Prisc. ars

Prisc. ars 18, 82, 1 - 18, 85, 2

Nostri quoque frequentissime Atticos imitantur et subiunctivis sive optativis (nam eaedem sunt voces) non solum cum 5supra dictis coniunctionibus, sed etiam sine his ponunt, quando confirmative vel dubitative quid proferunt, in quo Graeci ν vel ρα solent adicere. Nihil mirum igitur si coniunctionem apud nos, quae tam pro άν Graeca coniunctione, quae causalis est vel perfectiva, quam pro ε, quae 10coniunctiva est, ponitur, utriusque constructionem, quam habent apud Graecos supra dictae coniunctiones, ad verba servare, ut et indicativo et optativo et subiunctivo possit adiungi; indicativo, ut Vergilius in VIIII: si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti / fama sat est); Terentius in Phormione: 15sic sum: si placeo, utere; optativo in VI: si nunc se nobis ille aureus arbore ramus / ostendat; subiunctivo, ut Terentius in Phormione: si attigisses, ferres infortunium. Sed indicativo saepe coniunctum ostendit magis confirmari et credi rem sic esse vel fieri posse quam dubitari Vergilius in II Aeneidos: di, si qua est caelo pietas (confirmative enim potius 18, 5quam dubitative dicitur); idem in VIIII quod supra dictum est: si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti / fama sat est), tumulo videor reperire sub illo / posse viam (credit enim facile promissuros); 5Terentius in Andria: id si impetro, / quid alias malim quam hodie has feri nuptias? (hic enim quoque sperat se impetraturum); idem in eadem: sed si quid tibi narrare coepi, continuo dari / tibi verba censes. Et est hoc loco etiam illud attendendum, quod praeteritum 18, 10indicativi cum praesenti solent coniungere quando perfectionem rei res sequitur alterius altera: et in illius quidem quae prior perficitur significatione perfecto | utuntur, praesenti vero in consequentis demonstratione, ut hic: si quid tibi narrare coepi, continuo dari / tibi verba censes; idem in eunucho: 15quae vera audivi taceo et contineo optime; / sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est, / plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo; idem in Andria: si te in germani fratris dilexi loco, / sive haec te solum semper fecit maximi, / seu tibi morigera fuit in rebus omnibus; Lucanus in I: nec, si 20te pectore vates / accipio, Cirrhaea velim secreta moventem / sollicitare deum (indicativo enim usus comprobat hoc fieri et velim subiunxit promittens, cum hoc sit, posse minime egere Apolline, quod Graeci οκ ν βουλομην dicunt, id est nolim penitus); idem in X: si tua restituit veteri me dextera fato, 18, 5amplector regina pedes; Terentius in Phormione: si placeo, 18, 5utere (absque dilatione ostendit hoc faciendum); idem in eunucho: si dis placet, / spero me habere qui hunc excruciem meo modo (rem enim quam sperat firmam esse ostendit: si enim dixisset si dis placeat, dubitare se ostendisset); idem in Andria: si illum relinquo, eius vitae timeo; sin opitulor, 10huius minas (utrumque enim sibi certum esse ostendit);

Critical apparatus

subiunctivis sive optativis anacoluthon ferendum vid. ω: -vos sive -vos post. corr. D Z edd.; -vas sive -vas post. corr. F post corr. T X Y J; -va sive -va post corr. W post corr. (ante corr. non leg.) O post corr. R; -vus sive -vus ante corr. R; id est in op. et subiun. Eigitur] om. ψ add. al. m. Zquam] quae ψ corr. s. l. Zconstructionem] coniunctionem ψ corr. in scribendo L al. m. corr. in coniunctionis Zin VIIII] om. ψin Phormione] om. ψin VI] om. ψ; virgilius in VI diligenter D O Q U; ut virgilius R T; virg. W; virg. in VI Zarbore] ab arbore vd. § 78, 2 ψut ] om. α χin Phormione] om. ψinfortunium] bi·fortunium ψ corr. Zin II Aeneidos] in eneidos P; aeidis ne s. l. add. al. m. Zdi,] dic si P; di/ / fort. erat dixi, dic si s. l. add. al. m., -c fort del. Z; dii vel di cett.in VIIII] om. ψperfectionem ] prosec- P; persec- Zsequitur] insequitur ψin eunucho] om. ψidem] idem si confirmative posuit M Q; si confirmative posuit post Andria Lin Andria] om. ψLucanus in I] Item lucanus nempe exempla § 84, 3-85, 2 potius ad notionem § 83, 1 quam § 84, 1 expressam pertinere videntur, quod etiam nota si confirmative posuit ad idem male collocata fort. significare voluit ψ-OIMHN Q: nolim penitus dicunt ψ; -OIMI L; -OTMI E I J M O; -OIMI corr. in -OTHN R corr, in -oten T an -OIMI, var. l. -HN supra -I scr., quam Q solus recte interpr. est? α; -OTHN D F U W X; -ΟΘΗΝ Yrestituit Q R Y: idem ~ pedes in mg. R T Y in mg. ad Apolline W D O Q U; om. Q; restituet D O W post corr. T; restituat ante corr. T U; facto D ante corr. T U fort. ante corr. O W; amplectar Uexcruciem O P Q post corr. R T W Y: excruciet corr. Z; excrucim corr. D; ea cruciem β γ L] opitulor docte D I L M O Q U W; opitulo E corr. F P R T X Y Z; optulor corr. J; vel opitulo Wsibi certum esse ostendit] ostendit sibi certum esse ψ

Quotation layer

immo. Ter. Ad. 178Ter. Phorm. 527 Prisc. ars 18, 68, 1 et 18, 85, 2 Verg. Aen. 6, 187-188 Prisc. ars 15, 34, 6; 18, 78, 2 et 18, 176, 3 Serv. Aen. 8, 560 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 65-66 Don. Ortigr. 172, 320-321 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 97-98 et 283, 41-42 Verg. Aen. 9, 194-195 Prisc. ars 18, 83, 1

Verg. Aen. 2, 536 Prisc. ars 16, 6, 4 Verg. Aen. 9, 194-196 Prisc. ars 18, 82, 3

Ter. Andr. 528-529Ter. Andr. 504 coepi] occepi
Prisc. ars 17, 164, 1; 18, 84, 1 et 18, 253, 2

Ter. Andr. 504 Prisc. ars 17, 164, 1; 18, 83, 2 et 18, 253, 2

Ter. Andr. 292-294Ter. Eun. 103-105 optime] optume
fictum est] finctumst
palam est] palamst
Prisc. ars 17, 164, 1 et 18, 253, 2

Lucan. 1, 63-65

Lucan. 10, 88-89 si ... restituit] ni ... restituet _vel_ -it _vel_ -at
amplector] complector

Ter. Andr. 210Ter. Eun. 919-920 excruciem meo modo] meo excruciem modo
Ter. Phorm. 527 Prisc. ars 18, 68, 1 et 18, 82, 3