Ps. Aug. reg. 8, 17 - 10 tit.
1Sic ‘super’, si de loco ad locum fiat motus, accusativum
2tenet: ‘super tectum curro’; si autem positus quis supra tectum
3currat, ablativum tenet: ‘super tecto curro’.
3Sic ‘subter fluctus mergor’: si ex litore motus fiat in demersionem,
4accusativus est, ut ‘mergor subter fluctus’; si autem
5iam quis sit sub fluctibus, ‘subter fluctibus mergitur’.
6Sed multum iuvant hanc locutionem et observationem
7duo adverbia locorum: ‘quo’ et ‘ubi’. ‘Quo’ in locum motus est,
8‘ubi’ in loco situs est, ut ‘quo venit telum? in hostem; ubi haesit?
9in hoste’; ut ‘quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus;
10ubi voluit defigi? in consulis corpore’. Sic enim ait de sica:
11‘ut eam necesse putes in consulis corpore defigere’. Sic, cum
12dicimus ‘quo fugit?’, scilicet in locum, ‘ubi latet?’, in loco. Ergo,
13ut dixi, multum iuvant adverbia haec duo ad confusionem distinguendam
14praepositionis utriusque casus.
15Sic namque de hac adverbiorum ratione purgatur et illud
16in Verrinis ‘quod ille in capite ab hostium duce acceperat’: ergo
17vulnus directum in caput et acceptum in capite. Numquid ‘quo
18accipis vulnus’ dicimus? Sed ‘ubi accipis’. Et Virgilius:
19‘quove ire iubes’
20in locum significat, in | loco autem
21‘ubi ponere iubes’.
1Situs vero semper ablativum tenet, quia contrarius est
2motui. Nam ipsum nomen cessationem quandam significat, ut
3puta ‘sum in foro’, ‘eram in foro’, ‘fui in foro’, ‘futurus sum in
4foro’. Sic similiter ‘sedeo’, ‘iaceo’, ‘cubo’, ‘sto’, ‘consisto’, ‘haereo’:
8, 5omnia haec ad situm pertinent.
6Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut iam in hac
7praepositionum forma et recte et nulla haesitatione loquentes
8studuisse nos diligentius indicemus.
9DE INTERIECTIONE
10Interiectio non pars orationis est, sed affectio erumpentis
11animi in vocem, et significat aut laetitiam, ut ‘evax’, aut ammirationem,
12ut ‘papae’, aut dolorem, ut ‘heu’, apud Graecos ‘φευ’.
13Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt,
14et vocantur interiectiones, quod interrumpant orationem, ut est
15illud
16‘hic inter densas corilos modo namque gemellos
17spem gregis’,
18et mox interiectio per ‘a’ litteram
19‘a, silice in nuda conixa reliquit’:
20in medium orationis interiecta est ‘a’ littera.
Critical apparatus
positus quis α: consensus codd. βF: quis positus Osupra tectum E O: super tectum V Ftecto β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: subter O ς: consensus edd. UKAGRH: super α: consensus codd. βFmergor Keil: mergo ω: consensus codd. Oαdemersionem Haverfield (JPh 17 [1888], pp. 270-271) β: consensus codd. EV: dimersionem F Keil; demersione Oaccusativus α: consensus codd. βF: ablativus Omergor α: consensus codd. βF: mergo Osubter fluctus α: consensus codd. βF: subtus fluctus Osub ω: consensus codd. Oα: in ς: consensus edd. UKAGRH Keillocutionem α: consensus codd. βF: locutione Out ς: consensus edd. UKAGRH: in ω: consensus codd. Oαhaesit ς: consensus edd. UKAGRH: est V; esit E; exit F; aescit Odirigere β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: trigare Fdefigi α: consensus codd. βF: deficit Oeam α: consensus codd. βF: ea Onecesse O: om. α: consensus codd. βFfugit β: consensus codd. EV: fugimus F Keil; fuit Odixi O: diximus α: consensus codd. βFmultum O Keil: dum V; tum E Fdistinguendam O: distinguendae β: consensus codd. EV; distinguendi F Keilpraepositionis E O: praepositiones V; propositiones F Keilnamque α: consensus codd. βF: nam que Oadverbiorum ratione α: consensus codd. βF: verbiorum rationem Odirectum α: consensus codd. βF: directus Oquove β: consensus codd. EV O: quo F Keiliubes β: consensus codd. EV O U K A G: nubes Fsitus β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: secus Fquia α: consensus codd. βF: qui Oipsum O ς: consensus edd. UKAGRH: ipsud α: consensus codd. βFcessationem β: consensus codd. EV O: sessionem F Keil‘eram in foro’] eram in foro α: consensus codd. βF; om. Osimiliter β: consensus codd. EV O: simpliciter F Keiliaceo α: consensus codd. βF: sic iaceo Oducenda α: consensus codd. βF: ducendam Ohac F ac O: hanc β: consensus codd. EV pc Ohaesitatione α: consensus codd. βF: hescitationem Oaut ammirationem ut papae aut dolorem ut heu O: aut adamaritudinem ut eu β: consensus codd. EV; aut amaritudinem ut heu F Keilφευ Keil: phew ω: consensus codd. Oαquot P ς: consensus edd. UKAGRH: quod ω: consensus codd. Oαquod α: consensus codd. βF: quo Ocorilos α: consensus codd. βF: corrylos Ogregis et mox β: consensus codd. EV O: grecissat mox F; gregix mox ς: consensus edd. UKAGRH; gregis sequitur mox Keilper a litteram β: consensus codd. EV O: per litteram a F Keilsilice E ς: consensus edd. UKAGRH: syllice V; silicem F; scilice Oin β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: om. F Oreliquit ς: consensus edd. UKAGRH: reliquid O; relinquid β: consensus codd. EV; relinquit F