Ps. Aug. reg. 4, 3 - 5, 7
16Sunt sane nomina quae sono participia putantur, sed nomina
17sunt. Participia enim illa sunt quae a verbis veniunt, ut a
18‘lego’ ‘legens lecturus lectus legendus’; ‘tunicatus’ et ‘galeatus’ et
19‘clipeatus’ et ‘tropaeatus’ nomina sunt, non participia, quia non
20a verbis veniunt.
1Est unum participium praeteriti temporis in omni Latino
2sermone quod in formam nominis vel declinationem conversum
3est, ut est ‘mortuus’. Est enim ab eo quod est ‘morior’ et
4participio praeteriti temporis in ‘tus’ exire debuit per unum ‘u’,
4, 5non per duo. Nam ubi geminata ‘u’ littera nominativus est, nomen
6est, non participium, ut ‘fatuus’, ‘ingenuus’, ‘arduus’, ‘carduus’,
7‘exiguus’, ‘beluus’, ut Cicero dixit, ‘Inuus’ et talia. Contra
8regulam participiorum ‘mortuus’ putatur esse participium, sed
9in vim regulamque nominis conversum est. Restat ut de adverbio
10dicamus. |
7DE ADVERBIIS
8Adverbium ideo dictum est, quia adhaeret verbo nec potest
9verbi vis significantius sonare, nisi iungatur adverbium, ut
10puta verbum est ‘dico’, ‘navigo’, ‘valeo’, ‘curro’ et talia: haec non
11plenae significationis sunt, nisi adiciantur adverbia, ut ‘bene’,
12‘male’, ‘docte’, ‘feliciter’, ut ‘bene dicit’, ‘imperite dicit’, ‘prospere
13navigat’, ‘infeliciter navigat’, ‘integre valet’, ‘debiliter valet’, ‘agiliter
14currit’, ‘tardius currit’. Vides quia verborum plena significatio
15esse non potest, nisi fuerint adverbia coniuncta.
1Sic alia adverbia iunguntur ad explendam verbi significationem,
2ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia, ut ‘hic
3dico’, ‘hic habito’, ‘intro eo’, ‘intus sum’, ‘foras eo’, ‘foris sum’,
4‘hinc navigo’; sic de tempore ‘cras navigo’, ‘hodie navigo’ et talia,
5, 5quae in aliis artibus late dicta sunt et intellectu plana sunt. Adeo
6haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium brevitas opportuna
7est.
4Sane in adverbiis haec observare debemus: quando in ‘e’
5, 5exeunt, quando in ‘ter’ syllabam, hoc ablativus casus docet; nam
6quando ablativus exit in ‘o’, in ‘e’ mittit adverbium, ut a ‘docto’
7‘docte’, a ‘iusto’ ‘iuste’, a ‘perfecto’ ‘perfecte’, a ‘pio’ ‘pie’, a ‘valido’
8‘valide’, a ‘fortunato’ ‘fortunate’, a ‘magno’ ‘magne’, ab ‘amplo’
9‘ample’, a ‘minimo’ ‘minime’ et talia; quando autem in ‘ter’
10syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab
11‘agili’ ‘agiliter’, ab ‘humili’ ‘humiliter’, a ‘nobili’ ‘nobiliter’, ab
12‘acri’ ‘acriter’, a ‘forti’ ‘fortiter’, a ‘levi’ ‘leviter’, a ‘gravi’ ‘graviter’,
13a ‘iugi’ ‘iugiter’.
14Sed sunt quaedam quae, cum aspere sonarent, dimissa
15sunt nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a ‘miti’ ‘mititer’ non
16dicimus, a ‘tristi’ ‘tristiter’ non dicimus. Alia, ne aspere sonarent,
17perdiderunt ante ultimam syllabam, ut a ‘sapienti’ ‘sapienter’,
18non ‘sapientiter’, a ‘prudenti’ ‘prudenter’, non ‘prudentiter’, a
19‘praestanti’ ‘praestanter’, | non ‘praestantiter’. Sic ergo observemus
20ut euphoniam applicemus ad regulam.
1Ad euphoniam redeamus. Nam euphonia, id est suavitas
2bene sonandi, admissa est ad Latinum sermonem, ut aspera
3temperaret, et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat
4auditum; sic Cicero ait ‘impe‹t›ratum est a ratione ut
5, 5peccare suavitatis causa liceret’. Sed tamen in paucis admissa
6euphonia est. Nam ratio locuples est et iuris latissimi.
6Sane contra has regulas auctoritas ausa est et in paucis prae
7sumpsit, ut diceret Cicero ‘humaniter’, cum ‘humane’ dicere
8debuit, et Terentius
9‘vitam parce ac duriter
10agebat’
11pro ‘dure’. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam
12pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et ‘falso’
13dixerunt pro ‘false’ et ‘necessario’ pro ‘necessarie’ et ‘sedulo’
14pro ‘sedule’ et ‘raro’ pro ‘rare’ et ‘crebro’ pro ‘crebre’ et ‘tuto’
15pro ‘tute’; sic et alia tam pauca non licenter, sed verecunde
16usurpata.
1Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia: a ‘fundo’
2‘funditus’, a ‘caelo’ ‘caelitus’, a ‘radice’ ‘radicitus’, a ‘penetralibus
3locis’ ‘penitus’, a ‘stirpe’ ‘stirpitus’; item in ‘im’: a ‘vico’ ‘vicatim’,
4ab ‘ostio’ ‘ostiatim’, a ‘viris’ ‘viritim’; item a ‘nimio’ ‘nimis’, ut
5, 5‘ne quid nimis’;
6exeunt in ‘ens’, ut ‘recens’, id est ‘recenti tempore’, ut Virgilius
7‘sole recens orto’,
8id est ‘recenti tempore’. Ergo haec omnia adverbia sunt.
Critical apparatus
putantur O ς: consensus edd. UKAGRH: mutuantur β: consensus codd. EV; mutantur Filla sunt α: consensus codd. βF: sunt illa Out ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαlecturus lectus E O ς: consensus edd. UKAGRH: lectus lecturus V; lecturus Fclipeatus et tropaeatus α: consensus codd. βF: tropeatus et clipeatus Overbis β: consensus codd. EV O: verbo F Keilab eo α: consensus codd. βF: habeo Oquod est O Keil: quod α: consensus codd. βFet participio β: consensus codd. EV: et participium F; imparticipio Onominativus ω: consensus codd. Oα: in nominativo Keilnon O: carduus α: consensus codd. βF pc O: arduus ac Obeluus α: consensus codd. βF: belluus O ς: consensus edd. UKAGRHut α: consensus codd. βF: et OInuus De Nonno: per litteras Martorelli; in uss β: consensus codd. EV; om. F Keil; unbus O; in us ς: consensus edd. UKAGRHet talia E O Keil: et alia V; ut talia Frestat ut de adverbio dicamus O: om. α: consensus codd. βFde adverbiis O: de adverbio α: consensus codd. βFverbi vis α: consensus codd. βF: verbius Ovaleo α: consensus codd. βF: om. Otalia O: alia α: consensus codd. βFplenae O P ς: consensus edd. UKAGRH: plena α: consensus codd. βF Keilsignificationis V O ς: consensus edd. UKAGRH: significationi E; significatione F Keildocte O P ς: consensus edd. UKAGRH: nocte α: consensus codd. βFnavigat E F O P: navigatur Vintegre F O P: integra β: consensus codd. EVvalet β: consensus codd. EV O: valeo F Keilfuerint α: consensus codd. βF: fuerit Ohinc α: consensus codd. βF: hic Ohodie navigo α: consensus codd. βF: hodie navigabo Otalia O: alia α: consensus codd. βFquae pc V ς: consensus edd. UKAGRH: quae quae ac V; quaeque E F Oin aliis V: aliis E F; de aliis Ointellectu ς: consensus edd. UKAGRH: intellecta ω: consensus codd. Oαplana ς: consensus edd. UKAGRH: plena V F; om. E; plene Oadeo ω: consensus codd. Oα: ideo ς: consensus edd. UKAGRH Keilhaec observare α: consensus codd. βF: hoc servare Oexeunt O ς: consensus edd. UKAGRH: exeant α: consensus codd. βF Keilin e mittit adverbium O: admittit adverbium α: consensus codd. βF; admittit adverbium in e P; adverbium in e mittit ς: consensus edd. UKAGRH Keila docto E F: docto V; addocto Ofortunate E F O P: fornate Vtalia O: agili α: consensus codd. βF pc O: agiter ac Oa ‘nobili nobiliter O: om. α: consensus codd. βFquae cum α: consensus codd. βF: cum que Onec ad hanc regulam tractanda sunt α: consensus codd. βF: om. O; tracta V; tractata Eante ultimam O: ultimam α: consensus codd. βFsapienti β: consensus codd. EV O: sapiente F Keilnon sapientiter O A G R H: om. α: consensus codd. βFprudenti β: consensus codd. EV O: prudente F Keilut euphoniam O: ut neuphoniam V; ut neofoniis E; ut nec euphoniam F Keilad euphoniam O: ad neuphoniam V; ut neufonia E; aut euphoniam F Keilredeamus O: reiciamus α: consensus codd. βFeuphonia F O P: euphoniam β: consensus codd. EVsuavitas α: consensus codd. βF: suavia Otemperaret O: temperet α: consensus codd. βF Keilsic ω: consensus codd. Oα: sicut H Keilimpetratum ς: consensus edd. UKAGRH Keil: imperatum ω: consensus codd. Oαa α: consensus codd. βF: om. Oadmissa ς: consensus edd. UKAGRH: ammissa O; amissa α: consensus codd. βFlocuples F: locuplex β: consensus codd. EV Oparce ac A G R H: pereat V; pareat E F; parcae ac O; parce et U Kagebat α: consensus codd. βF: angebat Opro dure O ς: consensus edd. UKAGRH: producere α: consensus codd. βFipsi α: consensus codd. βF: et ipsi Oet sedulo α: consensus codd. βF: sedulo Opro crebre α: consensus codd. βF: om. Otam pauca α: consensus codd. βF: taupauca O; tamen pauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilverecunde usurpata β: consensus codd. EV: veterum de usurpata F; vere cunde u surpata (ex corr.) Oalias α: consensus codd. βF: alia Oradice O ς: consensus edd. UKAGRH: radix β: consensus codd. EV; radixe Fstirpitus O ς: consensus edd. UKAGRH: stirpitur β: consensus codd. EV; stirpiter Fid est recenti tempore ut Virgilius sole recens α: consensus codd. βF: om. O; om. F; orto id est recenti tempore O; idem non O