Prisc. part.

Prisc. part. 57, 19-58, 8 - 62, 18-63, 5

Troiae quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius speciei? Derivativae; a Troe enim rege nominata est Troia. Dic ab eo alia derivata. Troianus Troicus; Tros quoque quando pro appellativo, id est gentili, accipitur. Et sciendum quod pleraque 5gentilium et propria solent esse ipsorum conditorum urbium sive gentium, ut Italus, Danaus, Latinus, Tros. Cur Troia, cum apud Graecos oe dipthongon in priore habeat, syllaba non servat etiam apud nos? Quia in disyllabis, in quibus ae vel oe dipthongi antecedunt sequente vocali, dieresin solent facere Latini plerumque et 10pro consonante duplici accipere i et eam a priore subtrahere syllaba et adiungere sequenti, quamvis antiqui solebant duas ii scribere et alteram priori subiungere alteram praeponere sequenti, ut Troiia, Maiia, Aiiax. Hanc tamen consuetudinem Latini habuerunt Aeoles imitantes qui κολον per divisionem dicunt, κόϊλον et multa 15similiter dividunt. Qui quae pars orationis? A quibusdam pronomen hoc esse putatur sed non recte; proprie enim pronomen est quod pro nomine proprio ponitur et personam finitam habet. Ergo, cum quis et qui et qualis, talis et quantus, tantus et similia vel interrogativa vel 58, 5relativa nec finitas habeant personas, nec loco proprium nominum accipiantur, non sunt pronomina dicenda sed potius nomina. Nec mirum si quaedam ex ipsis declinationem habeant pronominum, cum pronomina quoque multa, de quibus non est dubitatio, quod pronomina sunt, nominum habeant declinationem, ut meus, 10tuus, noster, vester. Et sciendum quod qui pro quis ponitur, quis autem pro qui non, et, quia omnia huiuscemodi nomina relativa per se acuuntur, in contextu autem orationis gravantur, id est pro acuto in fine gravem accentum accipiunt. Hoc tamen ipsum qui pro adverbio quoque saepe invenitur quando accipitur pro quomodo 15(est etiam ablativus). Fac ab eo compositum. Quisquis, quisque, aliquis vel aliqui, siquis, nequis, quisquam, quicumque, quispiam, quidam, quin, quod significat qui non et cur non et ut non et nec non, atqui et atquin. Primus quae pars orationis? Nomen. Cuius est speciei? 59, 5Ordi||nalis et est a Graeco. Cuius est gradus? Superlativi. Unde hoc certum est? Quia omnibus solet numeris praeponi et genitivo plurali semper coniungitur, quod suum est superlativi, ut primus illorum. Ergo proprie illorum est nominum superlativus quae numerum significant a tribus et ultra. Nam comparativus eiusdem 10prior, quia ad unum solet fieri, semper inter duos ponitur. Quod autem comparativum est prior ostendit etiam neutrum quod ab eo nascitur, prius. Nullum enim nomen in or desinens commune in us facit neutrum nisi sit comparativum ut hic et haec melior et hoc melius, hic et haec doctior et hoc doctius; sic ergo hic et haec prior 15et hoc prius. Fac adverbium. Prime et primum et primo. Fac derivativum nomen. Primitiae, primitivus primitiva primitivum, primarius, primulum, primores, priscus, pristinus, primas, primatis. Cur in fine circumflectitur primas? Quia antiqui hic et haec primatis dicebant paenultimam circumflectentes; ti igitur concisa 20mansit accentus integer in eadem a littera quae extremae syllabae facta est, quae erat in pleno paenultima. Ergo hoc idem in omnibus similibus observandum est ut Arpinas, Sufenas, Capenas et similibus aliis. Fac composita a primo. Primordium, principium, primipilarius, primicerius, decemprimi, quomodo decemviri, 25primogenitus πρωτότοκος primotinos πρώιμος quomodo serotinus ψιμος pridieprinceps. Ab quae pars orationis? Praepositio. Quid est praepositio? Pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut complet aut mutat aut minuit; complet ut facio, perficio, mutat ut doctus, indoctus, minuit ut rideo, subrideo. Cui 60, 5casui coniungitur ab praepositio? Ablativo. In appositione sola an etiam in compositione aliis partibus orationis praeponitur? Praeponitur tam in compositione quam in appositione, sed in compositione cum nominativo et cum eius declinatione vel illis dictionibus quae carent casibus, in appositione vero cum ablativo 10casualium tantum, ut abduco abducens abducentis, abigo abigens abigentis. Et sciendum quod eandem significationem habent a ab abs; et a quidem vel abs|| vocali sequente non ponimus; ab vero non solum vocalibus sequentibus, sed etiam consonantibus quibusdam non male sonantibus antecedente ab ut abduco, abdo; abs 15vero sequente q, ut abs quolibet, vel c, ut abscondo, vel t, ut abstraho. Quo accentu pronuntiatur ab? Per se acuto, in versu vero gravi sicut et aliae omnes praepositiones in suo loco positae, id est praepositivae. Nam est quando mutato ordine postponuntur et mutant accentum, ut te propter, eundem propter: hic paenultimum 20acutum habet accentum, quod si praeponeretur, sine dubio gravaretur. Oris quae pars orationis? Nomen. Cuius numeri? Pluralis. Dic singularem. Ora. Quando habet aspirationem hora? Quando tempus significat; quando autem fines, sine aspiratione est, et quando 25plurale est neutri generis est a singulari quod est os. Conticuere omnes intentique ora tenebant Scande versum. Conticu ereom nesin tentique orate nebant. Dic caesuras. Semiquinaria, conticuere omnes. Quot habet figuras? Decem. Quare? Quia habet duos dactylos et tres spondeos. Tracta 61, 5pedes. Conticuere omnes et cetera. Quot partes orationis habet? Sex. Quot nomina? Duo. Quae? Omnes, ora. Quot verba? Duo, conticuere, tenebant. Quid aliud habet? Participium intenti et coniunctionem -que. Conticuere quae pars orationis? Verbum. Quale? Perfectum. 10Quo modo dictum? Indicativo coniugationis secundae. Cur secundae? Quia in praesenti tempore secunda persona in es productam desinit, conticeo contices, quamvis a prima quoque persona hoc manifestum est in hac coniugatione. Omnia enim verba in eo desinentia secundae sunt coniugationis exceptis paucis primae 15coniugationis (quae fere sunt haec beo beas, creo creas, screo screas, meo meas, nauseo nauseas, laqueo laqueas, calceo calceas) et quartae eo is, queo quis et quae ex his componuntur. Cuius est significationis? Activae. Dic passivum. Conticeor. Cuius est numeri? Pluralis. Cuius figurae? Compositae. Ex quibus? Ex integro et corrupto. Nam con praepositio est integra, quamvis separata in appositione non potest inveniri sed semper in compositione; ticuere autem corruptum est quia a, quod habuit integrum, mutavit in i, ticuere 61, 5pro tacuere. Cuius est personae? Tertiae pluralis, quae tam in re quam in runt in hoc tempore finitur. Cuius est|| temporis? Praeteriti perfecti. Dic primas eius personas in omni tempore per singulos modos. Indicativo conticeo conticebam conticui conticueram conticebo. Imperativum totum dic. Contice conticeat conticeamus 10conticete conticeant; conticeto tu conticeto ille conticetote conticeant vel conticento. Optativo utinam conticerem conticuissem conticeam; subiunctivo cum conticeam conticerem conticuerim conticuissem conticuero; infinito conticere conticuisse conticitum ire. Impersonalia indicativo conticetur conticebatur conticitum est 15vel fuit conticitum erat vel fuerat conticebitur; imperativo conticeatur conticetor; optativo utinam conticeretur conticitum esset vel fuisset conticeatur; subiunctivo cum conticeatur cum conticeretur cum conticitum sit vel fuerit conticitum esset vel fuisset conticitum erit vel fuerit. Infinita impersonalia similia sunt passivis: 20conticeri conticitum esse vel fuisse conticitum iri. Quid ergo interest inter infinita impersonalium et passivorum? Quod impersonalibus infinitis necesse est et verbum et pronomen sive nomen adiungere ut taceri a me volo, id est tacere volo; sin autem verbum tantum addas dicendo taceri volo, passivum ostendis sine dubio. Licet tamen passivo etiam adiungere ablativum casum, sed ut subiungatur accusativus primae vel secundae vel tertiae personae ut legi volo me a te, legi vis te a me, legi illum volo a te vel a me, legi ille se vult a me. Ecce hic passivum est sine dubio, quia et nominativum 62, 5et accusativum et ablativum adiunxi infinito quod si esset impersonale fieri non posset. Ex illo quoque hoc facile est dinoscere quod impersonale significationem habet activam etiam in infinito. Nam taceri a me volo dicimus pro tacere volo; taceri autem illum volo eam personam pati ostendit quam protuli per accusativum 10casum. In impersonalibus autem pati quidem neminem significamus, agere autem eam personam ostendimus, quam per ablativum casum proferimus, ut taceri a me volo pro tacere volo, taceri a te volo pro tacere te, taceri ab illo volo pro tacere illum.

Critical apparatus

orationis] est T A L‘Troe’] troos B Cgentium] gentilium A Ldipthongon] diptongus T A Lhabeat] om. T A Lsyllaba] sit T A Lservat] servatur V B T A Ldisyllabis] syllabis corr. T1 T A Ldipthongi] diptongoe A Lsequente] sequenti T A Lsolent facere] fecere T Lplerumque] om. T A Lduplici] duplice V corr. C1 Csolebant] solerent T Lduas] duo A LLatini] om. T A L‘Aeoles’] eoli A Limitantes] om. T A L‘κόϊλον’ et multa similiter dividunt] coelon dicunt divisionem A; coelon divisionem dicunt Lorationis] est T A LA quibusdam] quibusdam V B Csimilia] infinita sint T sunt corr. A1 A Lnec finitas] et A Laccipiantur] accipiuntur V B C corr. T1 Tquaedam] quidam corr. V1 V Cquod pronomina sunt] om. T A Lhabeant] habent V B Ctuus] suus B Cvester] nostras vestras B CEt] om. T A‘qui’ pro ‘quis’] quis pro qui A Lquia] quod A Lacuuntur] acuantur T Aautem] vero T A L(est etiam ablativus)] om. T A L‘Quisquis, quisque, aliquis’ vel ‘aliqui] ut quisquis vel aliquis T A Lquispiam, quidam] om. V B C‘cur non’ et ‘ut non’ et ‘nec non] ut non et cur non T Lorationis] est T A Lest] om. A LOrdi||nalis et est a Graeco] om. A Lomnibus solet numeris] nominibus solet A Lquod suum est superlativi] superlativo T A Lest nominum] nominum est A Leiusdem] eius id est A Lquia] qui T Aponitur] ergo propositivis nomina habent nomerorum V B A; ergo praepositivus nomina habet numerorum C; ///positivis nomina habent numero T; ergo praepositiva nomina habent numerum L‘primo’] et compositum ad prime A Lprimarius, primulum, primores, priscus, pristinus] om. T A Lquae] extremae V Cpleno] om. T add. L1 LFac composita a primo. ‘Primordium, principium, primipilarius, primicerius, decemprimi’, quomodo ‘decemviri’, primogenitus ‘πρωτότοκος’ ‘primotinos’ ‘πρώιμος’ quomodo ‘serotinus’ ‘ὄψιμος’ ‘pridieprinceps’] om. T A L; om. V B C; primus B C; προιμος B Corationis] est T A Lpraeponitur? Praeponitur] om. T A Ltam] etiam B Cvel] aut cum T Ltantum] terminantur B Cab abs] ab et abs A Lnon] om. T A Labdo] om. add. A1 A add. L1 Lmutato ordine] mutant ordinem et A Lorationis] est T A Lsingularem] singulare codd.Quando] om. B C‘fines’] om. A add. L1 Lest] et A Los] Finitus est versus primi libri vergiliani tractatus a Prisciano grammatico V; Finitus est versus primi libri vergiliani tractatus Prisciani grammatici B; oris T; oris explicit liber primus incipit secundus A; oris explicit liber primus incipit secundus L; tractatus Prisciani grammatici in primum versum primi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem tractatus in primum versum secundi libri CDic] quot habet T A LSemiquinaria] semiquinariam T Aconticuere omnes] om. T A LDecem] decim B Ctres] quattuor T A LTracta pedes. Conticuere omnes et cetera] om. A tracta pedes conticuere omnes intentique ora tenebant add. L1 L; intentique ora tenebant V TQuot] quae A LQuae] om. A L‘-que’] tracta singulas partes B Corationis] est T A LIndicativo] indicative cuius A Lpersona] om. T A Lenim] om. T A Lconiugationis] om. T A Lcreas, screo screas, meo meas, nauseo nauseas, laqueo laqueas, calceo calceas’) et] creas laqueo inlaqueo meo comeo nucleo enucleo nauseo enauseo screo calceo quod alii alcio et B C; enucleo enucleas A; calceas est L‘eo is, queo quis’] queo quis eo is T A LCuius] om. V T Lpotest] possit A L‘ticuere’ pro ‘tacuere’] om. T A Lest] om. T A Lvel] om. B Ccum] om. V add. L1 Linfinito] infinita V T A Lire] vel conticiturum esse B Cindicativo] indicativi V A Lfuerat] conticitum B Cimperativo] imperativi A Lconticetor] om. V B Coptativo] optativi A Lfuisset] conticitum B Csubiunctivo ‘cum] subiunctivi A L; om. V Ccum] om. A Lcum] om. A Lfuisset] conticitum B C‘fuerit’] conticitum B CInfinita] om. A Limpersonalia] inpersonalis V B T Costendis] ostendit V B Cpassivo etiam] etiam passivo T; om. C A Laccusativus] et V T A Lillum volo] volo illum B Ca te’ vel ‘a me] a me vel a te B Clegi] amari V B Cse vult a me] vult me V C; a me vel a te A Let] ad T A Ladiunxi] adiungitur T A Linfinito] infinitum T A Lposset] nam accusativum ei numquam possumus adiungere T A; nam accusativum ei numquam possumus coniungere Leam] tantum corr. T1 T A LIn] om. add. T1 T A Lquidem] om. T A Lagere autem eam personam ostendimus] om. T A Lpro] id est Tvolo, taceri a te volo’ pro ‘tacere te] om. B C; om. A ...pro tacere volo add. L1 Lillum] volo B C

Quotation layer

Witnessess layer

Troiae ~ dividunt A B C L T V

Qui ~ atquin A B C L T V

Primus ~ primatis A B C L T V

Cur ~ pridieprinceps A B C L T V

Ab ~ gravaretur A B C L T V

Oris ~ os A B C L T V

Conticuere ~ que A B C L T V

Conticuere ~ Pluralis A B C L T V

Cuius ~ dubio A B C L T V

Licet ~ illum A B C L T V