Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 5, 8 - 6, 6

Sane differentia inter intro et intus haec est: intro in motu est, intus in situ, ut intro eo, intus sum (eo enim motus 5est, sum situs est). Est etiam quaedam obscuritas in adverbiis secundo, tertio, quarto, quinto, sexto et secundum, tertium, quartum, quintum, sextum, ut puta secundo factus est consul et secundum fuit consul. Secundo autem ad ordinem pertinet, secundum 10ad numerum, ut puta cum dico secundo factus est consul: pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit et sic alter secundo; cum autem dicimus secundum consul vel tertium vel quartum vel quintum vel sextum, ad numerum pertinet, quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de 15Mario sic ait: sextum consul, id est qui sex consulatus meruit, et septimum consul, quod est septies consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris numerorum. Cetera iam plana sunt in adverbiis et ex quibusvis artibus intellectu facilia. ITEM DE ADVERBIIS Adverbium est pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet, ut scribo bene, lego optime. 5Adverbio accidunt significatio, figura, gradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper, aut ab aliis transeunt, ut docte, sapienter ab eo quod est doctus et sapiens. Adverbiorum significationes sunt multae. Sunt enim aut 10temporis, ut heri, nuper, aut personae, ut mecum, tecum, aut loci, ut hic, istic. | Sed adverbia loci alia sunt interrogativa, unde, ubi, quo, alia responsiva, illinc, hinc, illo. Sunt duplicis formae, ut intus, intro, foris, foras, quorum observatio talis est: foris et intus in loco, ut intus est, fuit, futurus est, intus erat, fuerat, 6, 5futurus erat, foris erat, fuerat, futurus erat, e loco, ut intus venio, foris venio; foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, foras venio, intro eo, intro venio, foras ieram, intro ieram. Haec quattuor modis figurantur: per locum, ad locum, in loco, e loco; per locum, ut 10hac iter Elisium nobis; ad locum, ut huc ades, o Galatea; in loco, ut hic et Naricii posuerunt moenia Locri; 15e loco, ut hinc me digressum vestris deus appulit oris. Sunt quae pariter in loco significant et e loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quae ad locum et in loco et e loco, ut penitus eo, sum, venio. Sunt adverbia significationem numeri habentia, ut semel, bis, ter, demonstrationis, ut en, ecce, adfirmationis, ut quidni, 6, 10quippe, hortationis, ut eia, interrogationis, ut cur, quare, nempe, similitudinis, ut sic, quasi, comparationis vel praelationis, ut magis, potius, dubitandi, ut fortasse, adnuendi, ut plane, sane, discretionis, ut seorsum, segregatim, optandi, ut utinam, vocandi, ut heus, respondendi, ut heu, denegandi, ut 15nequaquam, frustra, iurandi, ut edepol, ecastor, prohibendi, ut ne, negandi, ut non, haud, minime, congregandi, ut una, simul, ordinandi, ut deinde, denique, mirandi, ut papae, laudandi, ut euge, exclamandi, ut pro, dolendi, ut ei, laetandi, ut vaha, ingemescendi, ut ei, em.

Critical apparatus

sane ω: consensus codd. Oα: sine ς: consensus edd. UKAGRH Keilinter intro et intus haec est β: consensus codd. EV O: item intro et intus hoc est F; item inter intro et intus hoc interest ς: consensus edd. UKAGRH Keilmotu O ς: consensus edd. UKAGRH: motum α: consensus codd. βFsitu E O ς: consensus edd. UKAGRH: situm V Feo enim motus est β: consensus codd. EV O: est enim motus eo F Keiletiam α: consensus codd. βF: enim Osecundo Keil: de secundo ω: consensus codd. Oαsecundum O ς: consensus edd. UKAGRH: secundus α: consensus codd. βFnumerum α: consensus codd. βF: numumerum Opertinet ς: consensus edd. UKAGRH Keil: om. ω: consensus codd. Oαdixi α: consensus codd. βF: dixit Oad numerum pertinet quod sexies fuerit consul inde cicero de mario sic ait sextum α: consensus codd. βF: om. O; quae ad numero V; quae ad numerum E Fmeruit β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: om. F; meruerit Oseptimum α: consensus codd. βF: sempiternum Omeruit α: consensus codd. βF: meruerit Olibris ω: consensus codd. Oα: libro coni. Ritschl (opusc. phil. III, p. 363) conl. Gellio 10, 1, 6: vd. comm. cetera O: et cetera α: consensus codd. βFplana O ς: consensus edd. UKAGRH: plena α: consensus codd. βFquibusvis α: consensus codd. βF: item de adverbiis O: item de adverbio α: consensus codd. βFoptime α: consensus codd. βF: optima Oaccidunt E F P: accedunt V; audiunt Oab eo α: consensus codd. βF: habeo Osunt enim aut temporis α: consensus codd. βF: om. Oloci alia O Keil: localia α: consensus codd. βFquo alia O: qualia α: consensus codd. βF; qua ς: consensus edd. UKAGRH; qua alia Keilforis et α: consensus codd. βF: figurae Oin loco α: consensus codd. βF: illoco Ofuit futurus est β: consensus codd. EV O: intus fuit futurus est F; intus fuit intus futurus est Keilfuerat O: om. Keil; om. α: consensus codd. βFforis erat fuerat futurus erat α: consensus codd. βF: om. Oe loco β: consensus codd. EV O: in loco F; de loco ς: consensus edd. UKAGRH Keillocum α: consensus codd. βF: locus Oforas venio ω: consensus codd. Oα: intro eo Keilintro eo intro venio O ς: consensus edd. UKAGRH: intro eo foras venio β: consensus codd. EV; om. F Keilfigurantur α: consensus codd. βF: figuratur Oin loco α: consensus codd. βF pc O: in locum ac Oe loco α: consensus codd. βF pc O: de locum ac Ohac O ς: consensus edd. UKAGRH: haec α: consensus codd. βFut ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαet α: consensus codd. βF: om. Out ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαme digressum O ς: consensus edd. UKAGRH: medigressum β: consensus codd. EV; medi gressum Fappulit oris O ς: consensus edd. UKAGRH: appulitoris V F; appulitori Ead locum O: in locum α: consensus codd. βFut α: consensus codd. βF: om. Ointerrogationis α: consensus codd. βF: interrogandi Odenegandi O: derogandi α: consensus codd. βFedepol ecastor ς: consensus edd. UKAGRH: depole caste β: consensus codd. EV; depolle caste F; hedepole castor Ohaud pc O ς: consensus edd. UKAGRH: aut α: consensus codd. βF; aud ac Odeinde α: consensus codd. βF: dehin Oeuge α: consensus codd. βF: heuge Olaetandi O: ei lugendi corr. ex ei legendi V; legandi E; elegandi F; eligendi ς: consensus edd. UKAGRH Keilvaha α: consensus codd. βF: vahaz O