Mall. Theod.

Mall. Theod. 2, 6 - 4, 2

265Positione autem longae syllabae fiunt, si correpta vocalis 6habeat in eadem syllaba ultimam litteram consonantem, 7eademque littera excipiatur a consonante consequenti, ut ‘arma’. 8Fit autem positione longa syllaba, cum ipsa per se ex vocali 9et duabus consonantibus constat, ut ‘est’. Quod si praecedentem 10brevem syllabam, quam una vocalis facit, sequentur 11duae consonantes, fit syllaba positione longa, ut ‘Acrisioneis’. 12Item fit positione longa, si vocalis in duplicem desinit litteram, 13ut ‘nox erat’, aut si praemissa uocalis praecedat duplicem graecam, 14ut ‘Mezentius’. Interdum autem brevis syllaba, qua pars 15orationis terminatur, pro longa ponitur, ut: 16‘omnia vincit amor, et nos cedamus amori’. 17Quod genus syllabae inter longas vel omnino refugiendum 18vel parcissime usurpandum est, quamvis et apud Vergilium non 19rarissimum, apud Homerum vero frequentissimum reperiatur. 720Communis vero syllaba fit, cum productam vocalem 21sequitur vocalis, ut: 1‘te Corydon, o Alexi’; 2item cum duas vocales inter se coniunctas consequitur vocalis, ut: 3‘insulae Ionio in magno’. 4Positam etiam communem apud Vergilium videmus eam 5syllabam, quae in ‘‑c’ litteram desinit ‹ita›, ut eam vocalis consequatur: 6nam cum dicit ‘hoc erat’, longam eam syllabam constituit, 7quae in ‘‑c’ desinit; cum autem dicit ‘solus hic’, brevem eandem 8syllabam conlocat. Est etiam communis syllaba, cum praecedens 9in vocalem desinit, sequens autem syllaba ita habet duas 10consonantes, ut prior sit muta et sequens liquida, ut: 11‘vasto Cyclopis in antro’ 12‹et: 13‘vastosque ab rupe Cyclopas’›. 814Atque haec quidem de syllabis dixisse satis sit. Nunc 15pedum distinctionem et varietatem persequamur. | 16DE PEDIBUS 17‹...› 3117Pentasyllabos etiam quidam et hexasyllabos pedes, 18quos Graeci sy[n]zygias vocant, faciendos crediderunt, quorum 1nobis superflua et inanis opera repudianda est, cum eorum 2etiam pedum, quos supra enumeravimus, conplures ab omni 3metrica disciplina alieni sint. 24Ex his enim pedibus, qui ex brevibus aut ex longis 5syllabis ita conficiuntur, ut in his brevitatis et longitudinis varietas 6nulla sit, nisi ex longis et brevibus syllabis temperati 7adiungantur pedes, metrum omnino effici non potest. Nam 8cum ars musica, quae est in omni vocis sono moderationis ac 9suavitatis inventrix, metricae quoque rationis princeps ac magistra 10sit, eadem vero ita nervos testudini adiunxerit, ut eorum 11alii acutum, alii gravem sonum redderent, eandemque vocum 12distinctionem tibiarum foraminibus aptaverit, videlicet quod 13canendi dulcedo sine hac varietate existere nulla possit, is, qui 14ex his pedibus, qui solas in se breves aut solas longas syllabas 15habebunt, effici posse metrum existimabit, ab omni musica 16doctrina transversus fertur et devius. 317At vero ex viginti et octo pedum numero, quot supra 18declaravimus, qui metris utiles sint ut appareat, ipsa primum 19metrorum genera quae sint, demonstrandum nobis est; post, 20qui metris aut conveniant aut ab his discrepent, explicandum. 4 tit., 12DE METRO DACTYLICO 410, 2Sunt igitur metrorum genera haec: dactylicum, iambicum, 0, 3trochaicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, 0, 4ionicum a maiore, ionicum a minore. Siquid ergo praeter 0, 5haec, quod non ad certam pedum legem, sed ad temporum 6rationem modumque referatur, vel scribit quispiam vel ab alio 7scriptum leget, id non metrum, sed rhythmon esse sciat, hisque 8ex|ceptis metris octo, quae sunt a nobis enumerata, nullum 9aliud, etiamsi a quoquam certi ac definiti pedes attribuantur, 10aut eam quae sit digna carmine suavitatem habiturum ‹aut› 11omnino metrum esse dicendum. 212Quod cum ita sit, de ipsis iam pedibus a nobis disserendum 13est, ut ‹quibus› nullus omnino ad aliquod metrum 14pateat acessus, qui[bus] interdum admittantur, qui sua vi atque 15natura metrorum rationem expleant, palam omnibus perspiciendum 16constituamus. Sunt igitur penitus repudiandi longeque 17removendi: ‹ex disyllabis, pyrrichius;› ex trisyllabis, 18‹tribrachys›, molossus, amphibrachys, amphimacrus, ‹bacchius›, 19palimbacchius; ex quadrisyllabis, proceleumaticus, dispondius, 20diiambus, ditrochaeus, paeones omnesque epitriti. 1Ex quo apparet octo his metris, de quibus est dictum, novem 2pedes ita attributos, ut eorum praecipue inter se coniunctione 3uniuscuiusque metri vis contineatur. Qui quidem pedes hi 4sunt: spondius, iambus, trochaeus, [pyrrichius] dactylus, anapaestus, 5choriambus, antispastus, ionicus a maiore, ionicus a 6minore; amphimacrus et bacchius rarissime, tribrachys vero 7aliquanto frequentius, sed precarium magis quam necessarium 8in metris locum obtinent.

Quotation layer

cf. Verg. Aen. 1, 1 cf. Verg. Aen. 1, 159 cf. Verg. Aen. 7, 410 cf. Verg. Aen. 3, 147; et 4, 522 Verg. Aen. 8, 26 -. Verg. ecl. 10, 69

-. Verg. ecl. 2, 65 -. Verg. Aen. 3, 211 -. Verg. Aen. 2, 664 -. Verg. Aen. 4, 22 -. Verg. Aen. 3, 647 -. Verg. Aen. 3, 617

Critical apparatus

excipiatur] excipiantur P; excipitur κconstat] consistat ε; om. Squam] om. δfacit] om. δut Acrisioneis Heusinger: om. η; ut hac res W; ut ac res P; ut acres S U V; ut arces M; ut agros Keillitteram] consonantem litteram κ Mvincit] vicit W δet] ut γparcissime usurpandum] parcissime metrum usurpandum κcommunis corr. alia manus U: communi P R Sproductam] producta P Rte] te goridono W; tegori dono V; ae coridon o SPositam] positam positam γ; om. delevit eadem manus Wvidemus] vidimus V; videamus P S T Uita suppl. Keilconsequatur] sequatur δ hoc] hoc erat alma parens κ M sol] solis η; solus hic inflexit sensus V; solus hic inflexit sensux M; hic solus inflexit sensus w‘vasto Cyclopis in antro’ ‹et] vasto cyclopis in antro atque codd.; vasto cyclopes in antro atque κdixisse satis sit] satis dixisse nunc cf. 6, 11 (p. 35, 1) W δ; satis dixisse sufficiat nunc cf. 6, 11 (p. 35, 1) Vet varietatem] ut varietatem R; aut varietatem T; varietatemque Mpersequamur] prosequamur S M; consequamur γDE PEDIBUS] IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT DE PEDIBUS S; om. Mlac. Heusingersy[n]zygias Heusinger: synzygias codd.supra Heusinger: saepe codd.enumeravimus] enumerabimus P Uconplures Keil: quam plures codd.sint] sunt R Menim Keil: autem codd.; om. Min] om. γ Madiungantur] adiunguntur εeadem] eandem δtestudini] testudinis γ; testiatudine Madiunxerit] adiunxerat κalii acutum alii gravem w: alii gravem acutum alii M; alii gravem P; alii acutum gravem aliis exp. eadem manus Waptaverit Klotz: aptaverint codd.; aptaverunt Mis, qui ] his qui W P R T; hisque S U; quia Vin se breves Keil: inter breves β; inter se breves Meffici posse] effici non posse κexistimabit R: existimavit cett.ab omni] ut ab omni γAt] aut γquot Heusinger: quod codd.metris] metri P R S Uutiles] utile W Rappareat] appareant ε Msint] sunt R S T Uexplicandum.] explicandum. Explicit de pedibus SDE METRIS w: DE METRIS OCTO W; INCIPIT LIBER MALLII THEODORI DE METRO S; om. θ Mhaec] octo w; octo haec V M; octo Canapaesticum] anapestum γscribit] scribi γleget] legit w θ M; lege R; legerit Vrhythmon] arithmon δ; rithmum Ehisque ] hisquae W P U; his Vac Heusinger: aut codd.digna] dignam γ εcarmine] carminis γaut suppl. Heusingerquibus suppl. Heusingeraliquod corr. alia manus U: aliquo ε; aliquid Mqui[bus] Heusinger: quibus codd.admittantur] admittuntur C Msua vi atque ] suavia W; suavitate κ; suavitatem θ Mnatura] naturae θperspiciendum ] prespiciendum W S U; praespiciendum P T; respiciendum R; prospiciendum C Mex disyllabis pyrrichius suppl. Keiltribrachys suppl. Keilmolossus] molossos W U; moloses Rbacchius suppl. Keilita] om. θmetri] ratio κ Mvis] bis W; his Vpyrrichius] secl. Keilaliquanto M: aliquando cett.frequentius] frequentior P S T U θ M; frequenter Robtinent] obtinet δ θ M; hic desinit sine subscriptione V

Witnessess layer

Positione ~ reperiatur W P R S T U V M

Communis ~ Cyclopasº W P R S T U V M

Atque ~ W P R S T U V M

Pentasyllabos ~ sint W P R S T U V M

Ex ~ devius W P R S T U V M

At ~ explicandum W P R S T U V M

Sunt ~ dicendum W P R S T U C E M V

Quod ~ obtinent W P R S T U C E M V