Prisc. part.

Prisc. part. 88, 10-89, 19 - 95, 7-96, 20

Lacrimans quae pars orationis? Participium. Quid est participium? Pars orationis partem capiens nominis partemque verbi. Quot accidunt participio? Septem. Quae? Genus numerus figura casus tempus significatio forma. Cuius est generis? Communis 5trium generum. Omnia enim participia praesentia trium generum sunt et in duas desinunt consonantes, n et s. Nam etsi naturaliter quaedam verba ad solos pertinent|| mares ut futuo, devirgino, vel ad feminas ut futuor, nubor, devirginor, possumus tamen haec in alterum sexum transferre vel figurate vel per irrisionem vel per 10epicoena, ut si dicam bona anima est quae istant virginem devirginavit vel bonus animus est qui illi marito nupsit. Bene igitur dicitur quod omnia verba et participia apta sunt ut ad omne possint genus dici. Cuius est casus? Hic nominativi, potest autem esse et vocativi; omnia enim sive nomina sive participia nominativum et 15vocativum similem habent, exceptis Graecis et in us desinentibus secundae declinationis, cuius propria si ante us i habuerint, abiecta us faciunt vocativum ut Vergilius Vergili, Terentius Terenti. Alia vero omnia us in e convertentia faciunt vocativum ut Turnus Turne, socius socie, myrtus myrte. Virgilius in bucolico 20et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte. Est tamen etiam in huiuscemodi invenire saepe vel euphoniae vel metri causa nominativum pro vocativo positum, ut Lucanus in secundo degener o populus vix saecula longa decorum populus pro popule et Virgilius in octavo Aeneidos 25corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum fluvius pro fluvie. Cuius est temporis? Praesentis. Nulla enim participia in duas consonantes desinentia temporis praeteriti vel futuri inveniuntur. Sciendum autem quod, quomodo participia praeteriti temporis coniuncta cum verbis temporis praesentis praeteritum 30tempus significant ut lectus sum es est, sic participia praesentis si coniungantur cum verbis praeteriti temporis loco praeteriti temporis accipiuntur ut amans feci, studens legi. Cuius est significationis? Activae. Nascitur enim a verbo lacrimo lacrimas lacrimat cuius activum vim passivam passivum vim activam videtur 35habere. Nam patitur dolorem qui lacrimat et facit qui lacrimatur. Multa tamen similia inveniuntur ut lugeo et lugeor, ploro et ploror. Cuius est formae? [...] Formas suorum verborum vel species habent participia, ut lecturio lecturiens, fervesco fervescens, curso cursans, cursito cursitans. Cuius est numeri? Singularis. figurae simplicis. Cui casui adiungitur? Accusativo, lacrimans illum. Necesse est 89, 5enim omnia participia his casibus adiungi quibus et verba ex quibus nascuntur ut lacrima illum lacrimans illum, invideo tibi invidens tibi, misereor tui miserens tui. Nam si ad alium casum transeant, perdunt vim participii et ad nomina transferuntur ut, si dicam amans illum, participium est quia et amo illum|| dicimus; 10sin autem amans illius nomen est, quod significat ραστς κείνου, unde et comparationem accipit amantior amantissimus. Similiter timens illum et timens illius, fugiens illum et fugiens illius ut Terentius in Phormione fugiens litium. Semper tamen ex participio praesentis temporis et tria gerundia vel participialia solent 15nasci ablata s et addita di do dum ut amans amandi amando amandum, lacrimans lacrimandi lacrimando lacrimandum et participium futuri passivum lacrimandus. A lacrimor est tamen etiam nomen δακρυτέος. Quotae est declinationis lacrimans? Tertiae; omnia enim participia praesentis temporis tertiae sunt declinationis 20utpote in duas desinentia consonantes. Praeteriti vero participia temporis et futuri cum sint mobilia masculinum et neutrum secundae habent declinationis femininum vero primae, ut hic et haec et hoc lacrimans, lacrimatus lacrimata lacrimatum, [lacrimandus lacrimanda lacrimandum] lacrimaturus lacrimatura lacrimaturum. 15Classi: superius de hoc sufficienter tractavimus. Que quae pars orationis? Coniunctio. Quid est coniunctio? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni? Tria potestas ordo figura. Cuius est potestatis? Copulativae, ordinis postpositivi; est autem enclitica et haec et aliae 90, 20duae coniunctiones ve et ne. Ne autem solet etiam abiecta e encliticam vim possidere ut Pyrrin, tanton; quae enclitica, que, ve, ne, praepositionibus ante se positis non erigunt extremae syllabae fastigium ut propterque illum, intente homines praeterne deos. Cuius est figurae que? Simplicis; composita que postponitur, ut atque, quoque, iamque. Syllabice quoque additur in fine et vim coniunctionis amittit encliticae, ut undique, denique, itaque, quando antepaenultimo acuto profertur, id est quando coniunctio est 91, 5rationalis. Utraque et pleraque quaerunt, cum sint una pars orationis nec que divisa vel pro coniunctione accipitur, cur non tertium ab ultima acutum habuerunt. In quo possumus dicere quod accentus masculinorum et neutrorum, quia paenultimus est acutus, acuit etiam feminina in suam legem concidentia. Nec mirum euphoniae 10causa hoc in his evenisse cum in aliis quoque quibusdam compositis hoc idem invenitur ut calefacis, tepefacis, suaverubens, quae omnia debent secundum analogiam antepaenultimum habere acutum, paenultimum tamen habuerunt. Immittit quae pars orationis? Verbum. Cuius modi? Indicativi formae perfectae coniugationis tertiae correptae generis activi numeri sin||gularis figurae compositae. Ex quibus? Ex corrupto et integro. Nam in praepositio mutavit n in m quia sequens verbum 91, 5ab m incipit. Solet enim, p vel m vel b sequente, n in m converti ut compono, impono, committo, immitto, comburo, imbuo. Cuius est temporis? Praesentis personae tertiae. Declina. Indicativo modo tempore praesenti immitto, praeterito imperfecto immittebam, praeterito perfecto immisi, plusquamperfecto immiseram, futuro 10immittam; imperativo modo tempore praesenti immitte immittat immittamus immittite immittant, futuro immittito tu immittito ille immittote immittant vel immittunto; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam immitterem, praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam immisissem, futuro utinam 15immittam; subiunctivo modo tempore praesenti cum immittam, praeterito imperfecto cum immitterem, praeterito perfecto cum immiserim, praeterito plusquamperfecto cum immisissem, futuro cum immisero; infinita immittere immisisse immissum ire. Impersonalia immittitur immittebatur immissum est vel fuit immissum 20erat vel fuerat immittetur; imperativo immittatur; optativo utinam immitteretur immissum esset vel fuisset immittatur; subiunctivo cum immittatur immitteretur immissum sit vel fuerit immissum esset vel fuisset immissum erit vel fuerit; infinita immitti immissum esse vel fuisse immissum iri; gerundia immittendi immittendo immittendum 25immissum immissu; participia activa immittens immissurus. Passivum immittor immittebar immissus sum vel fui immissus eram vel fueram immittar; imperativo immittere immittatur immittamur immittimini immittantur, immittitor tu immittitor ille immittiminor immittantur vel immittuntor; optativo utinam 30immitterer immissus essem vel fuissem immittar; subiunctivo cum immittat immitterer immissus sim vel fuerim immissus essem vel fuissem immissus ero vel fuero; infinitivo immitti immissum esse vel fuisse immissum iri; participia passiva immissus immittendus; nomen verbale immissor, ipsa res immissio. Cur immitto immisi 35facit praeteritum? In to desinentia verba c quidem antecedente tria sunt, quorum unum in xi facit praeteritum perfectum, flecto flexi, duo autem in xui, necto nexui, pecto pexui vel pectui (sic Asper de verbo; Charisius vero pexi protulit). E brevi antecedente in eandem syllabam terminantia duo inveniuntur, quorum alterum 40in vi syllabam, alterum in ui|| divisas faciunt perfectum, peto petivi, meto messui: M. Cato in secundo originum in campo Tiburti ubi hordeum demessuit; Cassius Hemina in tertio annalium ubi hordeum demessuerunt. R antecedente duo verto verti, sterto stertui; t antecedente unum mitto misi; s unum sisto steti, quod etiam a sto 45steti fit. Cum igitur in si faciunt praeteritum perfectum, supina in sum vel su faciunt ut laesi lusi risi arsi, laesum lusum risum arsum, laesu lusu risu arsu; unde et laesus lusus risus arsus, laesurus lusurus risurus arsurus. Fac alia a verbo mitto composita. Amitto, demitto, summitto, committo, admitto, permitto, promitto, praemitto, 50emitto, omitto, remitto. Ab admitto admissarius ab emitto emissarius nascitur et a simplici missus hic et haec missilis et hoc missile. Possumus et hic et haec missibilis et hoc missibile dicere quomodo penetralis et penetrabilis, docilis docibilis. Habenas quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A verbo habeo, unde etiam aspirationem habet et per b mutam scribitur. Nam avena, quae τν βρόμον significat, et sine aspiratione est et per v scribitur. 93, 5Est igitur habena cum aspiratione nomen verbale. Cuius generis? Feminini, numeri pluralis, figurae simplicis, casus accusativi, declinationis primae. Omnia enim in a desinentia declinationis primae sunt exceptis neutris quae Graeca sunt et apud Graecos in τος faciunt genetivum. Apud nos autem τος in tis convertentia 10tertiae sunt declinationis: τόρευμα τορεύματος toreuma toreumatis, σχμα σχήματος schema schematis. Litterarum vero nomina tam in a quam in quascumque alias litteras desinentia et apud nos et apud Graecos indeclinabilia sunt, ut λφα βτα γάμμα. Non recte enim digammon Donatus posuit. Ab habeo fit habito, habitudo, 15habitaculum, habitabilis; composita inhibeo, cohibeo, perhibeo, prohibeo, exhibeo, adhibeo. Tu quoque litoribus nostris Aeneia nutrix Scande versum. Tuquoque litori busnos trisae neia nutrix. Quot caesurus habet? Duas, semiquinariam tu quoque litoribus|| et semiseptenariam tu quoque litoribus nostris. Quot figurarum est? 94, 15Decem. Habet enim tres dactylus et duos spondeos. Tracta singulos pedes. Tu, quoque, et, cetera. Quot habet partes orationis? Sex. Quot nomina? Tria. Quae? Litoribus, Aeneia, nutrix. Quot pronomina? Duo, tu, nostris. Quid aliud? Coniunctionem quoque. Tracta singulas partes. Tu quae pars orationis? Pronomen. Quid est pronomen? Pars orationis quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque recipit. Ideo autem paene quia substantiam tantum significat non tamen etiam qualitatem quomodo nomen. Bene igitur 94, 5videntur fecisse qui carentia personis finitis separant a pronominibus; nam pronomen proprie est quod pro nomine proprio ponitur. Itaque quia propria nomina plus aliis onmibus nominibus finita sunt (certam enim aliquam rem significant) pronomen quoque, quod loco proprii nominis accipitur, debet finitas habere personas. Sunt igitur pronomina, de quibus nulla dubitatio est, primitiva quidem primae personae ego et obliqui casus eiusdem pronominis, secundae tu, tertiae vero sex sui, ille, iste, ipse, hic, is; derivativa primae personae meus, noster nostras, secundae tuus, vester vestras, 95, 5tertiae suus. Haec tam apud nos quam apud Graecos pronomina ab omnibus accipiuntur. Cetera vero quae sunt infinita vel interrogativa vel relativa substantiae vel qualitatis vel quantitatis vel numeri substantiae infinitum vel interrogativum quis, relativum qui; qualitatis interrogativum vel infinitum vel relativum qualis (significat 10enim ποος paenultimo circumflexo et ποιός ultimo acuto et ποος) redditivum talis; quantitatis interrogativum vel infinitum vel relativum quantus (significat enim πόσος paenultimo acuto quod est interrogativum, et ποσός ultimo acuto quod est infinitum, et πόσος quod || est relativum) redditivum tantus; numeri et 15interrogativum et infinitum et relativum quot (significat enim πόσοι paenultimo acuto quod est interrogativum et ποσοί ultimo acuto quod est infinitum et πόσοι, quod est relativum), redditivum tot. Derivantur ab eo quod est quis cuius cuia cuium et cuias, et ab eo quod est quot quotus et quotenus (quibusdam ab eo quod 20est tot videtur esse totus sed alia videtur esse significatio) , haec tamen omnia praedicta plerique Latinae artis scriptores pronomina esse infinita dixerunt. Nec mirum cum Didymus quoque et multi alii vetustissimi Graecorum inter articulos haec numeraverunt; Romani vero, cum articulos non habent inter pronomina haec 25posuerunt. Tanta autem videtur esse cognatio articulorum et pronominum quod Stoici in una parte orationis utrumque esse putant, articulos finitos dicentes pronomina. Quae vero grammatici Graecorum articulos ponunt, illi infinitos dicebant esse articulos nec non etiam supra dictas dictiones quas Apollonius et Herodianus et 30Dionysius inter nomina rationabiliter posuerunt. Haec autem latius in libro qui est de pronomine tractavimus sed, ut breviter dicam, loco propriorum nominum non possunt accipi ea quae generalia sunt etiam appellativorum. Nam dicentes quis interrogamus de omni substantia, vel qualis de omni qualitate, vel quantus de omni 35quantitate, vel quot de omni numero. Pronomen autem definitae alicuius personae vult esse et rem certam significare. Quot accidunt pronomini? Sex, species genus numerus figura persona casus. Cuius est speciei? Primitivae. Fac ex eo derivativum. Tuus tua tuum et adverbium tuatim et per epectasin tute, te correpta, ut 40o Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

Critical apparatus

orationis] est T A LQuid est participium? Pars orationis partem capiens nominis partemque verbi. Quot accidunt participio? Septem. Quae? Genus numerus figura casus tempus significatio forma] om. T A L; partem V B Cest] om. A Lpraesentia] praesentis temporis T C Lsolos pertinent|| mares] mares pertinet T A L‘futuo, devirgino’, vel ad feminas ut ‘futuor, nubor, devirginor’] futuo vel devirginor V B Ctamen] autem V B Cvel] si V Cepicoena] eresina A Lut si] om. V B Cquae] qui T Ailli marito] illum maritum T A Lut] et T A Lad omne possint genus dici] ab omni genere possunt dici A Lpotest autem esse et vocativi] om. A potest tamen esse etiam vocativi add. L1 Lante ‘‑us’ ‘‑i‑’] i ante us T ATerentius Terenti] om. T A Lvero] ergo T A Lin bucolico] om. T A Lvel metri causa] causa vel metri T A Lin secundo] om. V T A Lvix saecula longa decorum] et reliqua A Lin octavo Aeneidos] om. V T A Lest temporis] temporis est B Tautem] tamen T A Lconiungantur] coniunguntur V Blacrimas lacrimat] om. A add. L1 Let] om. A Let] om. A LCuius est formae] om. V A L[...] Keil: suorum verborum vel species] vel species activorum verborum A Llecturiens] lecturians A Lcursans] cursas V Best] om. A Lenim] om. A Lest, quod significat ‘ὁ ἐραστἡς ἐκείνου’] om. A L; ερασθες εκινου V C; ερασθη εκινου Bin Phormione] om. A Ltemporis et] om. A temporis add. L1 Lvel] om. A Lparticipialia] participalia B A L‑di] di vel do vel B Cet participium] ex particio A corr. L1 LQuotae] declina verbum tam activum quam passivum lacrimo lacrimas lacrimat lacrimor lacrimaris lacrimatur A Lparticipia temporis et futuri] temporis et futuri participia A Lhabent] sunt A L[lacrimandus lacrimanda lacrimandum] lacrimaturus lacrimatura lacrimaturum’] lacrimaturus A L; lacrimandum A L; om. V B C‘Classi’] quae pars orationis est A; quae pars est Ltractavimus] diximus B Torationis] est A LQuid est coniunctio? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni? Tria potestas ordo figura. Cuius est] cuius A Lenclitica] encleticum V B A L‘‑ve’] quae A Let] om. V A L‘‑e’] om. A add. L1 Lpossidere] retinere A LPyrrin] persius A Lenclitica] encletica id est A Lpraeterne deos] om. V T A Lpostponitur] semper praeponitur A Liamque] namque A Lencliticae] et encletici V B; et encletice Cantepaenultimo] autem paenultimo A Lquaerunt] quaeruntur V C A Lnec que] neque C A Letiam] in A Lhis] eis V B Cquibusdam] om. A Lidem] est V B; om. A Lantepaenultimum] om. V B T Corationis] est A LCuius] om. A add. L1 Lgeneris] significationis A Lactivi] activae A LNam] om. A Lsequente, ‘‑n’] antepositam A Limmitto] om. A Ltempore praesenti] om. A Lpraeterito] om. A Limperfecto] om. A Lpraeterito perfecto] om. A Lplusquamperfecto] om. A L; praeterito B Cfuturo] om. A Limperativo modo] et reliqua per omnes modos imperativo modo ∼ immissio (Prisc. part. 92, 30) A L1 suppl. in marg. Ltempore praesenti] praesenti ad secundam et tertiam personam imperativo modo ∼ immissio (Prisc. part. 92, 30) B Cinfinita] infinitivo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto B Cimmisisse] praeterito perfecto et plusquamperfecto immisisse futuro B Cire] vel immisurum esse B CImpersonalia] indicativo B Cfuit] immissum B Cfuerat] immissum B Cfuisset] immissum B Csit] erit V Bfuerit] immissum B Cfuisset] immissum B Cerit’ vel ‘fuerit’] erat vel immissum fuerat B; erit vel immissum fuerit Cfuisse] immissum B CPassivum] declina passivum indicativo B Cfui] immissus B Cfueram] immissus B Cimmittimini] immittamini V Bvel ‘immittuntor’] om. B Coptativo] modo V Bfuissem] immisus B Csubiunctivo] modo V Bimmitterer] immiserim T A Lvel] immissus B Cvel] immissus B Cvel] immissus B Cvel] immissum B Cverbale] verbiale V B Cfacit praeteritum] om. V B Cautem] om. A add. L1 Lpecto] pexo V B; om. A add. L1 Lvel ‘pectui’ (sic Asper de verbo] om. V L; ut asper A LCharisius] charius B A Lbrevi] breve B A Leandem] eadem to B A Lsyllabam] syllaba A Ldivisas] om. V B; disiunctas A Lperfectum] praeteritum B Ccampo] eampo V BTiburti] tiburtino A Ldemessuerunt] p antecedente unum invenitur inepto ineptui A L‘‑s‑’ unum] om. V Bquod etiam a] et ab A Llusi risi arsi, laesum lusum risum arsum] lesum lusi lusum arsi arsum risi risum A Llaesu lusu risu arsu] om. A laesum lusum arsum risum laesu lusu arsu risu L1 L; arsus risus V A Lrisurus arsurus] arsurus risurus A Lpermitto, promitto, praemitto] praetermitto promitto praemitto A Lomitto, remitto’. Ab ‘admitto’ ‘admissarius’] om. A L; demitto V; dimitto Cet ‘hoc missibile’ dicere] dicere et hoc missibile A Ldocilis docibilis] om. V A Lorationis] est T A LCuius] om. A LUnde] inde V B Cverbale] verbiale V B C A LCuius] est BOmnia enim] cur q quia omnia A; cur quia omnia Ldeclinationis primae sunt] primae sunt declinationis A Lfaciunt] om. A L‘τόρευμα τορεύματος’] om. A Lσχῆμα] om. A L; οχεμα V B Cσχήματος] om. A L; οχεματος B C‘schema schematis’] om. A Lut ‘ἄλφα βῆτα γάμμα’] om. A Ldigammon Donatus] donatus digammon A Lhabitabilis] habilis A Lperhibeo, prohibeo] prohibeo perhibeo A Ladhibeo] om. V A L; Versus sexti libri finitus Prisciani grammatici V; opus Prisciani grammatici in primum versum sexti libri Aeneidos terminat iniciatur eiusdem in primum versum septimi libri B; opus Prisciani grammatici in primum versum sexti libri Aeneidos terminat iniciatur eiusdem in primum versum septimi C; expliciti libri vi incipit vii A LScande versum. ‘Tuquoque litori busnos trisae neia nutrix’. Quot caesurus habet? Duas, semiquinariam ‘tu quoque litoribus||’ et semiseptenariam ‘tu quoque litoribus nostris’. Quot figurarum est? Decem. Habet enim tres dactylus et duos spondeos. Tracta singulos pedes. ‘Tu, quoque, et, cetera’. Quot habet partes orationis? Sex. Quot nomina? Tria. Quae? ‘Litoribus, Aeneia, nutrix’. Quot pronomina? Duo, ‘tu, nostris’. Quid aliud? Coniunctionem ‘quoque’. Tracta singulas partes] om. A L; quas B C; iste versus B Corationis] est A Lpaene] poenae V Arecipit] interdum A Lsubstantiam] substantia V Bvidentur] videtur V Bnam] om. V B Caliquam rem] rem aliquam A Lprimae personae] personae primae V B Ciste, ipse] ipse istec A; ipse iste Lderivativa] derivativae V Csubstantiae] vel A L‘quis’] ut V B‘qui’] ut V Cqualitatis] om. A Lcircumflexo] acuto V B C A Lredditivum] vel relativum B C‘πόσος’] τοποσος V B C A Lquod est interrogativum, et ‘ποσός’ ultimo acuto] om. B C; ultimo acuto ποσος A L‘ὁπόσος’] οσος V C A Lquod || est] om. A Lredditivum] vel relativum tot B; vel relativum C; eius A Let] om. V B C A L‘quot’] quod V A corr. L1 Lacuto quod est interrogativum et ‘ποσοί’ ultimo acuto suppl. Keil: acuto et ultimo V B C Lredditivum] eius A Let] om. A L‘quotenus’] et A Lab eo quod est ‘tot’ videtur esse ‘totus’ sed alia videtur] videtur ab eo quod est tot A Lscriptores] scriptorum V B Cesse infinita] infinita esse T A Lmulti alii] alii multi A Lnumeraverunt; Romani vero, cum articulos non habent] non habuerunt A L; non habuerunt sed T A Lautem] enim A Lesse putant] posuisse inveniuntur A videantur L1 L; putabant B Carticulos] inter Tinfinitos] finitos V Betiam] om. T A Ldictas] om. V B Cposuerunt] posuisse videntur T A Lqui est] om. T Lappellativorum] quod suum et pronominum T A Lvel ‘quantus’ de omni quantitate] om. V Lspeciei] tu B A Lex] ab B Aet] om. T A Lepectasin] epentesin A L‘tute’] tuapte A L‘te’] e V B

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. ecl. 2, 54Verg. Aen. 8, 77

Ter. Phorm. 623

Cato orig. 57Hemina hist. 29

Enn. ann. 109

Witnessess layer

Lacrimans ~ ploror A B C F L T V

Cuius ~ lacrimaturum A B C F L V

Classi ~ tractavimus A B C F L V

Que ~ deos A B C F L V

Cuius ~ habuerunt A B C F L V

Immittit ~ docibilis A B C F L V

Habenas ~ adhibeo A B C F L V

Tu ~ partes A B C F L V

Tu ~ personas A B C F L V

Sunt ~ tulisti A B C F L T V