctiva] om. ψ; CYNAΠΤεΙΚΟC ut vid. α χ; CYNANΤεΙΚΟC L; CYNAΠΤεΙΚΟCH β γ δ cogitavit de -H var. l. supra -OC, i. e. -IKH Hertz in app.; coniunctiva nominatur ψδώωσιν Scaliger van Putschen: om. Q; om. J; ἄρσαντες ~ 81, 3 (p. 87, 2) πράττοιτο om. D; om. ψ E I; pro ἐὰν μὴ δώωσιν non habent codd. scripsit B. Donatus ed. Ald. 1527 recepit et alterum Homeri versum respuit Krehl Hertz; om. ψ Q; om. L; ΔΟCOYCI TεPAC MεTAΘYMOI α; ΔωCYC ΙΤεΠΑC ΜεΓΑTIMOI fort. ex χ O; εἰ ~ δῶσιν adnotationem ad priorem Homeri versum pertinentem, cf. 18, 200, 1 (35, 3-4 Rosellini), quam fort. in margine addidit ipse Priscianus et haud recte hoc loco praebent codd. transp. post δώωσιν van Putschen; ΔωCOCIN α χξεΝΙωΝ R post. corr. (ξεΝωΝ ante corr.) L: om. ψ I Q D; ξεΝTωΝ α χ; NET- cett.Xenophon maiusc. tamquam Graec. litt.; fort. etiam iam χ α: om. ψ I J Q D; εΠIC vel εTTIC α χ; εΠATT- α; APTY- α χ

Quotation layer

cf. Ter. Eun. 302; Ter. Phorm. 123; et 687 Prisc. ars 18, 176, 3 Prisc. part. 102, 16-17 et 512, 18-20 Verg. Aen. 6, 187-188 Prisc. ars 8, 560; 15, 34, 6; 18, 82, 3 et 18, 176, 3 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 65-66 Don. Ortigr. 172, 320-321 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 97-98 et 283, 41-42 Verg. Aen. 8, 78 o tantum] o tandem Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 64-65 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 96-97
Prisc. ars 15, 34, 6 et 15, 38, 7 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 64-65 Don. Ortigr. 172, 319-320 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 96-97

Lucan. 1, 635-637

Verg. Aen. 3, 685-686 cf. Serv. Aen. 3, 685-686 cf. Serv. auct. Aen. 3, 685-686 Prisc. ars 15, 2, 4 et 6 Verg. ecl. 3, 77 vitulam] vitula Serv. ecl. 3, 77 Macr. Sat. 3, 2, 15 Schol. Iuv. Alcuin. gramm. 877A Alcuin. gramm. 896A
Prisc. ars 8, 68, 2 et 16, 4, 4 De verbo ad Sev. 36, 17-20 Alcuin. gramm. 877A et 896A Ars Lauresh. 94, 99-3 Sedul. Scot. in Don. mai. 204, 90-91 Sedul. Scot. in Don. min. 43, 38 Don. Ortigr. 126, 138-139

Ter. Ad. 934-935 faciet] faciat

Hom. Il. 1, 136-137 Prisc. ars 18, 200, 1 Hom. Il. 1, 135

cf. Demosth. 19, 166-167Xenoph. Mem. 1, 2, 7