Prisc. part.

Prisc. part. 45, 1-3 tit. - 51, 13-52, 5

Prisciani Grammatici partitiones duodecim versuum Aeneidos principalium Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris 5Versus genere uniformis, specie dactylicus, compositione simplex, nec similis pedibus, depositione terminalis in disyllabum, qui dividitur in caesuras per cola quidem in novem, per commata vero in duas, semiquinariam et semiseptenariam, per pedes in quinque. Quid est genere uniformis? Quia generalia metra novem sunt, id est dactylicum, anapaesticum, iambicum, trochaicum, choriambicum, paeonicum, ionicum a maiore, ionicum a minore, antispasticum; et sunt in quibusdam generibus diversae species versuum, ut 45, 5choriambicum asclepiadeum ex spondeo et duobus choriambis et pyrrichio, choriambicum glyconium ex spondeo choriambo et pyrrichio. Similiter alia huius generis plura inveniuntur metra, ut etiam illud Horatianum Lydia dic per omnes, 10quod habet choriambum et bacchium; dactylicum vero uniforme est. Quid est specie dactylicus? Quia legitimos pedes dactylos accipit et spondeos qui in dactylos resolvuntur ratione temporum. Quid est compositione simplex? Quia sunt versus ex diversis generibus metrorum compositi, quales invenis apud 15Horatium et alios lyricos mixtos ex dactylis et iambis, ut est apud Flaccum scribere versiculos amore percussus gravi (est enim penthemimeris heroica cum dimetro iambico); heroicus vero simplex est compositione, id est a pedibus unius speciei 20componitur. Quid est nec similis pedibus? Quia licet vel dactylos vel spondeos ponere. Quid ||est depositione terminalis in disyllabum? Catalecticos dicunt quibus deest in fine aliquid, acatalectos, quibus nihil deest; heroicus autem qui legitimos habet 46, 5dactylos, qui trisyllabi sunt, ideo in disyllabum vult desinere et minuit in fine unam syllabam, ne sit impedimento sequenti versui quin celeriter incipiat. Praeterea dicuntur hypercatalecti, quibus abundat una vel duae syllabae, ut novenarium pindaricum, quod, cum sit dimetrum iambicum, habet tamen unam syllabam plus in 10fine: Horatius silvae laborantes geluque. Brachycatalecti quoque dicuntur in iambicis et similibus quibus deest una vel duae syllabae, ut est senarium iambicum colobon, ut Horatius 15mea renidet in domo lacunar. Per cola divisio separat integras partes orationis, per pedes vero secundum metri rationem et per commata similiter. Commata autem sunt tria, tertia trochaica semiquinaria et semiseptenaria; quarta enim bucolica magis passio est sicut hemiepes et quarta 20trochaica et quae inveniuntur per singulos pedes. Caesurae vero cursum et rithmum leviorem solent facere et necesse est vel unam vel duas caesuras in versu inveniri; nam tres rarissime possunt in eodem versu esse. Nam si semiquinariam habet, trochaicam habere raro potest, nisi quando monosyllaba intersit dictio, ut 25munera clara dedit dat et idem debita patri. et e contrario, si tertiam trochaicam habet, semiquinariam habere raro potest. Per pedes in quinque dividitur hic versus caesuras quia sex pedes quinque habent interruptiones. Quot figurarum est heroicus versus? Triginta et duarum. Quomodo? Quia quinque dactylos vel spondeos habentes unius sunt figurae; similiter quattuor vero dactylos et unum spondeum habentes quinque faciunt figuras, 47, 5et e contrario ex quattuor spondeis et uno dactylo quinque figurarum est. Unus enim inter quattuor mutans loca quinque facit figuras. Sic et duo spondei inter tres dactylos et duo dactyli inter tres spondeos mutantes loca denas faciunt figuras. Habemus igitur tres modos et primus singulas figuras habet ex quinque similibus: 10pone igitur duas figuras; secundus, qui ex quattuor et uno, quinas: pone et hic decem figuras; tertius modus est ex duobus et tribus diversis commutatis in quo denae inveniuntur figurae: adde etiam viginti. Omnes igitur sunt triginta et duae figurae. Et ut scias aliam rationem numeri figurarum in omni metro computa quot pedes 15accipiunt singula loca et|| multiplica numerum pedum quos accipiunt singula loca priora et numerum pedum quos accipiunt loca sequentia. Ut in heroico primus locus accipit duos pedes, hoc est dactylum et spondeum, similiter secundus duos: bis duo quattuor. Tertius similiter duos: bis quattuor octo. Quartus quoque duos: bis octo 20sedecim. Et quintus duos: bis sedecim triginta et duo. Et in iambico similiter primus locus accipit quinque pedes, secundus tres: ter quinque quindecim; tertius quoque quinque: quinquies quindecim septuaginta et quinque; quartus tres: ter septuaginta et quinque, ducenti viginti et quinque; quintus quinque: quinquies ducenti 25viginti et quinque, mille centum viginti quinque. Sic in omni metro, in quo diversorum pedum sunt eadem loca capacia, ut in anapaestico et trochaico, hac ratione figuras potes invenire. Nam in illis metris in quibus singula loca fixos habent pedes, id est singulos, unius sunt figurae, ut in asclepiadeo ac sapphico endecasyllabo et 30similibus. Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris. Scande Versum. Armavi rumqueca noTroi aequi primusab oris. Quot habet figuras? Decem. Quare? Quia constat ex tribus dactylis et duobus spondeis. Quot caesuras habet? Semiquinariam et semiseptenariam. 48, 15Quomodo semiquinariam? Arma virumque cano. Et semiseptenariam? Arma virumque cano Troiae. Quot partes orationis habet iste versus? Novem. Quot nomina? Sex, arma, virum, Troiae, qui, primus, oris. Quot verba? Unum, cano. Quot praepositiones? Unam, ab. Quot coniunctiones? Unam, -que. Arma quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius est speciei? Generalis. Cuius generis? Neutri. Quare? Quia omnia quae in plurali numero in a desinunt sine dubio neutri generis sunt. Cur singulare eius in usu non est? Quia multas et 48, 5varias res hoc nomen significat. Arma enim dicuntur instrumenta non solum bellica sed etiam omnia ut Virgilius de agrestibus in primo georgicon dicendum duris quae sint agrestibus arma. Nautarum quoque instrumenta et pistorum arma dicuntur; Virgilius 10in quinto Aeneidos colligere arma iubet validisque incumbere remis. Idem in primo|| Cerealiaque arma expediunt. 15Cum igitur sit homonymon, quod quidam univocum dicunt, et varias res significet, singulae earum habent sua nomina, ut scutum, galea, lorica, hasta, gladius et cetera. Non igitur opus est in hoc nomine singularis numerus cum semper in plurali significatione ponatur. Potest autem et differentiae causa huius singulare taceri, 20ne ab armo, artu corporis, obliqui eius casus proferri existimentur, hic armus huius armi. Cuius est figurae? Simplicis. Fac ab eo compositum. Armiger, armipotens, semermis, inermis et inermus. Cuius est casus in hoc loco? Accusativi. Unde hoc certum est? A structura, id est ordinatione et coniunctione sequentium; cano 49, 5enim verbum accusativo iungitur, ergo si quando invenias talem ordinationem pone loco neutri masculinum vel femininum, quorum accusativi non sunt similes nominativis, et manifestatur tibi casus ut in hoc versu cano virum dixit; similiter cano illam rem dicimus, ex quibus neutra quoque sine dubio potes intellegere 10secundum quem casum proferuntur tam in singulari quam in plurali numero. Nec solum tamen in neutro genere, in quo nominativus et accusativus et vocativus similes sunt sed etiam in aliis generibus, si quos invenias similes casus et dubites secundum quem positi sunt, eandem structuram compone cum illis qui non sunt similes, et 15solvis tibi dubitationem; ut puta si dicas oratoribus utor magistris et dubites utrum dativus an ablativus sit casus, non solum quod utor verbum semper ablativo coniungitur hoc possis agnoscere, sed etiam si secundum singularem numerum hanc eandem ordines orationem dicendo oratore magistro utor. Omnia enim in e terminantia 20ablativum masculina vel feminina nulli alteri eum casum similem habent. Quotae est declinationis arma? Secundae. Quare? Quia genetivum armorum facit. Omnia autem neutra pluralia a finalem nominativi in o convertunt et addita rum faciunt genetivum si sint secundae declinationis. Illud quoque possumus dicere, quod 50, 5alterius declinationis nominativus in ma desinens in plurali numero non invenitur nisi secundae ut prima primorum, summa summorum. Fac derivativum ab eo. Armarium, armamentum, armamentarium, armillae, quae nunc brachialia vocant; sic Cicero in quarto de re publica: armentum et ab eo armentarius. Dic verbum denominativum: 10armo armas armat. Unde certum est quando verbum a nomine et quando nomen a verbo nascitur? Ex ipsa significatione et natura rerum. Nam non possumus dicere|| armo nisi prius sint arma, quibus armemus aliquem. [nec auro auras nec subaero subaeras unde Persius 15subaerato mendosum tinniat auro, nisi prius sit aurum et ferrum] Contra autem a verbo nascitur quod non potest esse in aliquo, nisi prius actus verbi in eo intellegatur, ut, si dicas lector, intellego eum prius legere et sic ei id nomen do. Ergo armo, sicut diximus, verbum est denominativum quod a 20nomine nascitur, lector autem nomen verbale. Dic passivum eius. Armor. Declina. Armor armaris armatur et cetera. Dic participia activa. Armans armaturus. Passiva. Armatus et armandus. Fac nomen verbale a participio praeteriti temporis. Armator et armatrix. Cur? Quia omnia participia praeteriti temporis us in or convertentia faciunt nomen verbale in omni coniugatione masculinum ex quo iterum or in rix mutantes facimus femininum, nisi euphonia, id est sonus, prohibeat, quod evenit in illis quae in sor desinunt, ut 51, 5pransor, cursor, tonsor. Nemo enim dicit pransrix, cursrix, tonsrix propter asperitatem pronuntiationis. Unde et Terentius tonstrina dixit euphoniae causa addens contra regulam t. Sicut enim a doctore doctrina consonantes eas habuit quas suum primitivum, sic debuit etiam tonstrina absque t esse nisi sonoritas coegisset. Defenstrix 10quoque Cicero in Timaeo protulit addita t. Fac alia derivativa ab eodem supra dicto participio. Armatio armatura quae rem ipsam significant. Et sciendum quod plerumque nomina rerum eandem habent participiis praeteriti temporis terminationem, declinatione tamen differunt. Nam nomina quartae sunt, participia 15vero secundae, ut iudicatus κριθείς secundae est, huius iudicati, iudicatus vero κρίσις huius iudicatus; monitus πομνησθείς huius moniti, monitus πόμνησις huius monitus; lectus ναγνωσθείς huius lecti, lectus νάγνωσις huius lectus; aditus προσελευθείς huius aditi, aditus προσέλευσις huius aditus.

Critical apparatus

Prisciani Grammatici partitiones duodecim versuum Aeneidos principalium] incipit tractatus...////// Aeneidos principalium E; incipiunt tractatus domni...super duodecim principales versus Eneydum V; Pristiani grammatici pratitiones versuum duodecim Aeneidos principalium T; Prisciani grammatici liber duodecim primis versibus duodecim librorum aeneidorum incipit C; Liber Prisciani viri eruditissimi ad pueros de arte ex duodecim primis versibus librorum Aeneidorum A; incipiunt libelli duodecim Prisciani grammatici de duodecim versibus Virgilii ad pueros L; Prisciani gramatici particiones versuum duodecim aeneidos principalium. prisciani viri dissertissimi opus quoddam ad pueros de primis versibus virgilii G; incipit tractatus Prisciani grammatici de duodecim versibus Aeneida principalibus Bdisyllabum] dissillabum E T A Csemiseptenariam] semiseptinariam V E B Cmaiore] minore V E Cminore] maiore V E Casclepiadeum] asclipiadeum V Edactylos] dactilicos B Gdactylos] dactilo A Linvenis] invenies B Gdactylis et iambis] dactilo et iambo A Lamore] a maiore A Lpenthemimeris] penthimemeris E B; pentimemeris T Aid est a pedibus unius speciei componitur] om. A Lut etiam illud Horatianum ‘Lydia dic per omnes’, quod habet choriambum et bacchium] om. A L; bachium V Bdisyllabum] dissyllabum V Tacatalectos] acatalecticos A B C G L Tversui] verbo A L Gcola] colas A Lseparat] reparat A Ltertia] om. add. T1 T Gsemiseptenaria] semiseptinaria V Esicut] et T Lhemiepes et quarta trochaica] semipes A L G; semipes ////// T Lfacere] perficere T A L Grarissime possunt] numquam possunt L Graro] non A Lnisi quando monosyllaba intersit dictio, ut ‘munera clara dedit dat et idem debita patri’] om. E B add. T1 T C; om. A Ltertiam] om. A Lraro] non A Ldividitur hic versus caesuras] om. A LPraeterea dicuntur hypercatalecti, quibus abundat una vel duae syllabae, ut novenarium pindaricum, quod, cum sit dimetrum iambicum, habet tamen unam syllabam plus in fine: Horatius ‘silvae laborantes geluque’. Brachycatalecti quoque dicuntur in iambicis et similibus quibus deest una vel duae syllabae, ut est senarium iambicum colobon, ut Horatius ‘mea renidet in domo lacunar’] om. A L; hypercatalectici B T C; brachicatalectici B T C; colofon B T; om. V E C; domu V Cvel spondeos] om. A Lvero] om. T add. A1 A L Gquinas] quinque corr. A1 A Lscias] et V Caccipiunt] accipiant A Let] ad V A L Giambico] iambo V T L GEt] xv V Bquinquies] quinque T Lducenti] ducenta V B T Cet] om. T add. A1 A Lducenti] ducenta V B T Cet] om. T A LSic] et T Get] vel ex a decasyllabo et in A LSic et duo spondei inter tres dactylos et duo dactyli inter tres spondeos mutantes loca denas faciunt figuras] om. A L‛Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris’] om. A LQuot] quas V Bhabet] duas quas A Lsemiseptenariam] semiseptinariam V B Asemiquinariam] om. T A LEt semiseptenariam] om. T A Liste versus] om. add. A1 A LNovem] ostende arma virum que cano troiae qui primus ab oris T A LSex] quae B CQuot praepositiones? Unam, ‘ab’. Quot coniunctiones? Unam, ‘-que’] quae coniunctionem ab praepositionem A Lorationis] est T A Lin quinto Aeneidos ‛colligere arma iubet validisque incumbere remis’. Idem in primo|| ‘Cerealiaque arma expediunt’] in primo libro cerealiaque arma expediunt idem in quinto colligere arma iubet A L; om. V T; om. V B T C; aeneidos B CCum igitur sit homonymon] om. A Llorica, hasta, gladius’ et cetera] om. V T A Lsingularis numerus] singulari numero V B CPotest autem et differentiae causa huius singulare taceri, ne ‘ab armo, artu corporis’, obliqui eius casus proferri existimentur, ‘hic armus huius armi’] om. add. A1 om. obliqui A L; oc V Best] om. T LCuius] om. V add. A1 AQuare] cur neutri T A Lres] et plures V B Comnia] omnium fere artium T om. artium A fere artium add. L1 Lde agrestibus] om. A Lprimo] libro B Cdicendum] om. add. A1 A add. L1 Lsint] sunt T A Lunivocum] vel omonimon A Let] quia A Lsignificet] significat A Lin] om. V B Cin plurali numero in ‘‑a’ desinunt] in a desinunt in plurali numero A Lgeneris sunt] sunt generis A Linstrumenta et pistorum] et pistorum instrumenta A LA] ab A Linvenias] invenis B Tet] om. A Lsimiles] similis corr. V1 V A Lsunt] est A Lsi quos invenias] in quibus invenies B C; invenies V Tsemermis] om. T A L; semiermis V Cdubites] dubitas A Lsecundum] om. V Ceandem] eosdem secundum T A Lsolvis] solvisti B C T; solves A Let dubites utrum dativus an ablativus sit casus] om. add. A1 A et dubitas utrum dativus ablativus sit oratoribus et magistris add. L1 Lutor] om. add. A1 A add. L1 Lin] om. V Tmasculina vel feminina] om. A add. L1 L‘armorum’] horum corr. A1 A corr. L1 Lalterius] aliae T A Linvenitur] invenias A Lderivativum] dirivativum V Barmamentarium] armentarium A Ldenominativum] ab eo denominativum add. A1 A LUnde] id T A Lquando] om. T A Lnec unde Persius ‘subaerato mendosum tinniat auro’, nisi prius sit ‘aurum’ et ‘ferrum] om. add. A1 A add. L1 sed om. mendosum et scribit vel ferrum L; om. V Tnascitur] nomen T Aautem] haec V B Cintellegatur] intelligatur B Tverbale] verbiale B C A L‘Armor’. Declina] om. A Larmaris] vel amare B Cet cetera] om. A Let] om. A Lverbale] verbiale B C T Lparticipio] fit A Let] om. T A Larmillae’, quae nunc ‘brachialia’ vocant; sic Cicero in quarto de re publica] om. A L; praetura B Cconvertentia] convertunt et T A Lverbale] verbiale B C A Ltonsor] om. add. A1 A add. L1 Let] om. A Lsuum] verbum T suum A1 A add. L1 Lquoque] om. add. A1 A Lnomina] quaedam T A Lhabent] cum T cum add. A1 A cum add. L1 Lparticipiis] participii V B C Tdeclinatione tamen differunt] defe//runt autem declinatione A; differunt autem declinatione Lut ‘iudicatus’ ‘ὁ κριθείς’ secundae est, ‘huius iudicati, iudicatus’ vero ‘ἡ κρίσις’ ‘huius iudicatus; monitus’ ‘ὁ ὑπομνησθείς’ ‘huius moniti, monitus’ ‘ἡ ὑπόμνησις’ ‘huius monitus; lectus’ ‘ὁ ἀναγνωσθείς’ ‘huius lecti, lectus’ ‘ἡ ἀνάγνωσις’ ‘huius lectus; aditus’ ‘ὁ προσελευθείς’ ‘huius aditi, aditus’ ‘ἡ προσέλευσις’ ‘huius aditus’] ut iudicatus huius iudicatus ut iudicatus iudicati monitus huius monitus monitus huius moniti lectus huius lectus et lectus huius lecti auditus huius auditus et auditus huius auditi A; ut iudicatus huius iudicatus iudicatus iudicati monitus huius monitus monitus huius moniti lectus huius lectus et lectus huius lecti auditus huius auditus et auditus huius auditi L; ο υπομνειοθης V C; κριθηις T L; δναρνοσθις V C; προσελευθείς B C

Linguistic layer

Quotation layer

Hor. carm. 1, 8, 1

Verg. georg. 1, 160Verg. Aen. 5, 15Verg. Aen. 1, 177-8

Ter. Phorm. 89Cic. Tim. 4

Witnessess layer

Arma ~ quinque A B C E G L T V

Quid ~ componitur A B C E G L T V

Quid ~ interruptiones A B C E G L T V

Quot ~ similibus A B C G L T V

Arma ~ que A B C G L T V

Arma ~ armi A B C L T V

Cuius ~ habent A B C L T V

Quotae ~ armatrix A B C L T V

Cur ~ aditus A B C L T V