Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 6, 7 - 6, 16

20Sed haec, quae animi affectum significant, a multis inter­ iectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab adverbio et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est quod verbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab adverbio non separant, propterea quia motus animi qualitati adsignant 25et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longe, alte, qualitatis, ut bene, male. Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchro pulchre, sed etiam a 6, 5propriis, ut Tullius Tulliane, a pronominibus etiam, ut a meo tuo meatim tuatim, a verbis quoque, ut curro cursim. Deprehenduntur et ex utroque, ut pedetemptim a pede et a tempto, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia quae utrum a nomine transeant an a verbo incertum est, ut 10furtim (incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat an a verbo furor furaris). A participiis quidam nolunt, sed inveniuntur, ut a docente docenter. A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur, aut in e, ut docte, pulchre, honeste, aut in r, ut velociter, aut 15in m, ut ubertim, singillatim, aut in us, ut radicitus, mordicus, aut in u, ut noctu, diu, aut in i, ut domi, humi, vesperi. Adverbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. Haec tamen dissentiunt, quae aut in comparativo aut superlativo 20gradu vacillant, ut bene, male, aut quae ab appellatione | non transeunt, ut impune, saepe. Ceterum facile et difficile, quae ut adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, faciliter et difficiliter, sed usus haec quasi adverbia vindicavit. Quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis, ea, si dativo singulari o littera terminantur, adverbia in e productam mittunt, ut iusto iuste. Sed haec veteres indifferenter posuerunt, ut humaniter, duriter. Quaecumque autem i littera terminantur, in ter syllabam mittunt, ut agili, nobili, audaci, difficili, agiliter, nobiliter, 6, 5audaciter, difficiliter, sed ex his quaedam per syncopen euphoniae causa dicimus, ut audacter, difficulter, sapienter, constanter. Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis. Nominibus sunt communia, ut ait Salustius falso queritur de natura sua genus humanum pro false; Virgilius et pede terram 6, 5crebra ferit et multa Iovem manibus supplex orasse supinis; coniunctioni: ut, quando adverbium est, plura significat: similitudinem sic: 10ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta; tempus sic: ut regem aequaevum et ut vidi, ut perii, ut me malus; 15qualitatem, ut Troianas ut opes et lamentabile regnum; quantitatem, ut quibus Hector ab oris expectate venis? Ut et quante; 20coniunctionem autem significat sic: ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio; praepositioni, ut pro. 10Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte, prudenter, aut composita, ut indocte, imprudenter.

Critical apparatus

quae Keil: om. ω: consensus codd. Oα; quia ς: consensus edd. UKAGRHpartem orationis V F: partes orationis E; parte horationis Ointeriectionem α: consensus codd. βF: interiectione Oab β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: om. F Otullius α: consensus codd. βF: a tullio Oa verbis α: consensus codd. βF: averbiis Oet ex β: consensus codd. EV O: ex F Keilpedetemptim F: pedetemtim β: consensus codd. EV; pedem temptim Oest ς: consensus edd. UKAGRH: sit ω: consensus codd. Oαtranseat ac E O P ς: consensus edd. UKAGRH: transeant V pc E Fdocente O: docenti α: consensus codd. βF; docente ς: consensus edd. UKAGRH Keildocenter ω: consensus codd. Oα: decenter ς: consensus edd. UKAGRH Keilsex pc E O P ς: consensus edd. UKAGRH: sed V ac E Fr α: consensus codd. βF: er Om β: consensus codd. EV O: im Fubertim α: consensus codd. βF: libertim Out noctu α: consensus codd. βF: noctu Oaut in i s.l. E F O P: in i Vlitteram F: littera β: consensus codd. EV Osuperlativo β: consensus codd. EV O: in superlativo F Keilab appellatione E F: appellatione V; in appellationem Out β: consensus codd. EV O: om. F Keilfaciliter α: consensus codd. βF: facilia Oet α: consensus codd. βF: om. Ovindicavit α: consensus codd. βF: indicavit Oquaecumque Keil: quaeque α: consensus codd. βF; quae O ς: consensus edd. UKAGRHi α: consensus codd. βF: hi (an in i?) Osyllabam α: consensus codd. βF: syllaba Osyncopen euphoniae O ς: consensus edd. UKAGRH: sincopen eofoniae V; sincope neofoniae E; sincopen euphonia Faudacter α: consensus codd. βF: audaciter Odifficulter E ς: consensus edd. UKAGRH: difficiliter V F; difficiter Onominibus α: consensus codd. βF: nominia an nominib.? O; pede terram O ς: consensus edd. UKAGRH: pedetemptim V; pedetersam E; pede terso Fcrebra α: consensus codd. βF: crebro Oferit V O ς: consensus edd. UKAGRH: verit E; perit Fmulta α: consensus codd. βF: multo Oquando adverbium Keil: quando ut secum adverbium β: consensus codd. EV; quando secum adverbium F; quando sedcum adverbium O; quando adverbium secum ς: consensus edd. UKAGRHcreta O ς: consensus edd. UKAGRH: creata α: consensus codd. βFlabyrinthus O ς: consensus edd. UKAGRH: laber intus α: consensus codd. βFaequaevum β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: aequeum F; aequum Oet α: consensus codd. βF: ut Out α: consensus codd. βF: et Out α: consensus codd. βF: et Out α: consensus codd. βF: et Oqualitatem ut α: consensus codd. βF: ut qualitates Otroianas ut opes pc O ς: consensus edd. UKAGRH: troinas ut opes ac O; troianas opes β: consensus codd. EV; troiana sospes Fvenis F O P: evenis β: consensus codd. EVet quante O: quis ante V F; te post multa tuorum funera ς: consensus edd. UKAGRH Keil; vd. comm. Martorelliconiunctionem α: consensus codd. βF: coniunctione Ofaciem A G H: facie ω: consensus codd. Oαcupido O ς: consensus edd. UKAGRH: cupidet α: consensus codd. βFpro dulci ascanio α: consensus codd. βF: pro dulcia scanio Osed α: consensus codd. βF: sub Oimprudenter α: consensus codd. βF: prodenter O