Prisc. part. 68, 13-19 - 72, 26-74, 3
13‘Tenebant’ quae pars orationis? Verbum activum perfectum
14indicativo modo dictum, temporis praeteriti imperfecti, numeri
15pluralis, personae tertiae, coniugationis secundae. Declina. ‘Teneo
16tenebam’ et cetera. Quam aliam formam facit hoc verbum? Frequentativam
17‘tento tentas’; composita ‘attineo, retineo, contineo, sustineo,
18pertineo, continens, continentia, retinaculum’; derivativa ‘tenax
19tenacis’.
1‛Postquam res Asiae Priamique evertere gentem’
2Scande versum. ‘Postquam res Asi aePria miquee vertere
3gentem’. Quas habet caesuras? Semiquinariam et semiseptenariam.
4Quot figuras? Decem. Habet enim tres dactylos et duos spondeos.
68, 5Divide singulos pedes. ‘Postquam resAsi aePria miquee vertere
6gentem’. Quot partes orationis habet hic versus? Septem. Quot
7nomina? Quattuor. Quae? ‘Res, Asiae, Priami, gentem’. Quot verba?
8Unum, ‘evertere’. Quid aliud? Adverbium ‘postquam’ et coniunctionem
9‘‑que’.
7‘Postquam’ quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium?
8Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat
9atque implet. Quot accidunt adverbio? Significatio et figura.
69, 10Comparatio enim non omnibus accidit adverbiis; accidentia vero
11debent generalia esse et communia omnibus speciebus eius dictionis
12cui accidunt. Ergo melius est pro comparatione addere accidentibus
13adverbio speciem. ‘Quaedam’ enim adverbiorum sunt
14‘πρωτότυπα’, id est primitiva vel primae positionis, ‘quae||dam’ derivativa.
15Primitiva ut ‘saepe, satis’, derivativa ut ‘saepius, satius’.
16‘Postquam’ igitur cuius est significationis? Temporis. Cuius figurae?
17Compositae. Ex quibus? Ex duobus integris post et quam. Quem
18habet accentum? Si per se proferatur vel praepostere acutum, in
19versu autem gravem. Dic derivativum a ‘post’. ‘Posterus postera
20posterum posteritas’, huius comparativum ‘posterior’, superlativum
21‘postremus’; et aliud ‘posticus postica posticum’ et ‘postea’ et ‘posthaec’
22et ‘postmodo’. ‘Postes’ quoque inde videntur dictae quod post fores
23stant, ‘postumus’ etiam ab hoc est compositum et ‘postliminium’ et
24‘pomoerium’ quasi ‘post murum’ et ‘posthabeo’.
1‘Res’ quae pars orationis? Nomen. Quid est nomen? Pars orationis
2et cetera. Quot accidunt nomini? Quinque. Quae? Species
3genus numerus figura casus. Cuius est speciei? Appellativorum
4generalis; quamvis enim quidam grammatici incorporalia soleant
69, 5res dicere, tamen vera ratione omnia quae sunt sive corporalia sive
6incorporalia res possunt nominari, sicut hic ‘res Asiae’ dixit pro
7‘opes’, et ‘res publica’ et ‘res familiaris’ et ‘res uxoria’. Ergo, sicut supra
8diximus, significationem habet generalem et est primitivum. Fac
9igitur ex eo derivativum. ‘Recula’. Quidam et ‘reum’ inde dictum
10putant quod rei alicui obnoxius est. Cuius est generis? Feminini.
11Cur? Quia omnia nomina quintae declinationis feminina sunt excepto
12‘dies’, quod in singulari numero tam masculinum quam femininum
13invenitur, in plurali vero masculinum dumtaxat. Est etiam
14quod ab eo componitur, hoc est ‘meridies’, masculinum. Cur autem
15quintae est declinationis? In regulis quas de nomine scripsimus
16invenies. Cuius est numeri? Hic pluralis. Unde hoc possumus
17scire? Quia addidit ‘evertere’; verbum enim ‘everto’ accusativo singulari
18vel plurali necesse est adiungi. Singularis autem accusativus
19rem est. Cuius est figurae? Simplicis. Fac compositum ex eo quod
20est res. ‘Respublica, resuxoria’. Cuius est casus? Accusativi pluralis.
1Omne autem nomen quintae declinationis nominativum singularem
2et vocativum et nominativum pluralem et accusativum et vocativum
3similem habet. Dic regulam in ‘‑es’ productam terminatorum
4nominum consonante antecedente. Omnia nomina in ‘‑es’ productam
70, 5terminantia consonante antecedente tertiae sunt declinationis ut
6‘Verres Verris, Ulixes Ulixis, Achilles Achillis’; et omnia pares habent
7syllabas in nominativo et in genetivo exceptis ‘locuples locupletis,
8merces mercedis, heres heredis, Ceres Cereris, pes pedis’ et praeterea
9quintae declinationis ‘res rei, spes spei, fides fidei’. Antiqui vero et
10‘plebes plebei’ dicebant quod nunc ‘plebs plebis’ dicimus et ‘fames
11famei’ quod nunc ‘famis’.||
1‘Asiae’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Omnia
2enim nomina provinciarum et urbium et montium et fluviorum et
3hominum et deorum vel aliarum rerum individuarum propria sunt.
4Cuius est speciei? Primitivae. Fac ab eo derivativum. ‘Asius Asia
71, 5Asium’, nec mirum; in multis enim provinciarum nominibus invenis
6similia esse derivativa primitivis et appellativa propriis, ut ‘Italus’
7proprium est et gentile. Similiter ‘Danaus, Latinus, Hispanus, Siculus’
8et ‘Sicanus’. Dic et aliud derivativum ab eo quod est ‘Asia’. ‘Asianus’
9et ‘Asiaticus’; et invicem supra dicta tria pro sese proferri possunt.
10Proprie autem ‘Asius’ et ‘Asiaticus’ possessiva sunt. Inveniuntur autem
11haec eadem etiam propria ut ‘Scipio Asiaticus, Asianus gentile,
12Asiaticus victoriae’. Cuius declinationis est ‘Asia’? Primae. Quare?
13Quia omnia in ‘‑a’ desinentia masculina vel feminina vel communia
14primae sunt declinationis. Cur, cum litterarum nulla mutatio facta
15sit, accentus mutatur? Quia ‘‑a’ finalis apud Graecos producitur,
16apud nos correpta est. Accentus quoque apud nos mutatio facta
17est; hoc tamen scire debemus, quod, sive temporis sive litterarum
18fiat in nominativo commutatio, melius facimus si accentum ad
19latinitatem proferimus. Patronymica per omnes casus magis Graecorum
20sibi defendunt accentum quia servant Graecum nominativum,
21ut ‘Priamides Priamidae’. Licet tamen etiam in illis accentum
22servare Latinum quae, cum sint Graeca, non tamen aliena videntur
23formulis terminationum Latinarum ut ‘Creusa, Arethusa’; quae cum
24Latine proferantur licet ea etiam in nominativo circumflecti in
25paenultima syllaba. Non est tamen absurdum etsi Graecum accentum
26servabimus in nominativo dumtaxat.
9‘Priami’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius
72, 10speciei? Derivativae ἀπὸ τοῦ ‘πρίασθαι’. Fac ab eo derivativum
11possessivum. ‘Priameius Priameia Priameium’, patronymicum ‘Priamides,
12Priamis’. Cuius est generis? Masculini, numeri singularis,
13figurae simplicis, casus genetivi, declinationis secundae. Quare?
14Quia omnia nomina cuiuscumque generis apud Graecos in ‘‑ος’ desinentia
15nominativum apud nos mutant ‘‑ος’ in ‘‑us’ et secundae sunt declinationis,
16ut ‘Πρίαμος’ ‘Priamus Priami’, ‘Κῦρος’ ‘Cyrus Cyri’, ‘Κύπρος’
17‘Cyprus Cypri’, ‘Πύλος’ ‘Pylus Pyli’, ‘πέλαγος’ ‘pelagus pelagi’; nam
18‘genus genero’ magis Latinum est quomodo ‘munus munero’. Quibus
19enim huiuscemodi adiacent verba sine dubio Latina sunt.
20‘‑Que’ quae pars orationis? Coniunctio. Cuius potestatis? Copulativae,
21ordinis postpositivi, figurae simplicis. Fac ab eo compositum.||
22‘Atque, neque, itaque, quoque’. Cuius est accentus?
23Encliticum est, id est suum accentum inclinat in syllabam extremam
24antepositae dictionis; hoc autem et aliae duae coniunctiones
25habent, ‘‑ne’ et ‘‑ve’.
1‘Evertere’ quae pars orationis? Verbum. Cuius modi? Infiniti,
2formae perfectae, coniugationis tertiae correptae. Quare? Quia ‘‑e‑’
3correptam habet paenultimam. Cuius generis vel significationis?
4Activae, figurae compositae. Ex quibus? Ex duobus integris, ‘e’
72, 5praepositione et ‘verto’ verbo. Temporis praesentis et praeteriti
6imperfecti: numeros enim et personas infinita non habent unde et
7nomen acceperunt a defectione numerorum et personarum. Declina.
8‘Everto evertebam everti everteram evertam’; imperativo modo
9‘everte evertito’; optativo ‘utinam everterem evertissem evertam’;
10subiunctivo modo ‘cum evertam everterem everterim evertissem evertero’;
11infinitivo ‘evertere evertisse eversum ire’ vel ‘eversurum esse’. Impersonalia
12‘evertitur evertebatur eversum est’ vel ‘eversum fuit’, ‘eversum
13erat’ vel ‘fuerat, evertetur’; imperativo ‘evertatur evertitor’; optativo
14utinam ‘everteretur eversum esset’ vel ‘fuisset evertatur’; subiunctivo
15‘cum evertatur everteretur eversum sit’ vel ‘fuerit eversum esset’ vel
16‘eversum fuisset, eversum erit’ vel ‘fuerit’; infinitivo ‘everti eversum esse’ vel
17‘fuisse eversum iri’. Gerundia vel participialia ‘evertendi evertendo
18evertendum eversum eversu’. Participia activa ‘evertens eversurus’
19passiva ‘eversus evertendus’. Cur ‘everto’ ‘everti’ praeteritum facit?
20Quia hoc solum ante ‘‑t‑’ ‘‑r‑’ habuit in hac coniugatione, id est tertia, et
21mutauit ‘‑o‑’ in ‘‑i‑’ et fecit praeteritum. In participio tamen praeterito
22passivi pro ‘‑t‑’ ‘‑s‑’ habuit, ‘eversus’. Etiam ‘everror’ verbum ‘eversus’ facit
23participium eiusdem temporis. Fac ab eo frequentativum. ‘Everso
24eversas eversat’. Et sciendum quod plerumque solent frequentativa
25a participiis praeteriti temporis fieri, ut ‘scribo scriptus’ et ‘scripto
26scriptas scriptat, domo domitus domito domitas domitat, curro
27cursus curso cursas cursat’ et ‘cursito cursitas cursitat’; ergo ‘verto
28versus verso versas versat’. Hinc est et ‘versutus’ et ‘Vertumnus’ et
29‘vertex’ et ‘vertigo’ et ‘verticulum’ et ‘versura’.
Critical apparatus
orationis] est T A Lconiugationis secundae] om. A Lcomposita ‘attineo, retineo, contineo, sustineo, pertineo, continens, continentia, retinaculum’; derivativa ‘tenax tenacis’] om. add. T1 T incipit liber tertius A explicit liber II incipit liber III L; tenacitas Versus secundi libri finitus Prisciani grammatici V; tenacitas Tractatus Prisciani grammatici in primum iniciatur eiusdem commentarium in primum versum tertii libri B; tenacitas Tractatus Prisciani grammatici in primum versum secundi libri Aeneidos terminavit iniciatur eiusdem commentarium in primum versum tertii libri C‛Postquam res Asiae Priamique evertere gentem’] om. V TScande versum. ‘Postquam res Asi aePria miquee vertere gentem’. Quas habet caesuras? Semiquinariam et semiseptenariam] om. A LQuot] habet T A Lspondeos] quas habet caesuras semiquinariam et semiseptenariam T A LSeptem] postquam res asiae primaique evertere gentem T A LQuot nomina? Quattuor. Quae? ‘Res, Asiae, Priami, gentem’] om. T A‘‑que’] quem tracta singulas partes B; que tracta singulas partes Corationis] est T A Lvero] enim T A L‘πρωτότυπα’] προτοτυπα V C; προτοτιπα B T Lid est primitiva vel] id est A LEx quibus] om. A Lintegris] id est A Lvel praepostere] om. add. T1 T A Lgravem] in gravem vertitur T; in gravem transfertur A; in gravem convertitur LDic derivativum a ‘post’. ‘Posterus postera posterum posteritas’, huius comparativum ‘posterior’, superlativum ‘postremus’; et aliud ‘posticus postica posticum’ et ‘postea’ et ‘posthaec’ et ‘postmodo’. ‘Postes’ quoque inde videntur dictae quod post fores stant, ‘postumus’ etiam ab hoc est compositum et ‘postliminium’ et ‘pomoerium’ quasi ‘post murum’ et ‘posthabeo’] om. T A L; fore V B; murium B CQuid est nomen? Pars orationis et cetera. Quot accidunt nomini? Quinque. Quae? Species genus numerus figura casus] om. T A L; est T A Lsoleant] solent V B Cdixit] virgilius B C‘opes’] Asiae B Cfamiliaris] familiares V B Cigitur] om. T A Leo] ab A L‘Recula’] rescula V B AQuidam et ‘reum’ inde dictum putant quod rei alicui obnoxius est] om. T A L‘dies’] die T A Lvero] enim numero T A Lmasculinum] masculini V T A Letiam] nomen B Cmasculinum] masculini V B T Aest] om. A sit L1 Laddidit] addit V C‘everto’] verto V B C Tsingulari vel plurali] vel singulari vel plurali T A Lex] ab T A Lres] om. B add. T1 Test] om. V T AAccusativi] accusativus T Aautem nomen] enim A nomen add. L1 Lhabet] habent codd.nomina] om. T A Lterminantia] nomina T A L Verres] hic Verres huius Verris haec caedes huius caedis T A LAchillis] caedes caedis B Chabent syllabas] syllabas habent A Lin] om. T C A Lpes pedis] perpes perpetis T A Ldicebant] declinaverunt T A Lorationis] est T A Let] om. T A Let] om. V B T A Lvel aliarum rerum individuarum] om. T A LPrimitivae] propriae est enim a proprio Asio A LAsius] Asia Asius B CHispanus] spanus T A Laliud derivativum] alia derivativa T Cet ‘Asiaticus’] om. T A Lpossessiva sunt] possessivum est T A LInveniuntur autem haec eadem etiam propria ut ‘Scipio Asiaticus] om. T A‘Asia’] Asiae V Bvel feminina] om. T A Lvel communia primae sunt declinationis] primae sunt declinationis vel communia exceptis neutris A Lcum litterarum] litterarum cum T A Lapud nos] om. A Lfacta] om. T A Lquod] om. A add. L1 LPatronymica] exceptis patronomicis quae T A Lquia servant Graecum nominativum] om. T ALatinarum] latinorum A Lut ‘Creusa, Arethusa’] om. V B CLatine] latinae V Bproferantur] proferuntur T A Lnominativo] etiam V Bin paenultima syllaba. Non est tamen absurdum] om. V C; T A Letsi] si A corr. L1 Lorationis] est T A Lἀπὸ τοῦ ‘πρίασθαι’] om. T A LQuare] om. V But ‘Πρίαμος’] om. T A L‘Κῦρος’] om. T A L‘Πύλος’ ‘Pylus Pyli’, ‘πέλαγος’] om. T A Lgenero] a T A Lmunero] a T A Lorationis] est T A LCopulativae, ordinis postpositivi] praepositivae A corr. L1 Lneque, itaque, quoque] usque itaque T A Lantepositae] antesepositae T A Let] om. V B A add. L1 Lconiunctiones] coniunctionis T Chabent] om. B T; id est T Lorationis] est T A LInfiniti] infinitum V Bvel] sive T A LActivae] activi T A Lfigurae] cuius B C Apraesentis et] om. T A Limperfecti] numeris et personis infinitis A; numerus et personis infinitis Lsubiunctivo] modo V Binfinitivo] modo A Lvel ‘eversurum esse’] om. V T A LImpersonalia] inpersonali B Ceversum] om. V T A Lfuerat] eversum B Cimperativo] modo V B Toptativo] modo V Beverteretur] eversum sit vel fuerit T A Lfuisset] eversum B Csubiunctivo] modo V Bfuerit] eversum B Cinfinitivo] infinito T A Lfuisse] eversum B Cparticipialia] participalia V B T C Lpraeteritum] om. T A Lpassivi] om. V B C‘eversus’] versus B T C A Leverror Keil: a vertor C; a versor V; a vertor B; in verror T A Lverbum Keil: verbo V T C A Leversus Keil: versus codd.facit] fit T A L‘Everso eversas eversat’] evertito evertitas evertitat T A Let ‘scripto scriptas scriptat] scriptito scriptitas scriptitat T A Lergo] videor visus viso visas visat ergo et T A om. et add. L1 Lest et ‘versutus’] om. A L‘versura’] versutia B C