Ps. Aug. reg. 3, 15 - 3, 24
6Sed quomodo, ut superius dixi, prima coniugatio, quae
7exit in ‘as’, ut ‘amo amas’, capit et verba neutralia, ut ‘certo certas’,
8‘nato natas’, in quibus ‘r’ littera non admittitur (nec enim
9dicimus ‘certor’, ‘nator’), sic in hac coniugatione secunda, quae
10exit in ‘eo es’, ut ‘moneo mones’, ‘doceo doces’, sunt multa quae
11non admittunt ‘r’ litteram in prima persona, ut ‘algeo alges’ (‘algeor’
12enim non est Latinum); sic ‘ferveo ferves’, ‘torpeo torpes’,
13‘scateo scates’, ‘pendeo pendes’, ‘invideo invides’, quamquam
14Horatius [poeta lyricus] dixit ‘invideor’, sed hoc nova usurpatione
15dixit; deinde ‘emineo emines’ (nec dicimus ‘emineor’).
16Hae duae coniugationes, prima et secunda, quas diximus
17exire in ‘as’ et in ‘es’, ut ‘amo amas’, ‘moneo mones’, futurum
18semper tempus in ‘bo’ syllabam mittunt, ut ‘amabo’, ‘monebo’.
19Sic servabis ubicumque, ut futurum tempus in ‘bo’ syllabam
20mittas, quia sunt aliae duae coniugationes, quae futurum
21tempus in ‘am’ syllabam mittunt, non in ‘bo’, et vocantur ipsae
22coniugationes ‘tertia correpta’ et ‘tertia producta’.
1Tertia correpta est quae imperativum modum in ‘e’ correptam
2mittit, ut ‘scribe’, ‘tolle’, ‘carpe’, ‘occide’, ‘sere’, ‘lege’. Ergo
3vidisti imperativum sic exire, tertia coniugatio est correpta,
4quae semper futurum tempus in ‘am’ mittit, numquam in ‘bo’,
3, 5ut ‘scribam’, ‘legam’, ‘tollam’, ‘carpam’, quia Latinum non est si
6dixeris ‘scribebo’, ‘legebo’, ‘tollebo’, ‘carpebo’.
4Tertia similiter coniugatio producta ex eodem imperativo
3, 5modo colligitur: cum enim imperativus modus exit in ‘i’ litteram,
6tertia coniugatio producta est, ut ‘audi’, ‘nutri’, ‘senti’,
7‘muni’, ‘sarci’, ‘leni’ et alia. Similiter etiam haec futurum tempus
8in ‘am’ mittunt, ut ‘muniam’, ‘leniam’, ‘nutriam’, ‘audiam’.
9Sed tertia correpta in infinito modo ‘e’ correptam habet
10ante novissimam syllabam, ut ‘legere’, ‘tollere’, ‘carpere’, ‘scribere’;
11tertia vero producta in hoc infinito modo ‘i’ habet ante novissimam
12syllabam, quae ‘i’ producitur, ut ‘munire’, ‘lenire’, ‘audire’,
13‘sarcire’, ‘garrire’, ‘venire’.
14Unde in omnibus verbis hae coniugationes observantur,
15quae exeunt in ‘as’, in ‘es’, in ‘is’: quae exeunt in ‘as’ et in ‘es’,
16futurum tempus in ‘bo’ mittunt, ut saepius dixi; quae autem in
17‘is’ exeunt, futurum tempus in ‘am’ mittunt, numquam in ‘bo’,
18nisi auctoritate praesumpta: nam ars hoc prohibet.
19Sed aliqua verba ponamus tertiae coniugationis correptae,
20ex quibus et alia consequaris. Sunt autem haec: ‘lego’, ‘tollo’,
21‘erigo’, ‘carpo’, ‘cognosco’, ‘capio’, ‘fugio’, ‘mergo’, ‘sero’, ‘arguo’,
22‘accipio’, ‘pono’, ‘sumo’, ‘ascendo’, ‘expono’, ‘incipio’.
23Haec accipiunt ‘r’ litteram et faciunt passiva verba: ‘legor’,
24‘carpor’, ‘capior’ et cetera.
1ub hac forma sunt neu|tralia, quae non accipiunt ‘r’ litteram,
2ut ‘cado’ (non enim dicimus ‘cador’), item ‘ruo’ (neque
3enim dicimus ‘ruor’), ‘facio’ (neque recte dicimus ‘facior’), item
4‘fulgesco’, ‘nitesco’, ‘fervesco’, ‘algesco’, ‘torpesco’, ‘concresco’,
3, 5‘nigresco’; haec omnia ‘r’ litteram non habent et dicuntur ‘neutralia’
6[verba inchoativa, quae exeunt in ‘sco’]. Ergo neutralia
7memineris semper numquam admittere ‘r’ litteram.
Critical apparatus
in α: consensus codd. βF: om. Opersona α: consensus codd. βF: personam Oalgeo alges O: algeo alges scateo scates α: consensus codd. βFscateo scates O: om. α: consensus codd. βFpendeo pendes α: consensus codd. βF: pandeo pandes O[poeta lyricus] Martorelli: licus α: consensus codd. βFinvideor O: om. α: consensus codd. βFdixit O: id est α: consensus codd. βFdeinde ω: consensus codd. Oα: sic ς: consensus edd. UKAGRH Keilmittunt ς: consensus edd. UKAGRH: admittunt α: consensus codd. βF ut amabo ~ syllabam mittunt (Ps. Aug. reg. 3, 17) α: consensus codd. βF: ut amabo ~ syllabam mittunt (Ps. Aug. reg. 3, 17) om. Out β: consensus codd. EV: om. F Keilmittunt P Keil: mittant ω: consensus codd. Oαcorrepta est quae imperativum modum in ‘e’ correptam mittit, ut ‘scribe’, ‘tolle’, ‘carpe’, ‘occide’, ‘sere’, ‘lege’. Ergo vidisti imperativum sic exire, tertia α: consensus codd. βF: om. Oconiugatio est correpta α: consensus codd. βF: est correpta coniugatio Odixeris Keil: dixerit ω: consensus codd. Oαtertia similiter coniugatio producta β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: tertia coniugatio similiter producta F; tertia coniugatio producta similiter Keillitteram α: consensus codd. βF: littera Oalia ω: consensus codd. Oα: an talia? Martorelliin O: om. α: consensus codd. βFcorreptam α: consensus codd. βF: correptum Oaudire α: consensus codd. βF: om. Ogarrire O: varrire β: consensus codd. EV; sentire F Keilquae exeunt in as in es in is O: om. α: consensus codd. βFet α: consensus codd. βF: om. Oerigo carpo α: consensus codd. βF: scribo Ocapior β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: carpior F; om. Ohac O ς: consensus edd. UKAGRH: haec β: consensus codd. EV; hae Frecte β: consensus codd. EV O: enim F Keilnitesco O ς: consensus edd. UKAGRH: comitesco V; mitesco E F Keilfervesco α: consensus codd. βF: fruesco Oconcresco O: compresco β: consensus codd. EV; conpesco F Keil[verba inchoativa quae exeunt in sco] Keil: in sco α: consensus codd. βF; hisco O[verba inchoativa quae exeunt in sco] Keil: semper ω: consensus codd. Oα: om. Keil