Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 3, 45 - 3, 54

Tractavimus item communia et exposuimus unde communia 15dicuntur, quia et actionem in se tenent et passionem. Tractavimus deponentia et exposuimus quare deponentia dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus et alia, quae veniunt a deponentibus verbis, 20non dicimus. Sane artium scriptores adiecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutropassivam, sed hoc novellum genus euphonia invenit et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus praeterito tem|pore gausi, mutaverunt 3, 5illi sonum de praterito tempore passivi verbi: gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, sic soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed huius novi generis perpauca sunt verba. Sunt et alia quaedam pauca verba, quae impersonalia dicuntur et exeunt per has syllabas, et et tur, ut pudet, taedet, 3, 5decet, libet, piget, miseret, paenitet, paret, liquet, et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam, ut pudet. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec paeniteo paenites, 10nec pareo pares, nec liqueo liques. Scias autem paret et liquet hoc significare quod dicimus manifestum est, ut si dicas et si paret hoc te dixisse, iniuriam fecisti; hoc significat et liquet, id est manifestum est. Taedet autem taedio est significat, quomodo piget quasi pigritiam 15significat; nam, cum dicimus piget me fecisse, hoc est dicere non surgit meus animus probare quod feci. Haec autem omnia verba sic declinantur: pudet me, piget me, miseret me, paenitet me, praeter haec, libet, licet, liquet, paret: his enim dativum iungimus casum, ut libet 20mihi, licet mihi, paret mihi, liquet mihi. Altera vero species, quae in tur exit et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, pugnatur, certatur. Primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. Et declinantur haec verba itur a me a te ab illo, curritur a me a te ab illo, pugnatur a me a te ab illo, certatur a me a te ab illo; sic in praeterito imperfecto ibatur a me a te ab illo, currebatur a me a te ab illo, certabatur a me a te ab illo, 3, 5pugnabatur a me a te ab illo; sic in praeterito perfecto itum est a me a te ab illo, cursum est a me a te ab illo, certatum est a me a te ab illo, pugnatum est a me a te ab illo; sic in praeterito plusquamperfecto itum erat a me a te ab illo, cursum erat a me a te ab illo, certatum erat a me a te ab illo, pugnatum 10erat a me a te ab illo; sic in futuro tempore ibitur a me a te ab illo, curretur a me a te ab illo, certabitur a me a te ab illo, pugnabitur a me a te ab illo; sic plurali a nobis a vobis ab illis. Imperativo modo eatur a me a te ab illo a nobis a vobis 15ab illis. Modo optativo tempore praesenti utinam iretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; praeterito perfecto vel plus­ quamperfecto utinam itum esset a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; futuro tempore utinam eatur a me a te ab illo a 20nobis a vobis ab illis.

Critical apparatus

item communia ~ tractavimus (Ps. Aug. reg. 3, 46) E F O: item communia ~ tractavimus (Ps. Aug. reg. 3, 46) om. Vet E F: om. Odicuntur α: consensus codd. βF: dicantur Oet E O: om. F Keildicuntur ω: consensus codd. Oα: alia ω: consensus codd. Oα: an talia? Martorelligausi mutaverunt O: gausim ut habuerunt V; gausim utaverunt E; gavisi mutaverunt F Keil; an gausi mutaverunt? Martorellisic soleo O: soleo α: consensus codd. βFfisus F O P: fidus β: consensus codd. EVverba O: om. α: consensus codd. βFper has V: pro has E; per F Keil; per as Opiget miseret paenitet paret O: paenitet paret piget miseret α: consensus codd. βFut pudet O: om. α: consensus codd. βFnec ‘pudeo pudes’ dicimus] nec taedeo taedes; fort. suppl. est: vd. comm. Martorelliet si α: consensus codd. βF: si Otaedio est β: consensus codd. EV O: taedium esse F Keilsurgit E O ς: consensus edd. UKAGRH: surget V F‘pudet me’] taedet me fort. suppl. est: vd. comm. Martorellilicet O: et β: consensus codd. EV; et licet F Keil; an decet? Martorelliliquet paret β: consensus codd. EV O: paret et liquet F Keillicet O: an decet? Martorellitur α: consensus codd. βF: ur Oprimam et secundam α: consensus codd. βF: prima et secunda Oeor iris R H: curris V; eor eris E O; eor nec eris Fnec curror α: consensus codd. βF: curror Odicitur A G R H: om. ω: consensus codd. Oαpugnatur a me a te ab illo certatur a me a te ab illo V F: om. E; om. Ocertabatur a me a te ab illo β: consensus codd. EV O: om. F Keilcertatum erat a me a te ab illo pugnatum erat a me a te ab illo Martorelli: certatum erat a me a te ab illo ω: consensus codd. Oα; pugnatum erat a me a te ab illo certatum erat a me a te ab illo ς: consensus edd. UKAGRH Keilab illis α: consensus codd. βF: