Prisc. ars

Prisc. ars 18, 31, 1 - 18, 35, 1

Illa quoque nomina quae vim habent passivam ablativo iunguntur: lassus labore, fessus cursu, cassus lumine (quod etiam participium potest esse) Vergilius in II Aeneidos: demisere neci, nunc cassum lumine lugent; undecimo: ...: 10cassa fraude parat; 10orbus prole, viduus pharetra Horatius carminum libro I: puerum minaci / voce dum terret, viduus pharetra / risit Apollo; Iuvenalis libro III: dignus morte perit, cenet licet ostrea centum; vacuus cerebro, mente captus. Est tamen invenire in his quoque quaedam auctoritate veterum 15genetivis coniuncta Vergilius libro XII: descendam magnorum haud umquam indignus avorum. In comparationibus quoque ablativos ponimus pro genetivis, ut fortior Scipio Hannibale. Licet autem et nominativum cum nominativo interposita quam comparare, ut fortior 20Scipio quam Hannibal; 20et, quod saepe superius docuimus, flexis quoque nominativis in obliquos casus, eadem constructio obliquis quoque casibus servatur, ut fortioris Hectore Achillis maxima virtus fuit et Scipionis fortioris quam Hannibalis mirabilis strenuitas erat. Necesse est autem omnia casualia eosdem casus in eadem structura servare, sive coniungantur, quod supra dictum est, nominibus sive pro eis sint posita. Et pronomina quidem loco nominum etiam per se posita inveniuntur ideoque 18, 5constructionem eorum sibi defendunt, ut gloriosus ego sum doctrina; laudabilis est ille fortitudine. Participia vero et cum nomine et cum pronomine et per se posita constructionem tam verbi necessario sequuntur quam nominis, quia utrique cognata sunt: nominis, ut Cicero accusans vicit; 10Ciceronis accusantis oratio valuit; Ciceroni accusanti contigit gloria; Ciceronem accusantem timuit Catilina; o Cicero, accusans Catilinam patriam servasti; Cicerone accusante victus est Verres; et eas quidem constructiones ad similitudinem nominum habent participia; verbi vero constructionem 15servant eius singula participia ex quo nascuntur; 15et vel absolute dicuntur, hoc est intransitive, quomodo et verba quae non egent obliquis casibus, ut ambulo, sedeo, surgo: ambulans, sedens, surgens, vel transitive, hoc est in diversas personas vel in se ipsas per reciprocationem, id est sui 20passionem, quam Graeci διοπάθειαν dicunt, ut misereor tui vel mei, miserens tui vel mei; invideo tibi vel mihi, invidens tibi vel mihi; video te vel me, videns te vel me; potior te vel me et illo vel illum et tui vel mei, potiens te vel me et illo vel illum et tui vel mei. Et attendendum quod nominativus qui verbo adiungitur immobilis casibus ipse manet et vel nullum vel eum solum assumit alterius casualis obliquum qui verbo construitur: nullum quidem, quando absolute dicitur, id est intransitive, ut 18, 5Terentius ambulat, Sallustius quiescit, obliquum vero, quando transitive vel idiopathôs, id est sui passive, ut Caesar vincit Pompeium; Cicero arguit Catilinam; pater indulget filio; dominus miseretur sui et sui servi.

Critical apparatus

lugent] hic tamen sine dubio nomen est O Q W; hic tamen nomen est in mg. T Y s. l. F vac. vel ras. Llac. Hertz: fortioris suppl. corrector Z: ἰδιοπάθειαν] ΙΔΙΟΠΑΘΙΑΝ ωmiserens e coni. correctores D L O R T X e coni. scribae ipsi J Q W: miserans ω Alcuin. exc. Prisc. 1, 97, 8; miserearis corr. Ytui] hic. des. f. 1v frg. Bern.2idiopathôs] idiopathos ω; ιδιοπαθῶς edd.

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 85 Prisc. ars 9, 49, 5; 9, 56, 5 et 11, 18, 2 Arus. 61, 16 Verg. Aen. 11, 104Lucan. 5, 130 Prisc. ars 11, 27, 3

Hor. carm. 1, 10, 10-12Iuv. 8, 85

Verg. Aen. 12, 649 Arus. 49, 6-7 Serv. Aen. 12, 649