Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 7, 8 - 8, 6

Figurae coniunctionum duae sunt, simplex, ut nam, com­posita, ut namque. Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositivae 5coniunctiones sunt, ut at, ast, aut subiunctivae, ut que, autem, aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniunctiones an praepositiones an adverbia nominemus, ut cum et ut, quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones 10pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur potes­ tate mutata. DE PRAEPOSITIONIBUS Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem hae: aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque. 15Accusativae per casum accu|sativum enuntiantur, ut ad, apud, ante, adversum, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, inter, intra, infra, iuxta, ob, penes, per, prope, propter, praeter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra. In his praepositionibus servanda genera nominum, id est masculinum, femininum, neutrum, commune, servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari ad agrum, plurali ad agros; feminino singulari ad villam vel ad possessionem, plurali 8, 5ad villas vel ad possessiones; sic neutro singulari ad templum, ad Capitolium, plurali ad templa, ad Capitolia; sic communi genere singulari numero ad civem, ad hostem, ad sacerdotem, plurali ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. 5Sic ergo omnes praepositiones observabis servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali, servatis similiter pronominibus secundum genera: masculino ad hunc, plurali ad hos; feminino ad hanc, plurali ad has; neutro ad hoc templum vado, plurali ad haec templa; sic communi genere ad 8, 10hunc et ad hanc sacerdotem, plurali ad hos et ad has sacerdotes; sic ad hos et ad has hostes. De praepositionibus ablativis. In his ablativum adtende tam in singulari quam in plurali servatis generibus numerisque, ut puta a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus: masculino singulari a fratre, 8, 5plurali a fratribus; feminino singulari a sorore, plurali a sororibus vel a civitate, a civitatibus; ab masculino singulari ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris; feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus; neutro singulari ab templo, plurali ab templis; a communi singulari a cive, plurali a 10civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numerum. Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur 8, 5utriusque, quod et accusativum tenent casum et ablativum, sed plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione intellegatur non aperte expositum est. Differentia autem haec est in motu et in situ.

Critical apparatus

quia aut V F: quiaut F; quia ut Odictiones α: consensus codd. βF: distinctiones Oconiunctiones an O: om. α: consensus codd. βFut cum et ut O: om. α: consensus codd. βFsensu O: om. α: consensus codd. βFmutata F: tantum V; tantam E; mutate Ode praepositionibus ω: consensus codd. Oα: de praepositione ς: consensus edd. UKAGRH Keilhae ς: consensus edd. UKAGRH: haec V F; ex E; e Oaccusativum α: consensus codd. βF: accusativae Oad H: om. ω: consensus codd. Oαinter intra O: intra inter α: consensus codd. βFprope α: consensus codd. βF: porpe Ogenera nominum H: genera omnium α: consensus codd. βF; generanda omnia Ovel α: consensus codd. βF: om. Oneutro singulari O Keil: neutrum singulariter α: consensus codd. βFcommuni α: consensus codd. βF: commune Ogenere V O ς: consensus edd. UKAGRH: generis E; generi Fplurali O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter α: consensus codd. βFpraepositiones α: consensus codd. βF: prepossiones Onumeris O: numero Ogenera masculino O ς: consensus edd. UKAGRH: genere masculino β: consensus codd. EV; genus masculinum F Keilplurali ad hos O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos α: consensus codd. βF Keilfeminino β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: femininum F Keilplurali ad has ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad has α: consensus codd. βF Keil; om. Oneutro E O ς: consensus edd. UKAGRH: neutrum V F Keilplurali ad haec E O ς: consensus edd. UKAGRH: plurariter ad haec V F Keilplurali ad hos E O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos V F Keilad has sacerdotes E O U A G: has sacerdotes V F Keilsic ad hos et ad has hostes O ς: consensus edd. UKAGRH: sic ad hos et has hostes β: consensus codd. EV; om. F Keilde praepositionibus ablativis O: item alia de praepositionibus β: consensus codd. EV; de praepositionibus F; om. Keilin his α: consensus codd. βF: in is O; ablativae Keiladtende O: adtendet β: consensus codd. EV; adtendit F; attendunt R H Keilabs α: consensus codd. βF: absque Oclam F O P: om. β: consensus codd. EVabsque α: consensus codd. βF: om. Oabsque α: consensus codd. βF: om. Oa civitatibus β: consensus codd. EV ak F: civitatibus pc F Omasculino singulari α: consensus codd. βF: singulari masculino Oab templis V F: a templis E Oserva α: consensus codd. βF: om. Oomnibus his α: consensus codd. βF: his omnibus Onumerum β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: numeros F Keilremanet α: consensus codd. βF: remanent Odicuntur β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: dicitur Fquod β: consensus codd. EV O: quae F Keiltenent O A G R H: teneat α: consensus codd. βFintellegatur β: consensus codd. EV O R H: intellegat F; intellegantur Keilnon aperte E O Keil: non apte V; ut non aperte F; ut non appareat ς: consensus edd. UKAGRHest β: consensus codd. EV O: eius F Keilautem β: consensus codd. EV O: om. F Keilmotu O ς: consensus edd. UKAGRH: motum α: consensus codd. βFsitu V O ς: consensus edd. UKAGRH: sito E; situm F