Prisc. part. 63, 5-14 - 68, 6-12
5Cur ‘conticitum
6ire’ facit futurum? Quia per formam participii praeteriti temporis
7neutri et infinitum ‘ire’ vel ‘iri’ tam activum quam passivum profertur
8ut ‘tacitum ire’ et ‘tacitum iri’ [vel futurum activi participium et ‘esse’
9vel ‘fuisse’, ‘taciturum esse’ vel ‘fuisse’. ‘Taciturus’ est enim participium
10futuri, praeteriti vero ‘tacitus tacita tacitum’]. Ergo in neutris verbis,
11quamvis non sint participia praeteriti, ad similitudinem habentium
12haec proferimus ut ‘statum ire’ sicut|| ‘amatum ire’ et duo supina
13‘tacitum tacitu, statum statu’ ex quo ‘staturus’ ut ‘amatum amatu
14amaturus’. Sic in ceteris quoque.
1Cur ‘conticui’ facit praeteritum
2perfectum? Quia omnia in ‘‑ceo’ desinentia mutant ‘‑eo’ in ‘‑ui’ divisa et
3faciunt supra dictum tempus, ut ‘arceo arcui, iaceo iacui’ excepto
4‘mulceo mulsi’. Fac inchoativum ab eo quod est ‘conticeo’. ‘Conticesco’;
63, 5quidam tamen ‘conticisco’ protulerunt sed regula magis in
6inchoativis ‘‑e‑’ paenultimam flagitat in his quae a verbis secundae
7declinationis derivantur, ut ‘horreo horresco, ferveo fervesco, caleo
8calesco’. Inveniuntur enim ab aliis quoque coniugationibus sed raro
9ut ‘amasco, hisco, labasco, scisco’. Declina passivum. Indicativo ‘conticeor
10conticebar conticitus sum’ vel ‘fui conticitus eram’ vel ‘fueram
11conticebor’; imperativo ‘conticere conticeatur conticeamur conticemini
12conticeantur, conticetor tu conticetor ille conticeminor conticeantur’
13vel ‘conticentor’; optativo ‘utinam conticerer conticitus
14essem’ vel ‘fuissem conticear’; subiunctivo ‘cum conticear conticerer
15conticitus sim’ vel ‘fuerim conticitus essem’ vel ‘fuissem conticitus ero’
16vel ‘fuero’. Infinita ‘conticeri conticitum esse’ vel ‘fuisse conticitum
17iri’. Dic participia. ‘Conticitus conticendus’.
1Cur solent Romani praeteritum
2perfectum in ‘‑or’ terminantium verborum et omnia tempora
3quorum regula a praeterito perfecto nascitur per participia declinare?
4Quia apud Graecos quoque in plurimis verbis in quibus
64, 5secunda et tertia persona indicativi deficit in praeterito per participium
6eas declinant et optativi quoque et subiunctivi praeterita, ut
7‘τέτυμμαι τέτυψαι τέτυπται τετύμμεθα τετυμμένοι ἐστέ
8τετυμμένοι εἰσίν’. Sic et optativa et subiunctiua, quod Romani in
9omnibus in ‘-or’ terminantibus faciunt. Et sciendum quod a participio,
10ut supra dictum est, praeteriti temporis solent nasci infinita
11futuri tam activa quam passiva, ut ‘conticitum ire’ et ‘conticitum iri’
12et passivi quoque sive impersonalis praeteritum infinitum, ut ‘conticitum
13esse’ vel ‘fuisse’ et supina duo ‘conticitum conticitu’ et futuri
14participium activum ‘conticiturus’. Et haec quidem a participio
15praeteriti. A participio vero praesentis – quod nascitur in prima
16quidem et secunda coniugatione a secunda persona cum extremae
17syllabae interponimus ‘‑n-’, ut ‘amas amans, doces docens’; in tertia vero
18et quarta a prima persona mutata ‘‑o’ in ‘‑ens’, ut ‘lego legens, facio
19faciens, audio audiens, venio veniens’, exceptis ‘eo’ et ‘queo’ et ‘quae’ ex
20his componuntur (haec enim ante ‘‑e‑’ ‘i’ habent in nominativis
21participiorum: nam ‘iens’ et ‘quiens’ faciunt participia; in genetivo
22vero per transmutationem ‘i’ in ‘e’ et ‘e’ in ‘u’ declinantur ‘iens euntis,
23quiens queuntis’ contra omnium participiorum morem) – a praesenti
24vero participio activo nascitur futurum passivi ‘‑s’ finali abiecta et
25addita ‘‑dus’, ut|| ‘amans amandus, docens docendus, legens legendus,
26faciens faciendus, audiens audiendus’; ‘iens’ autem et ‘quiens’ et ex his
27composita a genetivo faciunt futurum, ‘adiens adeuntis adeundus’.
6-14Gerundia quoque tria a participio futuri nascuntur ex tribus eius
7-14casibus, id est genetivo dativo accusativo, ‘amandi amando amandum,
8-14docendi docendo docendum, faciendi faciendo faciendum,
9-14audiendi audiendo audiendum, eundi eundo eundum’. Dic nomen
65, 10-14verbale ex eo quod est ‘conticeo’. ‘Conticitor conticitrix’ quae, quamvis
11-14regula concedat dicere, tamen, nisi in usu inveniamus auctorum,
12-14non temere debemus proferre. Ipsa res ‘conticinium’. A ‘taceo’
13-14simplici fit ‘taciturnus’ et ‘taciturnitas’ et ‘taciturius’ et ‘tacitus’ participiale.
1‘Omnes’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius est speciei? Numeralis. Omnia autem numerorum significativa
3appellativa sunt quamvis sint quaedam cognomina propria
4quae vocem quidem habent numerorum non tamen etiam significationem
65, 5ut ‘Quintus Catulus, Decimus Brutus’. Potest habere comparationem
6hoc nomen? Non. Quare? Quia nullum nomen numerum
7significans comparationem potest habere, cum unusquisque numerus
8in se constat nec augeri aut minui in sua qualitate potest
9excepto prior quod de duobus ordinem significat. Cuius est generis
10hoc nomen? Communis. Cur? Quia omnia in ‘‑is’ desinentia si apud
11Graecos vel communia sint vel mobilia, quae illi trigene vocant,
12apud nos sine dubio communia sunt, ut ‘πᾶς πᾶσα πᾶν’ ‘hic’ et ‘haec
13omnis’ et ‘hoc omne’, ‘χρήσιμος χρησίμη χρήσιμον’ ‘hic’ et ‘haec
14utilis’ et ‘hoc utile’, ‘ὁ δύσκολος ἡ δύσκολος τὸ δύσκολον’ ‘hic’ et
15‘haec difficilis’ et ‘hoc difficile’. Cuius est numeri? Pluralis. Et sciendum
16quod hoc nomen, id est omnis, eandem vim habet significationis,
17sive singulariter sive pluraliter dicatur (‘omnis’ enim ‘homo’, si
18dicam, et ‘omnes homines’ idem significo) et omnia quae similem
19vim habent id est ‘cunctus’ et ‘cuncti’ et ‘universus’ et ‘universi’. Cuius
20est figurae? Simplicis. Fac ab eo compositum. ‘Omnipotens, omnifariam,
21omniparens, omnigena’. Vergilius in octavo
22‘omnigenumque deum monstra’.
10Fac adverbium simplex. ‘Omnino’. Cuius est casus? Nominativi hic.
11Idem tamen est etiam vocativus in omni plurali numero. Accusativus
12vero|| huiuscemodi nominum, id est quae nominativum et
13genetivum singularem similem habent, pluralis tam in ‘‑es’ productam
14quam in ‘‑is’ longam terminant.
1‘Intenti’ quae pars orationis? Participium. Quid est participium?
2Pars orationis partem capiens nominis partem verbi. Quot
3accidunt participio? Sex. Quae? Genus casus tempus significatio tempus
4numerus figura. Cuius est generis? Masculini. Cuius numeri? Pluralis.
66, 5Dic singulare. ‘Intentus intenta intentum’. Et sciendum quod
6omnia participii praeteriti et futuri temporis mobilia sunt et in
7masculino quidem et neutro genere secundum nomina secundae
8declinationis declinantur; in feminino vero primam declinationem
9servant. Praesentis autem temporis participia communia sunt trium
10generum ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc amans’ et tertiae declinationis. Sciendum
11tamen quod sunt quaedam verba quorum significatio ad solos
12mares vel ad solas feminas pertinet; ad mares ut ‘futuo’, cuius participium
13quoque ad mares solos pertinet, ‘futuens’; nemo enim dicit
14‘haec futuens’, nisi figurate in epicoenis nominibus animalium ut
15‘haec aquila futuens’ quod, quamvis femininum proferamus, tamen
16marem intellegimus. Sic etiam in feminino: ‘nubo’ vir non dicit nisi
17si abneget sexum et quasi femina loquatur. Ergo ‘nubens’ quoque
18proprie de femina dicitur, nisi quod possumus figurate masculinis
19quoque generibus talia adiungere si dicam ‘magnus est ignis nubens
20mihi’ pro ‘amata’ dicens.
10Cuius est casus ‘intenti’? Nominativi;
11idem tamen est et vocativus. Cuius est significationis? Hoc primum
12debes scire, quod significatio participiorum tam a generibus verborum
13quam a formis sumitur; ergo a quinque generibus, id est
14activis neutris passivis communibus deponentibus, totidem nascuntur
67, 15species participiorum et a formis quattuor, id est perfecta
16meditativa inchoativa frequentativa, totidem formae participiorum
17dicuntur. Cuius est speciei? Passivae. Nascitur enim ab intendor
18verbo passivo. Cuius est formae? Eius cuius est verbum ex quo
19nascitur, id est perfectae. Potest aliam formam habere hoc verbum?
20Frequentativam, ‘intentor intentaris’, ex quo participium ‘intentatus’.
1Cuius est temporis? Praeteriti. Cuius figurae? Compositae. Ex
2quibus? Ex duobus integris et sciendum, quod simplex eius in usu
3tam per ‘‑tus’ quam per ‘‑sus’ invenitur, ‘tentus’ et ‘tensus’. Lucanus in
4secundo
67, 5<‘tensisque rudentibus actae’;
6idem in primo>
7‘et varias ignis tenso dedit aere formas’.
8‘Tentus’ tamen etiam a ‘teneor’ fit. Potest tamen etiam nomen esse ‘intentus’
9unde ‘intentior intentissimus’. ‘Tentorium’ quoque hinc derivatur et
10‘tentigo’ et ‘tenor’.||
11‘‑Que’ quae pars orationis? Coniunctio. Qualis? Copulativa.
12Cuius ordinis? Postpositivi.
6‘Ora’ quae pars orationis? Nomen appellativum, neutrum plurale,
7simplex, casus in hoc loco accusativi (idem tamen est semper
8in neutris nominativus et accusativus et vocativus). Dic singulare.
9‘Os oris’. Nam si correpte ‘os’ dicas aliud significas et ‘ossis’ dicis
68, 10genetivum. Fac diminutivum. ‘Oscillum, osculum’ et ex hoc ‘osculor
11oscularis’; ‘ostium’ quoque inde derivatur ex quo ‘ostiarius’ et ‘ostiatim’.
12‘Oro’ quoque verbum ab ‘ore’ est et ‘oraculum’.
Critical apparatus
formam] personam T A L‘ire’ vel ‘iri’] om. A Let] om. T A Liri] et duo supina tacitum tacitu T A Lvel] et T A Let ‘esse’ vel ‘fuisse’, ‘taciturum esse’ vel ‘fuisse’] om. T A Lfuturi] om. add. T1 T A Lvero] om. add. T1 T add. C1 C; temporis A Lverbis] om. T A Lsint] sunt B Cpraeteriti] temporis A Lhaec] hoc V Cet duo supina ‘tacitum tacitu] om. T A Lex quo] om. T A Lut ‘amatum amatu amaturus’] om. T A Lquoque] om. add. T1 T A L‘‑eo’] ceo V Bdivisa et faciunt supra dictum tempus, ut ‘arceo arcui] om. T A Liaceo] ut T A Ldeclinationis] coniugationis T A LIndicativo] om. A Lvel] om. V T A L; conticitus B Cvel] om. V T A L; conticitus B Cconticere] om. A add. L1 Lconticeamur] conticeamus V Atu conticetor ille] om. V B; conticeatur T A Loptativo] optativum T Lsubiunctivo] subiunctivum T A Lvel] om. V Bconticitus] om. V Bvel] om. V Bconticitus] om. V Bvel] om. V Beas] et es T Lut ‘τέτυμμαι τέτυψαι τέτυπται τετύμμεθα τετυμμένοι ἐστέ τετυμμένοι εἰσίν’] om. T A Lut supra dictum est] om. T A Let] om. V Bhaec] hoc V Cquidem] oriuntur Keilcum] cuius A corr. L1 L‘‑n-’, ut] om. B T; om. A Lamas] amo T A Ldoces] doceo T A Lut] om. V T Laudio audiens] om. V B Cin] et T A Lvero] quoque T A Ltransmutationem] vocalium et immutationem A L‘i’ in ‘e’ et ‘e’ in ‘u’] i in u V B A Ldeclinantur ‘iens euntis, quiens queuntis’] ientis euntis A L‘‑dus’] us V Beius] om. T Camandi] ut B Cverbale] verbiale V B C A L Ftemere] om. T A LIpsa] et T A‘taciturnitas’ et ‘taciturius’ et] om. T A L‘tacitus’] tacitor T A Lparticipiale] participale V A Lorationis] est T A LNumeralis] numeri T A Lnumerorum significativa] nomina numerum significantia T A Lcomparationem hoc nomen] hoc nomen comparationem T Lse] sese T A Lconstat] constet T A Laut] nec T A Lexcepto prior quod de duobus ordinem significat] om. T A Lsint] sunt B T A Ltrigene] grece T A L‘πᾶς πᾶσα πᾶν’] om. T A L‘χρήσιμος χρησίμη χρήσιμον’] om. T A L; om. V C‘ὁ δύσκολος ἡ δύσκολος τὸ δύσκολον’] om. T A Ldicatur] proferatur T A Lsi dicam] om. A add. L1 Lsignifico] significamus V B Cet] om. B T A Lab] ex T L‘Omnipotens, omnifariam, omniparens, omnigena’] om. V B Cmonstra] om. T A L; omnipotens omniparens omnigena omnifariam V; nostra omnipotens omniparens omnigena omnifaeriam Bsimplex] om. T A LNominativi hic] hic nominativi T A Lsingularem] om. T A Lpluralis] accusativum pluralem T A Lterminant] terminant V B A Lorationis] est T A Lpartem] partemque T A Lsignificatio tempus] tempus significatio T A Lparticipii] participia B T C Lin] om. V B Csecundae declinationis] declinationis secundae T A Lautem temporis] temporis autem T A Lvel ad solas feminas pertinet] pertinet vel ad solas feminas A corr. L1 Lenim] ergo V B Cfigurate] om. T A Lepicoenis nominibus animalium ut ‘haec aquila futuens’ quod] quo V B Cin feminino] om. V Bsi abneget] se T Lquoque] om. A add. L1 Lquod] in huiuscemodi quoque T A Lpro] ignis V T C F; ignis nubens A L‘intenti’] om. T A LNascitur enim] om. V Cest] om. A Lest] om. T A LFrequentativam] potest T A Let] om. A Lignis] om. add. T1 T A L; igni B Cdedit] om. add. T1 T A L‘Tentus’ tamen etiam a ‘teneor’ fit. Potest tamen etiam nomen esse ‘intentus’ unde ‘intentior intentissimus’. ‘Tentorium’ quoque hinc derivatur et ‘tentigo’ et ‘tenor’] om. add. T1 T A L; tamen V B C‘‑Que’] quae T Aorationis] est T A Lappellativum] om. T A Lneutrum] neutri generis A Lsimplex] figurae simplicis A Lloco] verus T A Lnominativus et accusativus et vocativus] et nominativus et vocativus et accusativus A Lcorrepte] corruptae V T Asignificas] significat B Let] om. V C‘Oro’ quoque verbum ab ‘ore’ est et ‘oraculum’] om. T A L
Quotation layer
Verg. Aen. 8, 698