Prisc. part.

Prisc. part. 74, 4-14 - 78, 1-8

Gentem quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum, 5generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus accusativi. Dic nominativum. Gens gentis. Quare? Quia omnia in ns et rs et ls desinentia interpositione ti faciunt genetivum ut mons montis, Mars Martis, puls pultis, exceptis differentiae causa frons et lens, quae, cum faciunt per tis genetivum, significat Graece frontis 10τ μέτωπον et lentis τν φακήν, cum|| autem per dis faciunt genetivum, significant frondis τν φυλλάδα, lendis autem τ κονίδιον. Fac ab eo derivativum. Hic et haec gentilis et hoc gentile; videtur etiam genus a gente derivari unde et genius et generalis et generosus et composita indigena, ingenuus, degener. Scande versum. Atre ginagra viiam dudum saucia cura. Dic caesuras. Semiquinaria at regina gravi. Quot figurarum est? Decem. Habet enim tres spondeos et duos dactylos. Tracta pedes. Atre ginagra uiiam dudum saucia cura. Partes orationis quot 74, 5habet? Septem. Quot nomina? Quattuor, regina, gravi, saucia, cura. Et quid aliud? Unam coniunctionem at et duo adverbia iam, dudum. At quae pars orationis? Coniunctio. Quid est coniunctio? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni? 75, 5Tria, potestas ordo figura. Cuius est potestatis? Copulativae, est tamen etiam et adversativae quam Graeci ναντιωματικόν vocant sicut etiam hic. Nam Aenea quiescente regina turbabatur quod est contrarium. Cuius est ordinis? Communis. Licet enim etiam postponere eam quomodo et; sed metri causa 10quod fere in omnibus potest inveniri praepositivis coniunctionibus. Cuius figurae est? Simplicis. Fac ab eo compositum. Atque. Quem habet accentum? Gravem in versu quomodo omnes praepositivae coniunctiones. Regina quae pars orationis? Nomen. Quid est nomen? Pars orationis et reliqua. Quot accidunt nomini? Qualitas et reliqua. Cuius est speciei? Derivativae. Dic primitivum. Rex. Hoc quoque unde nascitur? A rego verbo unde genetivum in gis terminat. 75, 5Dicitur autem hoc nec in totum fixum nec in totum mobile; et omnia quaecumque masculinum tertiae habent declinationis femininum faciunt primae, ut rex regina, leo leaena et lea, draco dracaena, hospes hospita, sospes sospita, leno lena, strabo straba et siqua similia|| inveniuntur. Est autem hoc nomen, id est rex et 10regina, verbale quia a verbo nascitur; ex hoc tamen quoque fit verbum denominativum, id est a nomine derivatum, regno regnas regnat. Quale est? Appellativum generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus hic nominativi, declinationis primae. Quae nomina ex eo derivantur? A rege regius et regalis. Et quid 15interest inter regius et regalis? Regius possessivum, regalis vero ad claritudinem pertinet, id est dignus rege. Dic diminutivum eius. Regulus et regillus quae etiam propria inveniuntur. Inde puto etiam regulam dici, qua mensura exaequatur, quasi mensuram regens. Dic compositum ex eo. Interrex, regificus. Gravi quae pars orationis? Nomen. Quale? Adiectivum. Cuius speciei? Primitivae, generis communis (omnia enim adiectiva in is desinentia communia sunt et in e faciunt neutrum), numeri singularis, 76, 10figurae simplicis, casus ablativi (omnia enim supra dictae formae nomina in i terminant ablativum). Fac ab eo derivativum. Gravior, gravissimus, gravitas et gravida. Hinc et grandis et grando et verbum gravo. Iam quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? 15Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet. Quot accidunt adverbio? Tria. Quae? Species significatio figura. Cuius est speciei? Primitivae, significationis temporalis, figurae simplicis. Quem habet accentum? Gravem ut omnia fere monosyllaba praepositiva nisi differentiae ratio prohibeat; ut 20ne, quando μή significat, gravatur, quando vero τ πάνυ circumflectitur; sic, quando similitudinis est, circumflectitur, quando iurandi gravatur ut Virgilius in bucolicis sic tua Cyrneas fugiant examina taxos. Dudum quae pars orationis? Adverbium est temporis. Et sciendum quod utrumque, hoc est iam et dudum, non solum de praeterito tempore dicitur sed etiam de futuro ut in secundo Aeneidos 76, 5iam dudum sumite poenas, quomodo etiam quando aliquando olim umquam. Haec enim omnia tam praeteritum quam futurum possunt significare et putant quidam dudum quasi diu dum dici; haec enim syllaba, id est dum, solet expletiva inveniri ut quidum, agedum, adesdum. Saucia quid est? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae sive participialis. Nam a participio sauciatus nascitur saucius quomodo a lassatus lassus et a laceratus lacerus vel lacer; sic enim Ovidius in sexto metamorphoseon 77, 10saepe sua lacerum repetisse libidine corpus Cura quid est? Nomen. Quale? Appellativum ipsius rei; potest|| tamen et dea aliqua intellegi. Scimus enim quod Virgilius apud inferos inter monstra habitantia in faucibus inferorum ponit etiam curas quasi deas aliquas, dicens 15luctus et ultrices posuere cubilia Curae. Et quaeritur verbum ex re an res ex verbo nascitur; potius antecedit verbi actus sine quo res esse non potest; nec enim cursus intellegi potest sine currente nec cogitatio sine cogitante: sic ergo nec cura sine curante. Videtur ergo esse derivativum verbale a verbo curo 20curas curat. Dic nomina derivativa ex eo. Curiosus, curagulus, curator, curatio, curatura, curia, curialis; composita securus, scurra, obscurus, triscurrium. Et quidam putant ab eo curam dici, quod cor agitat. Interea medium Aeneas iam classe tenebat Scande versum. Intere amedi umaene asiam classete nebat. Quot habet caesuras? Unam semiseptenariam, interea, medium, Aeneas. Quot figurarum est? Decem, habet enim tres dactylos et 78, 5duos spondeos. Tracta singulos pedes. Intere et cetera. Quot partes orationis habet versus iste? Sex. Quot nomina? Tria. Quae? Medium, Aeneas, classe. Quot verba? Unum, tenebat. Quid aliud? Duo adverbia, interea et iam.

Critical apparatus

orationis] est T A Lfigurae simplicis] om. T A Lomnia] nomina B Cinterpositione] interposita A Lfaciunt] facit T Lfaciunt] facit T Lsignificat] significant A L‘τὸ μέτωπον’ et ‘lentis’ ‘τὴν φακήν’] om. A L; μετοπον B Csignificant] significat V C T‘τὴν φυλλάδα’, ‘lendis’ autem ‘τὸ κονίδιον’. Fac ab eo derivativum. ‘Hic’ et ‘haec gentilis’ et ‘hoc gentile’; videtur etiam ‘genus’ a ‘gente’ derivari unde et ‘genius’ et ‘generalis’ et ‘generosus’ et composita ‘indigena, ingenuus, degener’] lens autem το κονιοπα facit lendis quod est animal. Lens vero lentis genus est leguminis, preterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonante verbi servat faciunt genitivum per dis libripens libripendis T; om. A L; om. A L; κονιδιον praeterea glans vecors concors discors libripens libripendis B C; κονιοπα A L; gens B C A; genere V A L; genus B C; genialis A L; praeterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonantem verbi servat faciens genetivum per d libripens libripendis. Incipit liber quartus A; praeterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonantem verbi servat faciens genetivum per d libripens libripendis. L; Tractatio Prisciani grammatici in primum versum tertii libri Aeneidos consumpsit incipit eiusdem in primum versum B; Tractatio Prisciani grammatici in primum versum quarti libri Aeneidos consumpsit incipit eiusdem in primum versum Cpedes. ‘Atre ginagra uiiam dudum saucia cura’ suppl. Keil: Et] om. A add. L1 LUnam] om. A add. L1 Liam] ac B Cdudum] tracta singulas partes B Corationis] est T A LTria] om. V T C Lest] om. A add. L1 Lturbabatur] turbatur A Leam] eum V Bsed] om. T Lfere] om. T A Lfigurae est] est figurae C Aorationis] est T A LPars orationis et reliqua] om. V CQualitas et reliqua] om. V B Cprimitivum] eius T A Lterminat] terminavit T Lhoc] nomen B Cquaecumque] quaecum V B Cmasculinum] masculina A Lhabent declinationis] declinationis habent T A Lfaciunt] om. V B Cet ‘lea] om. T A Linveniuntur] inveniantur V C‘verbale’] verbiale V B C A La] om. B Aderivatum] derivativum T A LA ‘rege’ ‘regius’] hoc est a rege regius Bet] om. A add. L1 L‘regius’ et ‘regalis’] regium et regalem V T A Lpossessivum] est A L‘Interrex, regificus’] iterum regificit B; iterum regificus Corationis] est T A Lneutrum] neutra V B Cderivativum] dirivativa B Cet ‘gravida’. Hinc et ‘grandis’ et ‘grando’] om. T A Lorationis] est T A Lquae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet] et reliqua T A LCuius est speciei? Primitivae, significationis] cuius est significationis T Lut Lindemann: et codd.praepositiva] om. T A LVirgilius in bucolicis] om. V T A LCyrneas] gyrneas V Tquae pars orationis] similiter T A Lest] om. A LEt] om. V B Cdicitur] dicuntur A Lin secundo Aeneidos] om. V T A Ladesdum] adeodum A LQuale] om. A add. L1 Lvel ‘lacer’] om. A vel lacessus add. L1 Lsic enim Ovidius in sexto metamorphoseon] om. T A Ldea aliqua] de aliqua re T A LVirgilius] virgilius in sexto aeneidos B Cinferorum] infernorum B Cdicens] om. V T A Lluctus] om. V T A Lquaeritur] quae nascitur A Lnascitur] om. T A Lpotius] et V B Cverbi] verbum A Lsine quo] in hoc qua sine V B Cnec] non B Cverbale] verbiale C L; a verbiale V; verbiale a B A LDic nomina derivativa ex eo. ‘Curiosus, curagulus, curator, curatio, curatura, curia, curialis’; composita ‘securus, scurra, obscurus, triscurrium’. Et quidam putant ab eo ‘curam’ dici, quod ‘cor agitat’] om. T A L; om. B C; Versus quarti libri finitus Prisciani grammatici V; commentarium Prisciani grammatici in primum versum quarti libri aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum quinti libri B; commentum Prisciani grammatici in primum versum quarti libri aeneidos finivit orditur eiusdem in primum versum quinti libri Csemiseptenariam] quam semiseptenariam ut B C; dic A L‘Intere’] interea B T C A Lversus iste] hic versus A LQuae] om. T A L‘iam’] tracta singulas partes B C

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. ecl. 9, 30

Verg. Aen. 2, 103

Ov. met. 6, 562

Verg. Aen. 6, 274

Witnessess layer

Gentem ~ degener A B C L T V

Scande ~ dudum A B C L T V

At ~ coniunctiones A B C L T V

Regina ~ regificus A B C L T V

Gravi ~ gravo A B C L T V

Iam ~ taxos A B C L T V

Dudum ~ adesdum A B C L T V

Saucia ~ corpus A B C L T V

Cura ~ agitat A B C L T V

Interea ~ iam A B C L T V