Prisc. part.

Prisc. part. 78, 9-21 - 85, 5-88, 9

Interea quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? 10Pars orationis et cetera. Quot accidunt adverbio? Tria significatio species figura; nam comparatio non est generale accidens omni adverbio, speciem autem omnia habent adverbia. Sunt enim vel primitiva vel derivativa. Cuius est significationis hoc adverbium? Temporis, potest tamen esse et loci. Cuius speciei? Derivativae, ab 15in enim derivatur inter ex quo hoc adverbium componitur. Cuius est figurae? Compositae. Ex quibus? Ex integro et corrupto, inter et ea. Ideo autem corruptum dicimus ea quia cum sit neutrum plurale corripi debuit sed, quia factum est adverbium, producit a. In omni enim adverbio a finalis producitur excepto ita; potest 20tamen et ablativus intellegi singularis qui in compositione solet huiuscemodi inveniri ut quacirca, quapropter. Medium quae pars orationis? Nomen. Quid est nomen? Secun||dum Donatum pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans; secundum Apollonium pars orationis quae singularum corporalium rerum vel incorporalium sibi subiectarum 78, 5qualitatem propriam vel communem manifestat. Quot accidunt nomini? Sex, qualitas species genus numerus figura casus; nam comparatio generale accidens non est. Quale est hoc nomen? Appellativum. Cuius speciei? Adiectivae; est tamen et ad aliquid et mobile. Et videtur etiam derivativum esse a modo, hoc est a mensura 10unde est et modius, et differentiae causa medius mutavit o in e; vel a Graeco dictum est μέσος medius. Sciendum tamen quod omnia adiectiva appellativorum in us desinentia mobilia sunt excepto vetus veteris quod antiquissimi veter dicebant. Cuius est generis? Neutri. Dic masculinum. Medius ex quo fit media medium; 15omnia enim tam in us quam in er desinentia adiectiva, si sint secundae declinationis, cum apud Graecos vel communia inveniuntur vel mobilia sunt, apud nos sine dubio mobilia sunt ut ετυχς κα ετυχς, τ ετυχές hic fortunatus haec fortunata hoc fortunatum, γαθς γαθ τ γαθόν bonus bona bonum, 20 πλοφόρος πλοφόρος τ πλοφόρον armiger armigera armigerum, ερς ερ τ ερόν sacer sacra sacrum. Cuius est numeri? Singularis, figurae simplicis, casus hic accusativi; tenebat enim verbum accusativum exigit. Est tamen in onmibus neutris idem casus nominativus et accusativus et vocativus. Cuius est 25declinationis? Secundae; omnia enim in um desinentia sine dubio secundae sunt. Fac ab eo derivativum. Medietas, mediocris, meditullium; mediastinus quoque inde videtur componi quia medias partes balnei tenet, hoc est in medio lavantium stat. Dic aliud compositum. Mediterraneus et mediamna; adverbium medie. Verbum 30ab eo compositum dimidio dimidias dimidiat unde dimidiatus. Aeneas quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius speciei? Primitivae, generis masculini, numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi. Quotae est declinationis? Primae. Cur? Quia omnia Graeca in as desinentia, si apud illos per ου dipthongon 80, 5efferunt genetivum, apud nos sine dubio primae sunt declinationis Ανείας Ανείου Aeneas Aeneae. Antiqui tamen huiuscemodi nomina absque s solebant proferre, quod Terentius ubique facit, Sosia, Byrria, Chaerea, Geta ponens, ut in Andria aut tu aut hic Byrria 10et Iuvenalis ceu Marsya victus.|| Fac derivativum ab eo quod est Aeneas. Possessivum Aeneius Aeneia Aeneium et secundum Apuleium Aeneanicus Aeneanica Aencanicum; sic enim ponit in epitomis historiarum Aeneanica 15gens. Patronymicum Aeneades secundum analogiam; nam in as vel in es desinentia si faciunt in ου genetivum Graecum in ades faciunt patronymica. Itaque hoc ubique usus est poeta ut in octauo Aeneidos Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant et in primo 20defessi Aeneadae; in uno tamen loco auctoritate poetica usus Aenides dixit: in nono sit satis Aenide telis inpune Numanum oppetiisse tuis, quasi ab Aeneus nominativo, sicut a Peleus Pelides. Unde etiam 25poemati suo Aeneis inscripsit, quod est femininum Aeneidae, quod per synaeresin Aeniden dixit, sicut pro Peleides Pelides. Ceterum secundum analogiam ab Aeneade Aeneas debebat dici. Iam quae pars orationis? Adverbium. Cuius est significationis? Temporalis. Cuius est speciei? Primitivae, figurae simplicis. Quem 81, 10accentum recipit? Per se acuitur, in versu autem gravatur nisi encleticum ei adiungatur: tunc enim acuitur. Classe quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Secundum quosdam derivativae: quidam enim derivatum esse π τν κάλων putant; est autem μώνυμον vel 15univocum. Nam plura significat, id est et navium multitudinem et hominum collegia, quae Graeci σπείρας vocant, et equitum ordines. Fac derivativum. Classicus classica classicum; sonitus quoque tubarum classica inde nominatur quia classes equitum ordines vocantur, ut dictum est, qui maxime utuntur tubis. Tenebat quae pars orationis? Verbum. Quid est verbum? Secundum Donatum pars orationis cum tempore et persona sine casu, secundum alios pars orationis cum tempore et modis sine casu actum vel passionem significans. Non enim omnia verba personas 81, 5-82,21habent, ut infinita et impersonalia et gerundia; oportet autem definitiones generales esse. Quot accidunt verbo? Qualitas coniugatio genus numerus figura tempus per||sona. Qualitas verborum in quo est? In modis et in formis. Cuius est modi? Indicativi, formae perfectae, coniugationis secundae (teneo tenes), generis 10-82,21sive significationis activae, numeri singularis, figurae simplicis, temporis praeteriti imperfecti, personae tertiae. Declina. Praesens teneo, praeteritum imperfectum tenebam, praeteritum perfectum tenui, plusquamperfectum tenueram, futurum tenebo; imperativo modo ad secundam et tertiam personam temporis praesentis 15-82,21tene teneat tenete teneant, futuri teneto tu teneto ille tenetote teneant vel tenento; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam tenerem praeterito perfecto et plusquamperfecto tenuissem, futuro teneam; subiunctivo modo tempore praesenti cum teneam praeterito imperfecto cum tenerem 20-82,21praeterito perfecto cum tenuerim plusquamperfecto cum tenuissem futuro cum tenuero; infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti tenere praeterito tenuisse futuro tentum ire. Dicitur tamen et a tendo tendis tentum ire sed in illo etiam tensum ire possumus dicere, in hoc autem tentum ire dumtaxat. Et similiter 25-82,21in omnibus quae per huiuscemodi voces participiales proferuntur. Sunt autem supina duo et infinitum futurum nec non etiam praeteritum in passivis et infinita impersonalium quae similia sunt passivis tentum esse vel fuisse et tensum esse vel fuisse tentum iri et tensum iri. Et quae differentia est inter infinita passivi et impersonalis? 82, 5Quia passivum verbo eget tantummodo ut amari volo: ostendo enim pati me velle aliquid ab alio; impersonalis vero infinitum non solum verbo, utpote infinitum, sed etiam certa aliqua persona sive per pronomen sive per nomen eget utpote impersonale. Si enim dicam amari a me volo pro amare accipitur quod est 10activum: impersonale enim semper activam vim habet. Gerundia tenendi tenendo tenendum tentum tentu; participia veniunt a verbo activo duo praesentis temporis et futuri: praesentis tenens futuri tenturus. Declina etiam passivum. Indicativo modo tempore praesenti teneor praeterito imperfecto tenebar praeterito perfecto tentus 15sum vel fui plusquamperfecto tentus eram vel fueram futuro tenebor; imperativo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam tenere teneatur teneamur tenemini teneantur, futuri tenetor tu tenetor ille teneminor teneantur vel tenentor; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam tenerer, 20praeterito perfecto et plusquamperfecto tentus essem vel fuissem, futuro utinam tenear; subiunctivo modo tempore praesenti cum tenear praeterito imperfecto cum tenerer, praeterito perfecto cum tentus sim vel fuerim, praeterito || plusquamperfecto cum tentus essem vel fuissem futuro cum tentus ero vel fuero. Infinita teneri 25tentum esse vel fuisse tentum iri; participia veniunt a verbo passivo duo praeteriti tentus futuri tenendus. Nomen verbale tentor, femininum tentrix, ipsa res tentio. Cur teneo tenui et teneor tentus sum facit praeteritum? Quia omnia in neo desinentia sic faciunt praeteritum ut moneo monui et moneor monitus sum, seneo senui, exceptis 30maneo mansi et maneor mansus sum et neo nevi neor netus sum. Sic fatur lacrimans classique immittit habenas 84, 10Scande versum. Sic fa turlacri mansclas siqueim mittitha benas. Dic caesuras. Semiquinariam, <sic fatur lacrimans>, et semiseptenariam sic fatur lacrimans classique. Quot figurarum est iste versus? Decem. Cur? Quia habet duos dactylos et tres spondeos. Tracta singulos pedes. Sic fatur et cetera. Quot partes orationis 15habet iste versus? Septem. Quot nomina? Duo. Quae? Classi, habenas. Quot verba? Duo fatur, immittit. Quot participia? Unum, lacrimans. Quid aliud? Adverbium sic et coniunctionem -que. Tracta singulas partes. Sic quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet. Quot accidunt adverbio? Tria significatio species figura. Cuius est significationis? Similitudinis, speciei primitivae, figurae 84, 5simplicis; et sciendum quod omnia in c desinentia producuntur excepto donec (nam nec inter coniunctiones ponunt). Quem accentum habet sic? Circumflectitur, nisi sit iurandi: tunc enim gravatur ut apud Vergilium in bucolico sic tua Cyrneas fugiant examina taxos 10et quando ut vel uti subiungitur ei ut sicut dixit, sicuti iussit. Fatur quae pars orationis? Verbum. Quid est verbum? Pars orationis cum tempore et modis sine casu actum vel passionem significans. Verbo quot accidunt? Septem. Qualitas coniugatio genus numerus figura tempus persona. Qualitas verborum in quo 85, 5est? In modis et in formis. Cuius est modi? Indicativi, formae perfectae, coniugationis primae. Cuius est generis vel significationis? Deponentis numeri singularis figurae simplicis temporis praesentis personae tertiae. Declina. For fabar fatus sum vel fui fatus eram vel fueram fabor; imperativo modo|| tempore praesenti fare 10fetur femur famini fentur. Nam in prima coniugatione imperativo modo secunda persona paenultimam habet a, tertia vero e, quam servant prima et tertia pluralis persona; nam secunda indicativum sequitur suum in omni coniugatione ut amare ametur amemur amamini amentur. In secunda vero coniugatione secunda quidem 15persona e productam habet paenultimam, tertia autem a post e quam servant prima et tertia pluralis persona; ut docere doceatur doceamur docemini doceantur. In tertia coniugatione e correptam habet paenultimam secunda persona ut legere, tertia vero a quam servant prima et secunda pluralis ut legere legatur legamur legimini 20legantur; in quarta i productam habet paenultimam ut munire, tertia vero persona a post i, quam servant prima et tertia pluralis ut munire muniatur muniamur munimini muniantur. Sed haec in regulis verbalibus latius tractata invenies. Futuro fator tu fator ille faminor fentur vel fantor; optativo modo tempore praesenti et 25praeterito imperfecto utinam farer, perfecto et plusquamperfecto fatus essem vel fuissem, futuro fer; subiuctivo modo tempore praesenti cum fer, praeterito imperfecto farer praeterito perfecto fatus sim vel fuerim plusquamperfecto fatus essem vel fuissem futuro fatus ero vel fuero; infinitivo modo tempore praesenti fari praeterito 30fatum esse vel fuisse futuro fatum iri; gerundia fandi fando fandum fatum fatu; participia veniunt a verbo deponenti tria, praesens praeteritum et futurum: praesens fans unde et infans qui loqui non potest, praeteritum fatus fata fatum, futurum faturus fatura faturum. Et sciendum quod in omni verbo quod habet 35participium praeteriti temporis, ex hoc per interpositionem ru facimus futurum ut amatus amaturus, doctus docturus, dictus dicturus; sic et fatus faturus. Exceptis paucis, mortuus moriturus in quo secundum analogiam moritus debuit esse praeteritum (nullum enim participium geminat u); similiter orior ortus oriturus pro 40orturus, partus pariturus, erutus eruiturus, cassus cariturus. Sed haec quoque in regulis verborum latius tractavimus. Cur impersonale non habet hoc verbum? Quia nullum in r desinens generat ex se impersonale, id est nec passivum nec commune nec deponens, excepto uno misereor quod miseret impersonale facit ex 45contrario illorum quae ex activis vel neutris nascuntur. Nam pleraque illorum vel magis omnia exceptis paucis passivam habent declinationem tertiarum|| personarum ut statur, amatur, quiescitur, itur. Excepta vero sunt contingo contingit, placeo placet, evenio evenit et vaco vacat, iuvo iuvat in quibus tertiae similia sunt activae 50personae vel neutrali impersonalia; nam paenitet, piget, taedet, pudet, licet, libet positiva sunt quamvis liceo et libeo dicantur sed alterius sunt significationis. Libeo enim τ πελιδνομαι, liceo vel liceor περθεμαθίζω significat. Antiquissimi tamen et paeniteo et pudeo et pigeo et misereo dicebant. Nomen verbale vel participiale 55fandus fanda fandum; pleraque enim verba etiam si participia futura passiva non habent, nomina tamen formae huiuscemodi pleraque habere inveniuntur. Praeteriti quoque pleraque participia in tus desinunt et mutant us in or et faciunt nomen verbale ut amatus amator, doctus doctor, lectus lector, munitus munitor; sic 60ergo fatus fator possumus dicere. Antiqui tamen etiam passive proferebant fatus pro dictus dicentes; unde fatum dictum et iussum dei. Id enim dicit esse Plato fatum voluntatem et iussionem dei. Fac compositum ab eo quod est for. Adfor adfaris adfatur ut apud Vergilium in secundo Aeneidos 65adfaturque deos et sanctum sidus adorat. Et sciendum quod rarissime simplicis prima persona invenitur in usu, for quomodo et dor. Ipsa res fatus et fatio et fatum. Inde putant quidam etiam fas et nefas dictum, id est quod iustum est dici vel taceri, ex quo fasti et nefasti dies et fasti τ μερολόγια. 70Cur participium huius verbi praeterito tempore a habet ante tus? Quia omnia quae in avi faciunt praeteritum in activis et omnia communia et deponentia primae coniugationis in atus, a paenultima producta, praeteriti participium faciunt ut amo amavi amatus, osculor osculatus, criminor criminatus.

Critical apparatus

orationis] est T A LQuid est adverbium] om. V T A LPars orationis et cetera] om. T A L; quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet V B CQuot accidunt adverbio] adverbio quot accidunt V B CTria] quae B Cest generale accidens] generaliter accidit T A Lderivativa] dirivativa cuius est speciei hoc adverbium dirivativae ab inter praepositione B CCuius speciei] cuius est speciei T A Lenim] om. V B Ainter] om. V Bautem] om. A add. L1 L‘‑a’ finalis] cum fit finalis a T A; cum sit finalis a Lorationis] est T A LQuid est nomen] nomen quid est T A Lsibi] om. T A Lsubiectarum] subiectorum V B T A Lmanifestat] significat T A LCuius] est B Cet ad aliquid] om. T A L‘medius’] modius B C; om. A add. L1 Lappellativorum] om. T A Lmobilia] et V B Cest] hic B Cinveniuntur] inveniantur V But ‘ὁ εὐτυχὴς’ καὶ ‘ἡ εὐτυχὴς, τὸ εὐτυχές’ ‘hic] om. T A Lhaec] om. T A Lhoc] om. T A L‘ὁ ἀγαθὸς ἡ ἀγαθὴ τὸ ἀγαθόν’] om. T A L‘ὁ ὁπλοφόρος ἡ ὁπλοφόρος τὸ ὁπλοφόρον’] om. T A L‘ὁ ἱερὸς ἡ ἱερὰ τὸ ἱερόν’] om. T A Lidem] idest V Bet] om. V T A Lsunt] erunt declinationis T A L‘mediastinus’] medicus quoque videtur inde dictus quai temperantia medium est inequalitatis quae solet fieri ex contrariis elementis mediestinus T A; medicus quoque videtur inde dictus quai temperantia medium est inequalitatis quae solet fieri ex contrariis elementis mediastrinus L‘mediamna’] medamna V C; mediana T A L‘medie’] meridie A LVerbum ab eo compositum ‘dimidio dimidias dimidiat’ unde ‘dimidiatus’] om. T A Lorationis] est T A LQuale] om. A add. L1 Lnominativi] singularis T Lest] om. T A L‘‑ου’ dipthongon efferunt genetivum] oi faciunt genetivum T A Lsunt] mutata oy in ae T‘Αἰνείας Αἰνείου’] om. T A LAeneas] a ut aieniias aincioi aeneas a del. A1 A Lhic] om. T A Let] om. T A Lvictus] est T Lderivativum] dirivativum possessivum B CPossessivum] om. B Cvel in ‘‑es’ desinentia] om. V B Cfaciunt] faciant V T; nominativum et B Cpatronymica] patronomicum A Lest] om. A Lut in octauo Aeneidos] om. V T A Let in primo] om. V T A Lin nono] om. V T Asit] sic vatis T A Ltelis inpune Numanum oppetiisse tuis’] om. A Lnominativo] om. T A Lsicut] ut T A; om. sicut L1 L‘Pelides’] nominativo T A Lsynaeresin] sinalipham T A L‘Aeniden’] aeneides B C; enide T A‘Peleides’] om. B C‘Aeneade’] aenea V B Corationis] est T A LAdverbium] cuius est speciei primitivae B Cest] om. B C A Lest speciei? Primitivae] om. T A; om. B Corationis] est T A Lquidam enim] quid autem V B; quidam autem C autem απατοιν L1 Lderivatum] derivativum V B T C A Lἀπὸ ‘τῶν κάλων’] om. T A L; αποτονκαλον V B Cὁμώνυμον] om. T A Lvel] om. T A Lquae Graeci ‘σπείρας’ vocant] om. T A L; ceras V B Cquia] quae A Lclasses] classis T Lorationis] est T A LQuid est verbum] om. V Cmodi] hoc verbum T A; est hoc verbum Ltenes] om. A add. L1 L; tenet B CPraesens] modo indicativo T A Lpraeteritum imperfectum] om. T A Lpraeteritum perfectum] om. T A Lplusquamperfectum] om. T A L; praeteritum B Cfuturum] om. T A Lad secundam et tertiam personam temporis praesentis] om. T A Lteneat] teneamus B T C A Lfuturi ‘teneto tu teneto ille tenetote teneant’] om. add. V1 at teneto pro tenetote scripsit V A Ltempore praesenti et praeterito imperfecto] om. T A Lpraeterito perfecto et plusquamperfecto] om. T A Lfuturo] om. T A Lmodo tempore praesenti] om. T Apraeterito imperfecto ‘cum] om. T A Lpraeterito perfecto ‘cum] om. T A Lplusquamperfecto ‘cum] praeterito B C; om. T A Lfuturo ‘cum] om. T A Lnumeris et personis tempore praesenti] om. T A L; et praeterito imperfecto B Cpraeterito] om. T A Lfuturo] om. T A Lire] vel tenturum esse B Cire] vel tenturum esse B Cin illo] illa T A Lire] vel tensurum esse B Cire] vel tensurum esse B; vel tenturum esse Cvoces] notas T A Linfinitum] infiniti T A Lpraeteritum in] imperativo et futuro infiniti B; in praeterito imperativo et futuro infiniti Cinfinita] infinitum V B; infinitus T Avel] tentum B Cvel] tentum B; tensum Ciri] ire T Aet] om. B T A add. L1 Lpassivi] verbi B Cverbo] verbum T A Lpati me] me pati T A Lverbo] verbum B T Cet futuri: praesentis] om. T A LDeclina etiam] om. T A LIndicativo] indicativi V Ttempore praesenti] om. T A Lpraeterito] om. T A Limperfecto] om. T A Lpraeterito perfecto] om. T A Lvel] tentus B Cplusquamperfecto] om. T A Lvel] tentus B Cfuturo] om. T A Ltempore praesenti] om. V T A Lad secundam et tertiam personam] om. T A Ltenemini] teneamini T corr. C1 Cfuturi] om. T A L; futuro V B Ctu tenetor ille] teneatur T A Lteneantur’ vel ‘tenentor’] tenentor vel teneantor T vel add. L1 Ltempore praesenti et praeterito imperfecto] om. T A L; om. V Bpraeterito perfecto et plusquamperfecto] om. T A Lvel] tentus B Cfuturo ‘utinam] om. A Ltempore praesenti] om. T A Lpraeterito imperfecto] om. T A Lcum] om. T C A Lpraeterito perfecto] om. T A Lcum] om. T C A Lvel] tentus B Cpraeterito || plusquamperfecto] om. T A Lcum] om. T A Lvel] tentus B Cfuturo ‘cum] om. T Lvel] tentus B CInfinita] infinitivo modo B Ctentum] tentus B T corr. C1 Cvel] tentum B Cpraeteriti] temporis et futuri praeteriti T A Lverbale] verbiale V T A L; masculinum verbiale B Cfemininum] om. A add. L1 Lfacit praeteritum] om. V T A L‘‑neo’] eo B T A corr. L1 Lmonitus sum, seneo senui] om. T A Lsum] Versus quinti libri finitus Prisciani grammatici V; expositio Prisciani grammatici in primum versum quinti libri Aeneidos explicat inchoat eiusdem in primum versum vi libri B C; incipit liber sextus Aclassique] classisique B TScande versum. ‘Sic fa turlacri mansclas siqueim mittitha benas’. Dic caesuras. Semiquinariam, , et semiseptenariam sic fatur lacrimans classique. Quot figurarum est iste versus? Decem. Cur? Quia habet duos dactylos et tres spondeos. Tracta singulos pedes. Sic fatur et cetera. Quot partes orationis habet iste versus? Septem. Quot nomina? Duo. Quae? ‘Classi, habenas’. Quot verba? Duo ‘fatur, immittit’. Quot participia? Unum, ‘lacrimans’. Quid aliud? Adverbium ‘sic’ et coniunctionem ‘-que’. Tracta singulas partes] om. T A Lorationis] est T A LTria] tres C Asignificatio] quae Tdesinentia] adverbia T A LQuem] et V B T Ciurandi] iurantis T A Lapud Vergilium] virgilius T A LCyrneas] gyrneas V T L‘uti’] ut B Cdixit] dixi T A Liussit] iussi B Corationis] est T A LQuid est verbum? Pars orationis cum tempore et modis sine casu actum vel passionem significans. Verbo quot accidunt? Septem. Qualitas coniugatio genus numerus figura tempus persona. Qualitas verborum in quo est? In modis et in formis. Cuius est modi] om. A cuius modi add. L1 LCuius est generis vel] om. T A LDeclina] indicativo T A Lvel] om. A L; fatus B Cfatus] om. A Lvel] om. A L; fatus B Ctempore praesenti] om. T A L; ad secundam et tertiam personam B Cfamini] femini B Timperativo modo] imperativus modus T Lprima et tertia pluralis persona; nam secunda indicativum sequitur suum in omni coniugatione] om. T A Lut] tres plurales personae T A Lamamini] amemini B T corr. C1 C A Lquidem] om. T A L‘‑e‑’] om. V B Chabet] e B Cquam servant prima et tertia pluralis persona] om. V T A Lut] om. T A Ldoceamur] eamque servant tres plurales ut T A Ldocemini] doceamini V T A Lprima et secunda] om. T A Lpluralis] plurales V B T C A Lut] omnes T A Llegimini] legamini T A Lut] om. V B Cpersona] om. V B Cpluralis] plurales B Cmunimini] muniamini V B T A Lverbalibus] verbialibus V B T C A LFuturo] futuri V B T A Lfator] fator fetur T fetor, corr. L1 Ltempore praesenti et praeterito imperfecto] om. T A Lperfecto et plusquamperfecto] om. T A Lvel] fatus B Cfuturo ‘fer’] om. T A L; futuri utinam ferim V utinam add. B1 Btempore praesenti] om. T A Lfer] ferim V Bpraeterito imperfecto] om. T A Lpraeterito perfecto] om. T A Lvel] fatus B Cplusquamperfecto] om. T A Lvel] fatus B Cfuturo] om. T A Lfatus] cum V Bvel] fatus B Cinfinitivo modo] infinitus T Atempore praesenti] om. T L; et praeterito inperfecto B Cpraeterito] om. T A L; perfecto et plusquamperfecto B Cvel] fatum B Cfuturo] om. T A Lgerundia] gerundi V Bdicturus] munitus muniturus B Csimiliter] om. T A Lpartus pariturus, erutus eruiturus] om. T A Lcassus] casus V B T C A Lex se] om. V B Cfacit] fecit T A Lvel] et T A Ldeclinationem] et T A Lsunt] a placeo placet ab accido accidit B Cet] om. T Limpersonalia] impersonalium T Lpaenitet] poenitet B Cpiget, taedet] taedet piget B Clibet] liquet oportet miseret decet B; licet oportet miseret decet Cquamvis] quamquam T A Let] om. T A Ldicantur] dicuntur C L; dicatur T A‘Libeo’ enim ‘τὸ πελιδνοῦμαι’, ‘liceo’ vel ‘liceor’ ‘ὑπερθεμαθίζω’ significat] om. T A L; επυθεματυζω V B CAntiquissimi] antiqui T A L‘paeniteo’] poeniteo B Cverbale] verbiale V B C A Lparticipiale] participale A Lpleraque habere inveniuntur] inveniuntur habere T A L‘‑us’] tus A Lverbale] verbiale V B T C Lmunitus munitor] om. V T A Lpassive] passivae V Bet iussum dei. Id] est in usu a deo T A L; deinde V B Cin secundo Aeneidos] om. V T A Lsidus] situs V C A Lsimplicis] simplex T A Let] om. T A L‘τὰ ἡμερολόγια’] om. T A Ltempore] temporis V B Cet] vel T A Lamatus] accuso accusavi accusatus luctor luctatus T A Lcriminatus] vagor vagatus B C

Linguistic layer

Quotation layer

Ter. Andr. 333Iuv. 9, 2Verg. Aen. 8, 648Verg. Aen. 8, 648Verg. Aen. 9, 653

Verg. Aen. 2, 700

Witnessess layer

Interea ~ quapropter A B C L T V

Medium ~ dimidiatus A B C L T V

Aeneas ~ dici A B C L T V

Iam ~ acuitur A B C L T V

Classe ~ tubis A B C L T V

Tenebat ~ proferuntur A B C L T V

Sic ~ partes A B C L T V

Sic ~ iussit A B C L T V

Fatur ~ criminatus A B C L T V