Prisc. part.

Prisc. part. 102, 3-10 - 107, 6-16

Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce Scande versum. Utbel lisi gnumLau renti Turnusab arce. Quot 5caesuras habet? Semiquinariam. Quomodo? Ut belli signum. Quot figurarum est? Quinque. Quare? Quia constat ex quattuor spondeis et uno dactylo. Tracta singulos pedes. Utbel spondeus ex duabus longis et cetera. Quot partes orationis habet? Septem, ut, belli, signum, Laurenti, Turnus, ab, arce. Quot nomina? Quinque, 10belli, signum, Laurenti, Turnus, arce. Quid aliud? Adverbium ut et praepositionem ab. Ut quae pars orationis? Hic adverbium temporale, alias autem similitudinis potest esse. Et adiecta tamen i eandem habet significationem, uti; cui adicitur nam et fit adverbium optandi utinam; similiter cum vel compositum velut et veluti adverbium similitudinis est et 15quando να vel τι Graecum significat pro coniunctione causali accipitur. Est etiam quando optativum est ut Terentius in Phormione ut illum di deaeque omnes perdant. Belli quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? Ab ea quod est bonum bellum diminutivum est. Per antiphrasin igitur, hoc est per contradictionem, pro malo bellum dicitur, id est quod malo hominum est 102, 5inventum. A bono ergo masculinum bonus bellus, femininum bona bella, neutrum quod est bonum bellum facit. Omnia enim in us desinentia masculina geminant l in diminutivis, ut geminus gemellus et gemina gemella et geminum gemellum. Et sciendum quod inveniuntur etiam ipsorum diminutivorum comparativa et superlativa, 10quomodo comparativorum diminutiva, quae apud Graecos non invenis unde et Terentius in Adelphis atque unum quicquid, quod quidem erit bellissimum carpam.|| Ex bello, quod bonum significat, bellaria dicuntur τ 103, 10τραγήματα. Dic ab eo quod est bellum, quod pugnam significat, derivativum aliud. Bellicus bellica bellicum et ex hoc bellicosus bellicosa bellicosum. Bellienus quoque proprium a bello est derivatum; bello bellas verbum ex quo bellax quod est trium generum (bellator enim bellatrix facit). Ab eo est etiam Bellona dea bellorum; 15duellum antiqui dicebant pro bellum ex quo perduellio. A bello compositum bellipotens et belliger et imbellis et rebellis et rebello verbum; debello quoque compositum verbum: inde etiam debellatum est. Belli enim portae, quamvis duae sint partes, pro uno tamen nomine proprio accipiuntur, quod significat fores templi Iani. Signum quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Primitivae. Fac ab eo derivativum. Diminutivum sigillum, verbum signo signas et signio signis et ex eo compositum insignia insignis unde insignitus. Praeterea significo significas significat 103, 5et signifer et antesignanus, hoc est propugnator signorum, et designo unde designatus et resigno, ut Vergilius in quarto et lumina morte resignat. Est autem univocum, id est μώνυμον: significat enim τν σφραγδα κα τ γαλμα κα τ τν πολέμων σημεον, τ ν 10τ κοντ κα τ σύνθημα; ut in eodem libro <Tellus et pronuba Iuno dant signum; idem in septimo> it bello tessera signum 15κα τν σάλπιγγα, ut Lucanus < et Virgilius in decimo> signa canunt. Laurenti quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae. Cuius speciei derivativorum? Possessivum; est tamen etiam patriae si est ablativus ab eo quod est hic et haec et hoc Laurens huius Laurentis. Potest tamen et proprium 104, 5ipsius civitatis esse si genetivus accipitur hoc Laurentum huius Laurenti, ut sit ab arce Laurenti, hoc est ab arce urbis Laurenti. Sed si est ab eo quod est hic et haec et hoc Laurens, ab hoc|| et ab hac et ab hoc Laurenti pro Laurentina posuit unde Lucanus Laurentinosque penates. 10Laurentum nominatum est a lauro inventa in arce teste ipso poeta. Compositum ab eo quod est laurus lauriger unde laurigeros currus; a laurus etiam laureatus et laureata et laureatum: Cicero fasces laureatos, hoc est victoria laurum habentes. Ex eo proprium Laurentius Laurentia comprehensivum, quod Graeci 15περιεκτικόν vocant, lauretum veluti myrtetum, rosetum. Dic derivativum. Laureus quomodo myrteus, corneus. Dic aliud derivativum. Laurentius proprium et Laurentia. Laurus quotae est declinationis? Invenitur et secundae et quartae declinationis: est enim exceptum. Omnia enim arborum nomina in us desinentia et 20feminina sunt et secundae declinationis ut cupressus cupressi, myrtus myrti, ulmus ulmi, ornus orni, pyrus pyri, exceptis quinque quae tam secundae quam quartae inveniuntur quercus, laurus, pinus, cornus, ficus. Laurea quoque pro lauro accipitur. Turnus quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius 105, 5speciei? Univocae; potest enim etiam appellativum intellegi piscis nomen fluvialis. Fac ab eo possessivum. Turnius Turnia Turnium sicut a Saturno Saturnius Saturnia Saturnium. Patronymicum potest secundum analogiam dici Turnides; sed raro in Latinis nominibus solent eiusmodi formae patronymicae fieri, quamvis poeta 10Scipiadas figuraverit a Scipione (sed et ipsum π το Σκιπίωνος), quod Graecum esse videtur. Ab quae pars orationis? Praepositio. Cui casui servit? Ablativo. Quid interest inter ab et a et abs? Quod consonante sequente a scribendum plerumque est, vocali vero omnimodo ab. Invenitur 15ab etiam consonantibus sequentibus sed quae non aspere post b sonant. A vero vocali sequente, nisi loco sit consonantis, id est i vel v, numquam invenitur, ut a Iove, a Venere. Abs autem q vel t vel c sequentibus paucis anteponitur tam in appositione quam in compositione, in appositione ut abs te pro a te et in compositione 20abstuli, absconde, absque ullo malo pro sine ullo malo. Arce quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? Ab arceo verbo arx, quae arcet facile munimento suo hostes. Inde etiam summitates montium, ex quibus facile possunt depelli hostes, arces dicuntur et 105, 5arcus quod longe arceat similiter hostes. Declina verbum. Arceo arces arcet. Cuius est significa||tionis? Activae. Quotae est coniugationis? Secundae. Arceo verbum activum indicativo modo dictum tempore praesenti arceo, praeterito imperfecto arcebam, praeterito perfecto arcui, plusquamperlecto arcueram, futuro arcebo; 10imperativo modo tempore praesenti arce arceat arceamus arcete arceant, futuro arceto tu arceto ille arcetote arceant, optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam arcerem, praeterito perfecto et plusquamperfecto arcuissem, futuro arceam; subiunctivo modo tempore praesenti cum arceam imperfecto 15arcerem, perfecto arcuerim, plusquamperfecto arcuissem, futuro arcuero. Infinitivo modo tempore praesenti arcere, praeterito arcuisse, futuro arcitum ire vel arciturum esse; gerundia vel participialia arcendi arcendo arcendum arcitum arcitu. Participia veniunt a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis 20arcens futuri arciturus. Declina passivum. Arceor arceris vel arcere arcetur arcebar arcitus sum vel fui secundum analogiam quamvis in usu deficit (compositum tamen eius coerceor coercebar coercitus sum in frequenti est usu); plusquamperfecto arcitus eram vel fueram, futuro arcebor, imperativo modo tempore praesenti 25arcere arceatur arceamur arcemini arceantur, futuro arcetor tu arcetor ille arceminor arceantur vel arcentor; optativo modo utinam arcerer, praeterito perfecto et plusquamperfecto arcitus essem vel fuissem, futuro arcear; subiunctivo cum arcear, praeterito imperfecto arcerer, praeterito perfecto arcitus sim vel fuerim, praeterito 30plusquamperfecto arcitus essem vel fuissem, futuro arcitus ero vel fuero; infinito praesenti arceri, praeterito arcitum esse vel fuisse, futuro arcitum iri; gerundia vel participialia communia sunt autem tam in activo quam in passivo: arcendi arcendo arcendum arcitum arcitu. Participia veniunt a verbo passivo duo, praeteriti et futuri, 35praeteriti arcitus futuri arcendus. Atque ea diversa penitus dum parte geruntur Scande versum. Atqueea diuer sapeni tusdum partege runtur. Quot caesuras habet iste versus? Duas, semiquinariam atque ea diversa, et semiseptenariam atque ea diversa penitus. Quot figurarum 107, 10est iste versus? Decem. Quare? Quia constat ex tribus dactylis et duobus|| spondeis. Tracta singulos pedes. Atque ea dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera. Quot partes orationis habet iste versus? Septem, atque, ea, diversa, penitus, dum, parte, geruntur. Quot habet nomina? Duo. Quae? Diversa et parte. Quot verba? 15Unum, geruntur. Quot pronomina? Unum, ea. Quot adverbia? Duo, penitus et dum. Quot coniunctiones? Unam, atque.

Critical apparatus

Laurenti Turnus ab arce] et reliqua T Lhabet] unam quam B T C Lduabus] duobus V B‘ut, belli, signum, Laurenti, Turnus, ab, arce’] om. B C add. L1 L‘ab’] tracta singulas partes B C Lorationis] est quando] autem V Avel ‘ὅτι’] veluti codd.perdant] perdunt V B T Aorationis] est T Lmalo] malum B T C Lhominum est inventum] inventum est hominum T est add. C1 C Lfemininum] et V Aneutrum] neutro V B‘‑l‑’] vel B Tdiminutivorum] dirivativorum T Let] val V Aquicquid] quoque T A L‘bello’] bellum B T C Lτραγήματα] παγηματα T C Lbellicosa bellicosum] om. V A‘Bellienus’] belligenus T A‘bellator’] commune B T; commune bellatos Lduellum] duellium B TA] ex B Csint] sunt V Auno] unum B Aorationis] est T L‘sigillum’] et B T C Lsignas] signat B T Aet ex eo compositum] ex quo B T C Ldesignatus Lindemann: designat codd.Vergilius] om. V B C A add. L1 Lquarto] aeneidos B T C L‘ὁμώνυμον’] ομονυμον V B; omonimom T; omonimum Lσφραγῖδα] σφπαγιδα T Aτῶν] τον V Tin eodem libro] Virgilius T Lit] id V A; dat T Lorationis] est T LCuius speciei derivativorum] om. B C L; et est derivativorum Tab] et B T Cet ‘ab hoc] om. V A Fnominatum] nominativus B C Alaurus] lauri B T C L‘laurus’] lauro T A Leo] ea V B T C A LLaurentius] et B T C L‘περιεκτικόν’] πηριηκτικον T Let] om. T C A Lcornus, ficus] ficus cornus V Aorationis] est T A Letiam] om. T C LSaturnius] saturnus V Bdici] om. C add. L1 Lquamvis] om. V C add. L1 Lfiguraverit] figuravit C corr. L1 Lτοῦ Σκιπίωνος] τοι σκιπονος V B; τουσκυπονος T fit add. L1 L; τουσκιπωνος C Aorationis] est T LInvenitur] sed B T C Lid est] om. C L‘q‑’] que V B Cet] om. T Lin] om. V Corationis] est T Lquae] quia T LCuius est significa||tionis? Activae] om. V Aest] om. C Ltempore praesenti] temporis praesentis personae primae coniugationis secunde productae quod declinatur sic praesens T L; temporis praesentis personae primae coniugationis secunde productae quod declinabitur sic praesens Aplusquamperlecto] praeteritum plusquam T; praeterito plusquam Ctempore praesenti] om. V A; praesentis ad secundam et tertiam personam B L; praesenti ad secundam et tertiam personam Carceant] arcento B T C A Limperfecto] praeterito B C A Lperfecto ‘arcuerim’] praeterito C L; praeterito perfect cum arcuerim Aplusquamperfecto] praeterito C L; praeterito plusquamperfecto cum AInfinitivo modo tempore praesenti] infinito modo temporis praesentis et praeterito imperfecto B L; infinito modo tempore praesenti et praeterito imperfecto Cpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C Lparticipialia] participalia V B C Lpraesentis] ut T Lfuturi] futuro V Cvel] arcitus B C Lsum] coercitus es B C Lvel] coercitus es B C Ltempore praesenti] om. A L; ad secundam et tertiam personam B; tempore praesenti et praeterito imperfecto Carcemini] arceamini V B Larceantur’ vel] om. C Lmodo] tempore praesenti et praeterito imperfecto B; tempore praesenti et praeterito imperfecto Cvel] arcitus B C Lsubiunctivo] tempore praesenti B C Lvel] arcitus B C Lvel] arcitus B C Lvel] arcitus B C Linfinito praesenti] infinitivo temporis praesentis et praeterito imperfecto B C; infinitivo tempore praesenti et praeterito imperfecto Lpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C Lesse’ vel ‘fuisse’] esse vel arcitum fuisse C Lparticipialia] participalia B C Lautem] om. T A C Lin] om. V Ain] om. V Apraeteriti] temporis A L‘arcendus’] Versus viiii libri finitus Prisciani grammatici V; Doctrina Prisciani grammatici in primum versum octavi libri Aeneidos finit. Orditur eiusdem in primum versum noni B C; Finit de versu viiii. Orditur doctrina Prisciani grammatici in primum versum noni libri Aeneidos Ldiversa penitus dum parte geruntur] et cetera T A‘atque ea diversa’] om. V B T A‘atque ea diversa penitus’] om. V B T Aiste versus] om. T AAtque ea dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera] atque ea et cetera T A‘atque, ea, diversa, penitus, dum, parte, geruntur’] om. B C atque ea et reliqua L1 Lhabet nomina] nomina habet B C L‘atque’] tracta singulas partes B C L

Linguistic layer

Quotation layer

Ter. Ad. 590-1

Verg. Aen. 4, 244Verg. Aen. 4, 166-7Verg. Aen. 7, 637

Lucan. 7, 349Lucan. 5, 332 laurigeros] lauriferos
Cic. div. 1, 28

Witnessess layer

Ut ~ ab A B C F L T V

Ut ~ perdant A B C F L T V

Ex ~ Iani A B C F L T V

Signum ~ canunt A B C F L T V

Laurenti ~ accipitur A B C F L T V

Turnus ~ videtur A B C F L T V

Ab ~ malo A B C F L T V

Arce ~ arcendus A B C F L T V

Atque ~ atque A B C F L T V