Mar. Victorin. ars

Mar. Victorin. ars 1, 1 - 2, 2

111, 1Artium grammaticarum scriptores quidam ab arte coeperunt, 1, 2quidam a grammatice, quidam a definitione, quidam a 1, 3voce, quidam a littera. 21, 1‘Ars’ ut Aristoni placet ‘collectio est ex perceptionibus 1, 2et exercitationibus ad aliquem finem vitae pertinens, id est generaliter 1, 3omne quicquid certis praeceptis ad utilitatem nostram 1, 4format animos’. 31, 1Aristoteles quomodo? ‹...› ‘Tέχνη ἐστὶ 1, 2σύστημα ἐκ καταλήψεων συγγεγυμνασμένων πρός <τι> τέλος εὔχρηστον 1, 3τῷ βίῳ συνουσῶν». Nos qualiter? Ars est summa rerum 1, 4†dictio comprehensarum atque exercitatarum ad aliquem vitae 1, 5finem tendentium. 41Huic arti quot contraria opponuntur? 2Tria. Quae? Kακοτεχνία, ψευδοτεχνία, ματαιοτεχνία. 3Grammatica autem ars quae est? Spectativa orationis et 4poematos. 51Haec quot modis discernitur? Tribus. Quibus? 2Intellectu poetarum et recte loquendi scribendique ratione. 3Huius plerique quot partes tradiderunt? Duas. Quas? ἐξηγητικήν 4atque ὁριστικήν. 61Quae est ἐξηγητική? Quae enarrat. 2Quae ὁριστική? Quae definit. Ut Varroni placet, ‘Ars grammatica, 3quae a nobis litteratura dicitur, scientia est ‹rerum› 4quae a poetis, historicis oratoribusque dicuntur ex parte 5maiore’. 71Eius praecipua officia sunt quattuor, ut ipsi 2placet: ‘scribere, legere, intellegere, probare’. Ut Aristoni 3placet, ‘grammatice est scientia poetas et historicos intellegere, 4formam praecipue loquendi ad rationem et consuetudinem 5dirigens’. 6‘Definitio est’ ut ait Cicero ‘‹oratio› quae quid sit 7de quo agitur ostendit quam brevissime’. 22 tit., 1De voce 12 tit., 1Vox est aer ictus auditu percipibilis, quantum in ipso est. 2 tit., 2Graeci qualiter? ‘Ἀὴρ πεπληγμένος αἰσθητὸς ἀκοῇ, ὅσον ἐφ’ 2 tit., 3ἑαυτῷ ἐστιν’. 22, 1Vocis formae sunt duae, articulata et confusa. 2, 2Articulata est quae audita intellegitur et scribitur et 2, 3ideo a plerisque explanata, a nonnullis intellegibilis dicitur.

Critical apparatus

a grammatice A: a grammatica Bquicquid B: quia AKeilἐστὶ ed. princ.: ΕΤΙ A Bἐκ καταλήψεων Camerarius: ΕΚΚΑΤΑΛΗΨΕUC A Bπρός τι τέλος Keil: ΠΡΟCΤΕΛΟC B; ΓΡΟCΤΕΛΟC post corr. A; ΓΡΟCΤΕΤΟC ante corr. Aσυνουσῶν Keil: CΥΝΟΥCΙΟΝ A B; συντεινουσῶν Camerarius†dictio] ratio tempT. Keilopponuntur B a1: ponuntur Aἐξηγητική A: ΕΞΗΓΗΤΙΚΗΝ Bὁριστική] ΟΡΙϹΤΙΚΗṆ A; ΟΡΙϹΤΙΚΗΝ Bdefinit A: definitur Brerum suppl. Lindsay: eorum Scaligerintellegere] intellegendi dub. Mariottiloquendi] ḷẹg̣ẹṇḍị loquendi Aoratio Keilἀκοῇ A: ΑΚΟΝΙ BΕΦΕΑΥΤΩ A B

Quotation layer

Cic. orat. 116 definitio est] est definitio
sit] id