Prisc. part.

Prisc. part. 52, 6-16 - 57, 14-18

Quidam autem stulte et contra usum auctorum participii paenultimam producunt et dicunt se hoc facere differentiae causa. Nullum enim participium veniens a verbis in eo desinentibus, sive secundae seu quartae sint coniugationis, i productam habet ante tus, ut moneo 10monitus, habeo habitus, praetereo praeteritus: Virgilius in octavo o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos; obeo obitus: idem in decimo morte obita qualis fama est volitare figuras; adeo quoque aditus: Ovidius in fastis 15sol aditus quod quaeris ait ne vana labores nupta Iouis fratri tertia regna tenet. De aditus igitur quantum ad praesens sufficienter diximus; latius autem de participio hoc tractatum est in libro singulari. Nunc hoc etiam sciendum, quod genetivus quoque supradicti participii paene in omnibus adsumpta o facit rei nomen, ut iudicati iudicatio, 52, 5orati oratio, moniti monitio, lecti lectio i paenultima in omnibus correpta. Quamvis igitur regula det nobis copiam tam in us quam in io terminationibus uti in significationibus rerum, tamen auctorum usus nobis magis sunt observandi. Illud quoque sciendum, quod multa nomina verbalia participiis futuri temporis similia 10inveniuntur et a passivis quidem semper, ut amandus nomen φιλητέος, φιληθησόμενος participium, docendus nomen διδακτέος, διδαχθησόμενος participium; legendus nomen ναγνωστέος, participium ναγνωσθησόμενος; adeundus nomen προσελευστέος, participium προσελευσθησόμενος. Et in futuri quidem temporis participiis passivis hoc evenit semper, 53, 5in activis autem non semper sed in quibusdam, et hoc in femininis, ut armatura nomen πλισις participium πλίσουσα, litura nomen παλοιφή participium παλείψουσα, scriptura nomen γραφή participium γράφουσα. Est autem invenire nomina adiectiva hominum et mobilia in omnibus similia participiis 10praeteriti temporis etiam in declinatione, ut doctus nomen επαίδευτος, participium παιδευθείς, armatus nomen πλίτης, participium πλισθείς. Et sciendum quod, si sint nomina mobilia, non possunt eadem etiam rerum esse ut doctus, armatus; et contra, si sint rerum, non etiam hominum adiectiva, ut 15monitus, aditus. Sunt etiam quaedam rerum vocabula quae participiis neutris praeteriti temporis similia sunt, ut factum nomen τ ργον, participium τ γεγονός, visum nomen πτασία, participium τ ραθέν. Et quando etiam praesentis participiis similia inveniuntur nomina adiectiva, ut sapiens nomen σοφός, participium 20 φρονν, amans nomen ραστήϛ, participium ρν. Sed nomen genetivo, participium autem ablativo coniungitur secundum verbi iuncturam, ut natus et ipse dea τεχθες κ θες: natus autem deae υς θες dicitur. Virum quae pars orationis? Nomen. Quid est nomen? Pars orationis uniuscuiusque rei suppositae communem vel propriam qualitatem significans. Quot accidunt nomini? Quinque, qualitas sive species, genus, ||numerus, figura, casus sive declinatio. Nam 54, 5comparatio non bene inter accidentia potest poni, quia non est generale accidens nec in omnibus invenitur nominis speciebus sicut supradicta quinque. Non est enim species nominis in qua non invenias et qualitatem et genus et numerum et figuram et casum; comparatio autem nisi in adiectivis non invenitur. Dic igitur, vir 10cuius est speciei? Primitivae (potest tamen et a vireo verbo esse derivatum), et est appellativum et significat corpus animale. Cuius est generis? Masculini. Unde hoc possumus scire? Tam ab ipsa natura eius quod significatur quam a terminatione et declinatione. Omnia enim in ir desinentia, quae propria sunt hominum, masculina sunt et secundae declinationis, ut vir viri, levir leviri, Trevir Treviri et similia. Cur per v scribitur? Quia omnia nomina a vi syllaba incipientia per v scribuntur exceptis bitumen et bilis, quando 54, 5fel significat, et illis quae a bis adverbio componuntur, ut biceps, bipatens, bivium. Cur sonum videtur habere in hac dictione i vocalis y litterae Graecae? Quia omnis dictio a vi syllaba brevi incipiens d vel t vel m vel r vel x sequentibus, hoc sono pronuntiatur, ut video videbam videbo; quia in his temporibus vi corripitur, mutavit sonum 10in y; in praeterito autem perfecto et in aliis in quibus producitur naturalem servavit, ut vidi videram vidissem videro. Similiter vitium mutat sonum quia corripitur; vita autem non mutat quia producitur; similiter vim mutat quia corripitur; vimen autem non producitur ideoque non mutat; similiter vir et virgo mutant quia 15corripiuntur, virus autem et vires non mutant quia producuntur; vix mutat quia corripitur, vixi non mutat quia producitur. Hoc idem plerique solent etiam in illis dictionibus facere in quibus a fi brevi incipiunt syllabae sequentibus supra dictis consonantibus, ut fides, perfidus, confiteor, infimus, firmus. Sunt autem qui non adeo 20hoc observant, cum de vi nemo fere dubitat. Cuius est numeri virum? Singularis. Dic pluralem. Viri. Cuius figurae? Simplicis. 10Fac ab eo compositum. Semivir, duumvir, triumvir, quinquevir, septemvir, decemvir, centumvir, levir [frater mariti], virbium quoque virum bis dictum tradunt, viripotens, virago et virgo, vir illustris, vir devotus, vir magnificus, vir spectabilis, quae omnia ideo composita accipimus quia sub uno accentu pronuntiantur. Cuius 55, 15est casus virum? Accusativi singularis. Fac ab eo derivativa. Hic et haec virilis et hoc virile et virilitas; virtutem quoque hinc quidam derivari volunt. Fac adverbium. Viritim, quod Graeci νδρακάς dicunt, id est per singulos viros. Que quae pars orationis? Coniunctio. Quid est coniunctio? Pars orationis connectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni? Tria, potestas ordo figura. Cuius potestatis est que? Copulativae. Cuius ||ordinis? Postpositivi. Cuius figurae? Simplicis. 55, 5Quem habet accentum? Haec et aliae duae coniunctiones, ve scilicet et ne, apud Latinos sunt inclinativae, quas Graeci γκλιτικάς vocant; solent enim suos accentus in extrema syllaba praecedentis dictionis remittere ut virumque, subiectisve, tantone. Ne autem saepissime e abiciens apostropho notatur non solum 10vocali sed etiam consonante subsequente ut tanton me crimine dignum. Fac compositum ab eo quod est que: atque, neque, quoque. Nec quoque a neque factum est per apocopen extremarum vocalium et, quia in fine syllabae q scribi non poterat, transivit in c. Cano quae pars orationis? Verbum. Quid est verbum? Pars 56, 10orationis cum tempore et modis et significationibus. Quot accidunt verbo? Modi formae significationes coniugationes numeri figurae tempora personae quoque in plerisque. Cuius est modi cano? Indicativi. Cuius formae? Perfectae. Quam aliam formam habet hoc verbum? Frequentativam. Quae est? Canto cantas cantat. A participiis 15enim praeteritis solent fieri frequentativa plerumque, ut habitus habito habitas habitat, scriptus scripto scriptas scriptat, cursus curso cursas cursat, domitus domito domitas domitat, volutus voluto volutas volutat. Ideo autem diximus plerumque quia ago agito facit et lego legito et nosco noscito et scisco sciscitor. Cuius 20est significationis cano? Activae. Cur? Quia facit passivum canor. Cuius est coniugationis? Tertiae correptae. Unde hoc certum est? Quia et prima persona ante o consonantem habet, quod in tertia producta sive quarta coniugatione inveniri non potest, et quod non solum in secunda persona is finalis corripitur, cano canis, sed etiam 56, 5in plurali numero in prima et secunda persona i paenultima corripitur. Itaque antepaenultima in his acuitur personis, ut canimus canitis; nec non imperativus et infinitivus e correptam habentes, sicut etiam Donatus docet, manifestissime id ostendunt. Cuius est numeri? Singularis. Dic pluralem. Canimus. Cuius figurae? Simplicis. 10Fac compositum ab eo. Succino, occino, concino. Cuius est temporis? Praesentis. Dic praeteritum perfectum. Cecini. Cur? Quia verba in no desinentia si tertiae sint coniugationis in vi faciunt praeteritum, ut sterno stravi, cerno crevi, sperno sprevi, lino levi; pono quoque antiqui posivi secundum analogiam dicebant quod 15nunc posui dicimus. Cano autem ideo cecini dixerunt ne, si cavi secundum analogiam dicerent, non a cano nasci videretur, sed ab eo|| quod est caveo. Ab eo tamen composita in ui divisas faciunt praeteritum, concino concinui, succino succinui, occino occinui. Dic participia activa. Canens et canturus. Passiva. Cantus et canendus. 57, 15Fac ab eis nomina. Cantus δή et cantio et cantor et cantrix et cantilena, et a frequentativis (duo autem sunt, canto et cantito) cantatio et cantatus et cantator et cantatrix. Concinnus quoque a canendo compositum est.

Critical apparatus

sint] sit corr. A1 A Lhabet] habent V corr. B1 B Toctavo] VIIII T Apraeteritos] praeteritus A Lquod] quem A Laditus] adito V T A Ligitur] quidem igitur add. A1 A Lautem] hoc B Choc] om. B Choc] autem B Tpaene in omnibus] corripit i finalem paene in omnibus et A Llecti lectio] om. add. A1 A Ldet] dat V Cverbalia] verbialia B C A L‘ὁ φιλητέος, ὁ φιληθησόμενος’] et A L; φιληθεσομενος B T‘ὁ διδακτέος, ὁ διδαχθησόμενος’] et A L‘ὁ ἀναγνωστέος’] et A L; ο δναγνωατέος V Tἀναγνωσθησόμενος] om. C A L‘ὁ προσελευστέος’, participium ‘ὁ προσελευσθησόμενος’] et participium A Lautem] hoc V Cfemininis] feminis A corr. C1 C L‘ἡ ὅπλισις’ participium ‘ἡ ὁπλίσουσα’] om. A L; ηοπλησις V C‘litura’ nomen ‘ἡ ἀπαλοιφή’ participium ‘ἡ ἀπαλείψουσα’] om. T add. C1 C Graecum om. A L; et A L; απαλιψουσα V Bnomen ‘ἡ γραφή’ participium ‘ἡ γράφουσα’] nomen et participium A L‘ὁ εὐπαίδευτος’] et A L‘ὁ παιδευθείς’] om. A L‘ὁ ὁπλίτης’] et A L; οπλιθες V B‘ὁ ὁπλισθείς’] om. A L; οπλιοθεηις V Bnon] possunt eadem T A Letiam] esse T A Lquaedam rerum] rerum quaedam A L‘τὸ ἔργον’] et A L‘τὸ γεγονός’] om. A L‘τὸ ὁραθέν’] om. A Letiam] est A Lparticipiis] temporis A L‘sapiens’ nomen ‘ὁ σοφός’, participium ‘ὁ φρονῶν’, ‘amans’ nomen ‘ὁ ἐραστήϛ’, participium ‘ὁ ἐρῶν’] sapiens nomen et participium A L; φρονον B Tdea’ ‘ὁ τεχθεὶς ἐκ θεᾶς’: natus autem deae ‘ὁ υἱὸς θεᾶς’ dicitur] dea dicitur A L; om. B T Corationis] est T AQuinque] om. V Tsive] om. add. A1 A L‘vir’] om. A Lest] om. T post speciei add. A1 A(potest tamen et a ‘vireo’ verbo esse derivatum)] om. A L; dirivatum V Bab ipsa natura eius] a natura ipsius A ab ipsa L1 Lsignificatur] significat vir A Llevir leviri] om. add. A1 A add. L1 Lnomina] om. add. A1 A add. L1 L‘bitumen’ et ‘bilis’] bitumine et bili V T A LGraecae] om. add. A1 A add. L1 Lhoc] oy A Lsonum] i T A Lservavit] sonum A LSimiliter ‘vitium’ mutat sonum] similiter mutat sonum vitium A L; om. A Lcorripitur] vitium V Tsimiliter] om. T A Lproducitur ideoque non mutat] non mutat quia producitur T A L‘virus’] vires T A L‘vires’] virus T A Lbrevi] breve A Linfimus, firmus] firmus infirmus B Cdubitat] dubitat V B Cest numeri] numeri est T A Lpluralem] plurale V C T L‘virbium’] verbum corr. T1 T Ldictum] om. corr. T1 T Lspectabilis] exspectabilis A Laccipimus] dicimus T A L‘virum’] om. T add. A1 A Lderivativa] dirivativum B T A L‘ἀνδρακάς’] αναρκας T A Lorationis] est T Apotestatis est ‘‑que’] est potestatis T A LPostpositivi] suppositivi B C‘‑ve’ scilicet et ‘‑ne’] om. V B Capud Latinos sunt] sunt apud Latinos T A Linclinativae] encliticae id est corr. T1 T A Lquas Graeci ‘ἐγκλιτικάς’ vocant] om. add. T1 T A Ltantone] tantane V B T A L‘‑Ne’] sed B Cautem] om. B Csaepissime] om. A add. L1 L‘‑e’] etiam V B L; etiam in Aabiciens] amittens T A Lut] in decimo aeneidos B Ctanton] ton A Ldignum] ducis T; ducis dignum add. L1 Latque] eque A Lapocopen] apocopam T A Lpoterat] potest A corr. L1 Ltransivit] transit V A corr. L1 Lorationis] est B T A LIndicativi. Cuius] indicativae T A; indicativi Lcantat] om. C T A LA participiis enim praeteritis solent fieri frequentativa plerumque, ut] unde solent ergo nasci frequentativa. Plerumque a participiis preteriti temporis ut cantus canto cantas T A; unde solent nasci frequentativa. Plerumque a participiis preteriti temporis ut cantus canto cantas Lhabitat] om. T A Lscriptat] scriptas captus capto captas A Lcursat] om. T A Ldomitat] om. V T A Lvolutat] om. V T A Ldiximus] dicimus V C‘cano’] om. T ACuius est] cuius T A L‘‑is’] i C T A Lacuitur] acuetur A Limperativus] quoque T A L‘‑e’ correptam habentes] om. T A Letiam Donatus] Donatus etiam T A Lmanifestissime] manifestius T A Lostendunt] ostendit T A LDic pluralem. ‘Canimus’. Cuius] om. T A Llevi] livi V C Tautem ideo] om. autem add. A1 A Ldivisas] om. add. T1 T A Lsuccino succinui, occino occinui] om. T A Leis] his T A L‘ἡ ᾠδή’] om. T A Let] om. T A Let] om. T A L(duo autem sunt, ‘canto’ et ‘cantito’)] om. T A L‘cantatio’ et ‘cantatus’] et cantatus et cantatio B C; cantatus et cantatio A Let] om. A Let] om. V A L

Quotation layer

Verg. Aen. 8, 560Verg. Aen. 10, 641Ov. fast. 4, 583-4

Verg. Aen. 6, 90

Verg. Aen. 10, 668

Witnessess layer

Quidam ~ tenet A B C L T V

De ~ ροσελευσθησόμενος A B C L T V

Et ~ dicitur A B C L T V

Virum ~ declinatione A B C L T V

Omnia ~ Simplicis A B C L T V

Fac ~ viros A B C L T V

Que ~ c A B C L T V

Cano ~ canor A B C L T V

Cuius ~ occinui A B C L T V

Dic ~ est A B C L T V