Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 3, 35 - 3, 44

Numquam deponunt r litteram; nam, si deponunt, Latina non sunt: quis enim dicat reminisco aut recordo vel preco 10vel digno vel secto? Ergo memineris haec semper | cum r littera enuntiare. Restat verbum deponens, quod ideo dicitur, quia deponit aliquid de quantitate communis verbi. Nam, cum participia quattuor habeat verbum commune, praesens criminans, futurum 15criminaturus, praeteritum criminatus, futurum iterum a passiva significatione criminandus, hoc non habet verbum deponens et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a verbo passivo, quod exit in dus syllabam, ut puta opinor vel minor verba sunt deponentia: venitur 20ad participium praesentis temporis et facit minans, futuro tempore facit minaturus, praeterito facit minatus, futuro a significatione passiva non facit minandus. Sic opinans, opinaturus, opinatus, opinandus non facit; vel, si dicas moriens, moriturus, mortuus, moriendus non facit, quia Latinum non 25est. Ergo et hoc deponens verbum sic percurritur per modos et tempora et personas. Quomodo supra dictum commune verbum non deposita r littera Latinum est, deposita autem Latinum non est, sic 3, 5etiam deponentia, cum perdiderint r litteram, Latina non sunt. Subicio itaque non parva verba deponentia, cetera usus lectionis docebit. Sunt autem opinor, minor, grator et gratulor, arbitror, gratificor, auspicor, gradior, misereor, lenocinor, 10meditor, luctor, conor, suffragor, bacchor, laetor, morior, stomachor, orior, hariolor, argutor, paciscor, complector, adversor, angor, queror (a significatione querelae), machinor, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor (a significatione lapsus), vagor, rusticor, 15contionor (id est ad populum loquor), moechor, scortor, iucundor, vociferor, nanciscor (quod est invenio), suspicor et alia. Haec memineris, ut iam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio aut pacisco. Sic haec omnia declinantur 20ad formam declinationis verbis communi, quod dixi, criminor. Tractavimus ergo verba activa, quae ideo dicuntur ab agendo. Tractavimus neutralia, quae ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid nec patiuntur, ut diximus sto, iaceo, sedeo, cubo et talia. Tractavimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed 3, 5non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur, ut nato, curro, aut patiuntur et non agunt, ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, febrio, ferveo, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, tepeo, rubeo, fulgeo, stupeo et talia. 10Haec omnia, tam in his, quae nequaquam aliquid agunt nec patiuntur, quam etiam in his, quae agunt nec patiuntur, quam in his, quae patiuntur aliquid nec tamen agunt, numquam his r littera adicitur: nam incipiunt non esse Latina.

Critical apparatus

enuntiare V Keil: enuntiarer E; nuntiare F Oquantitate E F O P: quantate ac V; quantite pc Viterum O: om. α: consensus codd. βFdus F: duas β: consensus codd. EV; bus Opassiva E K Keil: passivi V F Oopinatus α: consensus codd. βF: om. Ovel, si dicas ‘moriens’, ‘moriturus’] vel si dicas morens moriturus α: consensus codd. βF; om. Omoriendus non facit O: non facit moriendus α: consensus codd. βFquia α: consensus codd. βF: quod Opercurritur β: consensus codd. EV O: currit F Keildictum E F O: dictum est V ς: consensus edd. UKAGRH; dictum est ut Keilnon α: consensus codd. βF: nam Oest deposita autem Latinum α: consensus codd. βF: om. Onon ω: consensus codd. Oα: nunc ς: consensus edd. UKAGRH Keil; fort. recte Martorelliparva ω: consensus codd. Oα: pauca ς: consensus edd. UKAGRH Keillectionis] lectionis β: consensus codd. EV O; latinus F Keilsunt autem β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: si autem F; sunt autem haec Keilgradior O: gratudior β: consensus codd. EV; om. F Keilbacchor O: om. V; vaccor E; vescor F Keillaetor β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: lezor Fmorior O R H: moror α: consensus codd. βFargutor α: consensus codd. βF: auguror Opaciscor E F pc O P: pasciscor V ac Oa α: consensus codd. βF: om. Omachinor O: macinor β: consensus codd. EV; macior F Keilratiocinor α: consensus codd. βF: ratiocior Oargumentor α: consensus codd. βF: augumentor O[id est ad populum loquor] Keil: scortor V O: cortor E; om. F Keil[quod est invenio] Keil: om. Oalia ω: consensus codd. Oα: an talia? Martorellideclinantur α: consensus codd. βF: declinatur Oideo ω: consensus codd. Oα: om. Keilnomen α: consensus codd. βF: non Otalia O: alia α: consensus codd. βFpatiuntur F O P: patiantur β: consensus codd. EVaut Keil: et V; ut E F Opatiuntur Keil: patiantur ω: consensus codd. Oαagunt Keil: agant α: consensus codd. βF; agantur Otepeo O Keil: om. V ς: consensus edd. UKAGRH; teneo E Ftalia O: alia α: consensus codd. βFhaec omnia ω: consensus codd. Oα: in his omnibus Keilquae F O: om. β: consensus codd. EVnequaquam aliquid agunt nec patiuntur quam etiam in his quae agunt nec patiuntur quam in his quae α: consensus codd. βF: om. ω: consensus codd. Oαagunt F: om. β: consensus codd. EVhis O: in his β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH; om. F Keillatina α: consensus codd. βF: latinam O