Ps. Aug. reg. 3, 25 - 3, 34
5Remanent duo alia verba, quae ‘communia’ dicuntur et
6‘deponentia’.
1Sed communia ideo dicuntur, quia simul et communiter
2tenent sub uno sono activum et passivum, quomodo in nominibus
3genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum
4sub uno sono, ut ‘sacerdos’, ‘homo’ ‘hic’ et ‘haec sacerdos’
3, 5facit, ‘hic’ et ‘haec homo’.
12Sic et haec verba dicuntur communia et numquam deponunt
13‘r’ litteram, ne non sint Latina, ut ‘osculor’: si tollas ‘r’
14litteram et dicas ‘osculo’, non est Latinum. Et dicimus, cum agimus,
15‘osculor te’; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus
16‘osculor a te’. Sic ‘criminor’, non ‘crimino’: cum actionem
17significamus, id est cum crimen obicimus, ‘criminor te’ dicimus;
18cum autem crimen nobis obicitur, ‘criminor a te’ dicimus,
19id est ‘crimen a te audio’, et est significatio passiva.
20Declinantur autem haec verba, ut superiora, per modos,
21tempora, personas.
1Tempore presenti sing. ‘criminor’, ‘criminaris’, ‘criminatur’
2‹et› plur. ‘criminamur’, ‘criminamini’, ‘criminantur’; praeterito
3imperfecto sing. ‘criminabar’, ‘criminabaris’, ‘criminabatur’
4et plur. ‘criminabamur’, ‘criminabamini’, ‘criminabantur’;
3, 5praeterito perfecto sing. ‘criminatus sum’, ‘criminatus es’, ‘crimi
6natus est’ et plur. ‘criminati sumus’, ‘criminati estis’, ‘criminati
7sunt’; praeterito plusquamperfecto sing. ‘criminatus eram’, ‘criminatus
8eras’, ‘criminatus erat’ et plur. ‘criminati eramus’, ‘criminati
9eratis’, ‘criminati erant’; futuro sing. ‘criminabor’, ‘criminaberis’,
10‘criminabitur’ et plur. ‘criminabimur’, ‘criminabimini’,
11‘criminabuntur’.
7Imperativus autem modus in his verbis semper in ‘re’
8exit, ut dicas ‘criminare illum’, id est ‘crimen illi ingere’.
9Optativo modo sic: sing. ‘utinam criminarer, criminareris,
3, 10criminaretur’ et plur. ‘utinam criminaremur, criminaremini,
11criminarentur’; praeterito perfecto sing. ‘utinam criminatus essem,
12criminatus esses, criminatus esset’ et plur. ‘criminati essemus,
13criminati essetis, criminati essent’; futuro ‘utinam criminer,
14crimineris, crimin
16Coniunctivo modo sing. ‘cum criminer, crimineris, criminetur’
17et plur. ‘cum criminemur, criminemini, criminentur’;
18praeterito imperfecto ‘cum criminarer, criminareris, criminaretur’
19et plur. ‘cum criminaremur, criminaremini, criminarentur’;
20praeterito perfecto ‘cum criminatus sim, criminatus sis, criminatus
21sit’ et plur. ‘criminati simus, criminati sitis, criminati sint’;
22praeterito plusquamperfecto sing. ‘cum criminatus essem, criminatus
23esses, criminatus esset’ et plur. ‘cum criminati essemus,
24criminati essetis, criminati essent’; tempore futuro ‘cum criminatus
25ero, criminatus eris, criminatus erit’ et plur. ‘cum criminati
26erimus, criminati eritis, criminati erunt’.
27Modo infinito, quem diximus nullis significari personis,
28facit in praesenti ‘criminari’, in praeterito ‘criminatum esse’, in
29futuro ‘criminatum iri’.
1Ad hanc formam communia verba declinabis. Percurres
2sic ‘hortor’, ‘osculor’, ‘ludificor’, ‘iaculor’, ‘tutor’, ‘consolor’,
3‘scrutor’, ‘moror’, ‘feneror’, ‘amplector’, ‘amplexor’, ‘execror’,
4‘furor’, unde est ‘furor furaris furatur’, ‘comitor’, ‘recordor’, ‘reminiscor’,
3, 5‘percontor’, ‘minor’, ‘gestor’, ‘piscor’, ‘odoror’, ‘aucupor’,
6‘venor’, ‘contemplor’, ‘speculor’, ‘sector’, ‘veneror’, ‘dignor’,
7‘mereor’, ‘precor’, ‘misereor’, ‘vador’ (id est ‘fide dico’), ‘calumnior’
8et talia.
Critical apparatus
ideo α: consensus codd. βF: om. Osimul et communiter O: et communiter simul α: consensus codd. βF; communiter simul ς: consensus edd. UKAGRH Keilnominibus α: consensus codd. βF: omnibus Ohomo O: vel homo α: consensus codd. βFlitteram α: consensus codd. βF: littera Oafficimur ς: consensus edd. UKAGRH: efficimur ac V E O; efficitur pc V; efficimur et Fcriminor O: criminor a te β: consensus codd. EV; criminor te F Keilnobis α: consensus codd. βF: non Ocrimen a te E F P: criminate V; crimen aut Oautem V F: om. E Ocriminaris E F O P: criminabis Vin his verbis semper O: semper in his verbis α: consensus codd. βFingere pc M ς: consensus edd. UKAGRH: ingerere β: consensus codd. EV F ac M Onullis significari personis ω: consensus codd. Oα: nullis significare personis V F; nullas significare personas U A G R H Keil; nullas habere personas Kpercurres sic O: quae curres quae sic β: consensus codd. EV; quae sic F; sic ς: consensus edd. UKAGRH Keil; an percurresque sic? Martorelliludificor O: vidificor β: consensus codd. EV; nidificor F Keiltutor α: consensus codd. βF: tutor amplector Oconsolor β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: consulor F Omoror R H: morior ω: consensus codd. Oα; miror Pamplector α: consensus codd. βF: om. Oexecror O: exor β: consensus codd. EV; ex F; om. Keilcomitor α: consensus codd. βF: commititur Oaucupor α: consensus codd. βF: aucoporor Omereor O: memor aut memoror α: consensus codd. βF; om. ς: consensus edd. UKAGRH Keilmisereor O: misereor audor α: consensus codd. βF[id est fide dico] Keil: fide ω: consensus codd. Oα; fidem Keiltalia O: alia β: consensus codd. EV; alia quae F Keil