Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 3, 55 - 4, 2

Modo coniunctivo tempore praesenti cum curratur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; praeterito imperfecto cum curreretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; praeterito perfecto cum cursum sit a me a te ab illo a nobis a vobis ab 25illis; praeterito plusquamperfecto cum cursum esset vel fuisset a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; futuro cum curretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis et alio futuro cum cursum erit vel fuerit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis. Modo infinito tempore praesenti curri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; praeterito tempore cursum esse debuit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis; tempore futuro cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab 3, 5illis. Sunt et alia verba, quae inchoativa dicuntur. Haec subita affectione nascuntur et exeunt in sco syllabam, ut ab ardeo ardesco, a caleo calesco, | a candeo candesco, a labo labas­co, a tepeo tepesco, a ferveo fervesco, a vireo viresco, ab 10algeo algesco, a dormio dormisco et talia. Haec omnia praeteritum tempus non habent nec putes fervi et calui facere: non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi, sed a ferveo fervi, a caleo calui; nam calescui, ferves­cui et virescui Latina non sunt. Et ideo inchoativa dicuntur 15perfectum tempus non habere, quia quae inchoamus adhuc perfecta non sunt. Et omnia quae dixi in sco exire semper neutralia sunt nec accipiunt r litteram. Et ideo ammonui esse neutralia, ne te perturbet esse quaedam verba in scor exeuntia et tamen admittere 20praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, pacis­ cor pactus sum, adipiscor adeptus sum: et iam haec, dum neutralia non sunt, nec inchoativa sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare. Sunt alia, quae frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter voco, unde nunc aliquos voce praeconis 3, 5citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt et alia perparva, quae desiderativa dicuntur, ut esurio, id est edere desidero, parturio, id est parere desidero, et, ut dictum est a Cicerone de philosophis, morturiunt, id est mori desiderant. Sed haec, ut dixi, parva sunt, quae in sonum 10Latinitatis introducta sunt. | DE PARTICIPIIS Haec pars orationis et a verbo accipit partem et a nomine. Nam inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in praesenti tempore in ens et in ans syllabas, ut legens, amans, futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus, in 4, 5praeterito lectus, amatus, futuro a significatione passiva legendus, amandus. Vides hanc partem orationis ire per tempora: omnia haec a verbo mutuatur (nam verbo conveniunt tempora). Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur (nam declinatio casualis ad nomen pertinet), ut hic legens, 10huius legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo, quod haec pars orationis vel per tempora vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis, partem verbi. Non laboriosa pars haec est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesenti tempore exit in ans et in ens, ut amans, legens, futuro ab agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus, a patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, 4, 10lectus, amandus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur, in tus, ut scriptus, lectus, in sus, ut occisus, visus, in xus, ut fixus; plus non invenies. Ergo, ut diximus, praesens tempus in ans et in ens, futurum in rus, praeteritum in tus, sus, xus, futurum a passiva significatione 15semper in dus.

Critical apparatus

curreretur O ς: consensus edd. UKAGRH: curretur α: consensus codd. βFet alio O: om. α: consensus codd. βFfuturo cum cursum erit vel fuerit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis β: consensus codd. EV O: om. F Keiltempore futuro cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis α: consensus codd. βF: om. O; cursum iri E ς: consensus edd. UKAGRH; cum cursum ire V; cursum esse Fa ‘caleo’] a caleo O; caleo α: consensus codd. βFa candeo O: candeo α: consensus codd. βFa labo O: labo V; labeo Flabas­co ς: consensus edd. UKAGRH: labesco ω: consensus codd. Oαdormio α: consensus codd. βF: dormeo Odormisco ς: consensus edd. UKAGRH: dormesco ω: consensus codd. Oαtalia O: alia α: consensus codd. βFtempus β: consensus codd. EV O: om. F Keilnec putes O: nec potest β: consensus codd. EV; nam potest F Keilet calui facere non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi α: consensus codd. βF: om. O; verbi et calui β: consensus codd. EV; fervescui O; calui et fervi ς: consensus edd. UKAGRH Keil; et non calesco F Keilferveo fervi α: consensus codd. βF: ferveo fervui Ovirescui α: consensus codd. βF: vilescui Operfectum ω: consensus codd. Oα: praeteritum ς: consensus edd. UKAGRH Keilomnia O H: omnia haec α: consensus codd. βFammonui esse F: ammonuisse β: consensus codd. EV; ammoui esse Ohaec dum ω: consensus codd. Oα: necdum Keil; fort. recte Martorellinon O: om. α: consensus codd. βFnec inchoativa sunt O: om. α: consensus codd. βFalia quae α: consensus codd. βF: aliquae Ofrequentativa E P ς: consensus edd. UKAGRH: frequentativia V; frequentiva F Odictito E F O P: dictato Vcito O ς: consensus edd. UKAGRH: cicito β: consensus codd. EV; citito Fvoco β: consensus codd. EV O: vocato Fdicimus α: consensus codd. βF: om. Ovocatos pc V E O ς: consensus edd. UKAGRH: vocatus ac V; vacatos Fet alia α: consensus codd. βF: om. O; an talia? Martorellisunt et alia β: consensus codd. EV O: sunt alia F Keilperparva F: proparva β: consensus codd. EV; preparva O; perpauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilid est O: om. α: consensus codd. βFmorturiunt β: consensus codd. EV O Keil: mortui sunt F; morituriunt R Hparva ω: consensus codd. Oα: pauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilde participiis ω: consensus codd. Oα: caput de participiis post caput item de adverbio transp. α Martorelli; de participio H K Keilnam inde β: consensus codd. EV O: nam deinde F; namque inde ς: consensus edd. UKAGRH Keilhaec pars H: pars huius ω: consensus codd. Oα; pars haec Rfuturo a significatione passiva β: consensus codd. EV O: om. F; futuro ς: consensus edd. UKAGRH Keillegendus amandus α: consensus codd. βF: legendus et amandus Oire Keil: esse β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH; om. F; isse Omutuatur O ς: consensus edd. UKAGRH: mutatur β: consensus codd. EV; mutantur Fmutuatur E O ς: consensus edd. UKAGRH: mutatur V Fhaec O: om. α: consensus codd. βFintellectu α: consensus codd. βF: intellectus Opraesenti tempore O Keil: praesenti temporis β: consensus codd. EV; praesentis temporis Ffuturo α: consensus codd. βF: a futuro Out ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαin dus α: consensus codd. βF: dus Olectus amandus O: om. α: consensus codd. βFinvenies E F P: inveniens V; invenis Opraesens tempus O: om. β: consensus codd. EV; praesens Fin ans et in ens O: it ens et in ans α: consensus codd. βFin tus sus xus O: in tus in xus β: consensus codd. EV; in tus F Keilfuturum α: consensus codd. βF: futurum futurum Osemper ω: consensus codd. Oα: tempus H Keil