Macr. verb.

Macr. verb. 167, 1 tit. - 167, 16-171, 11

1671 tit.167, 1DE DEFECTIVIS VERBIS VEL DICTIONIBVS 2-15167, 2Tam apud Graecos quam apud Latinos aliqua verba in 167, 3declinatione deficiunt. De his Graecorum ista definitio est: 167, 4tribus enim modis dicunt verborum evenire defectum, aut intellectu 167, 5exigente aut litteris non convenientibus aut usu desistente. 6Ex his in duobus prioribus modis servimus necessitati, in 7tertio reverentiae vetustatis obsequimur. Per intellectum verba 8deficiunt omnia quae dicuntur πεποιημένα, id est quae 9ad similitudinem soni alicuius expressa sunt, ut 10‘λίγξε βιός’, 11‘σίζε ὀφθαλμός’ 12et similia. In his enim verbis nec aliae personae quaerendae 13sunt, nec in alios modos flectenda declinatio, quia tantum 14voces sunt expressae ad soni imitationem quem assignare 15volumus.|| 16-1711116Litterarum inconvenientia deficiunt, quotiens verbum 17habet ante ‘‑ω’ ‘μ’ vel ‘μν’: haec enim secundum regulam suam 18proferri vel in paracimeno seu ypersyntelico vel in aoristo 19seu mellonte non possunt, ut ‘νέμω’ cum regulariter fieri debuisset 20‘νένεμκα ἐνενέμκειν’, quia non potuerunt hae litterae 21convenire, intercessit ‘η’, ‘νενέμηκα ἐνενεμήκειν’; item 167, 1‘ἐνέμ[φ]θην’ vel ‘νεμ[φ]θήσομαι’ eandem sumpsere litteram 167, 2propter euphoniam, ‘ἐνεμήθην νεμηθήσομαι’. Item [in] tertia 167, 3persona singulari‹s›, quae ‘τ’ habet in ultima syllaba,accepta 167, 4‘ν’ facit pluralem, ‘λέγεται λέγονται, μάχεται μάχονται’; 167, 5verum ‘κέκαρται’ in plurali declinatione ‘ν’ non potuit 6admittere, ideoque defecit: sic ‘ἔσταλται’, sic ‘κέκοπται’ et 7alia mille, et remedium de participio mutuata sunt. Alia 8sunt apud illos quae consuetudo destituit, ut omnia verba 9quae desinunt in ‘‑νω’, ‘λανθάνω, ἁνδάνω, μανθάνω’, quae 10nonnisi usque ad praeteritum imperfectum declinantur; similiter 11et quae in ‘‑σκω’, ‘γηράσκω, τελίσκω, γαμίσκω, 12τιτρώσκω’. Nam quod legimus ‘διδάξω’, a themate est non 13‘διδάσκω’, sed ‘διδάχω’, cuius indicium est ‘διδαχή’. Idem patiuntur 14quae in ‘‑υω’ exeunt dissyllabis maiora, ‘ὀμνύω 15ὄμνυμι, πηγνύω πήγνυμι, ῥηγνύω ῥήγνυμι’. Similiter imperfectum 16praeteritum non excedunt et quae in ‘‑ειω’ exeunt, 17ut ‘‹ὀ›κνείω, γαμησείω, βρωσείω’, nec non et quae ex monosyllabo 18per ‘ἰῶτα’ geminantur, ut ‘τρῶ τιτρῶ, βῶ βιβῶ, 19χρῶ κιχρῶ’. Haec omnia usque ad imperfectum tempus 20possunt extendi, non plus. 1Apud Latinos deficiunt ‘inquam’ et ‘sum’. Nam sequentes 2personae analogiam primae personae non servant: alterum 3enim facit ‘inquam inquis inquit’, alterum ‘sum es est’, 4et illud quidem in reliquis omnibus deficit temporibus; ‘sum’ 5vero in aliud transit, ut tempora compleat, ‘eram fui ero’. 6Sunt quae in prima solum persona deficiunt, ‘ovas ovat’: 7‘ovo’ enim lectum non est; similiter ‘daris datur’. 8‘Soleo’ nescit futurum; ‘verro’ perfectum ignorat. ‘Genui’ 9ex quo themate venit nullus scit, licet Varro dixerit ‘genunt’. 10Nec mirum: nam et apud Graecos tam praeterita invenies 11quam futura quae praesenti careant, ‘ἤνεγκα, ἔδραμον, οἴσω’.

Critical apparatus

DE] De defectivis verbis. Tam apud Graecos quam apud Latinos deficiunt verba in declinatione. Tribus enim modis dicunt verborum evenire defectum, aut intellectu exigente aut litteris non convenientibus aut usu desistente. In primis duobus necessitati, in tertio vero reverentiae obsequimur vetustatis. Intellectu deficiunt illa quae dicuntur πεποιημένα, id est quae ad similitudinem soni alicuius expressa sunt, ut λίγξε βιός, σίζε ὀφθαλμός et similia. In his enim verbis nec ulla persona nec modus declinationis quaeritur DE DEFECTIVIS ~ 167, 15 volumus Pἐνέμθην vel νεμθήσομαι tempt. Jan: ενεμφθην vel νεμφθησομαι P om. Keil: in Psingularis Keil: singulari Pἔσταλται ed. princ.: εσταλτε PIdem Putschius: Item Pὀκνείω ed. princ.: κνειω Pdeficit Keil: defecit Pοἴσω] οἴσω. explicuit defloratio de libro Ambrosii Macrobii Theodosii quam Iohannes carpserat ad discendas grecorum verborum regulas. Diana grece dicitur Arthemis quasi hero (corr. ero) temis hoc est aerem caecans P

Quotation layer

Varro Men. 35