Ps. Aug. reg. 10, 1 - 10, 4
2Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad
3compendium sufficient aut occupati aut neglegentis. Sane quod
4omisimus in tractatu nominis reddimus.
5Scire enim debemus nomina numerorum a ‘quattuor’
6usque ad ‘centum’ aptota esse generis omnis, ut ‘quattuor viri,
7feminae quattuor, quattuor mancipia’. Sic per omnes casus
8‘quattuor’ dicimus, ut puta ‘virorum quattuor, mulierum quattuor,
9mancipiorum quattuor’; sic dat. ‘viris quattuor, feminis
10quattuor, mancipiis quattuor’; sic acc. ‘viros quattuor, feminas
11quattuor, mancipia quattuor’; sic voc. ‘o viri quattuor, o feminae
12quattuor, o mancipia quattuor’; sic abl. ‘a viris quattuor, a feminis
13quattuor, a mancipiis quattuor’. Sed ideo dixi a ‘quattuor’
14aptota esse usque ad ‘centum’, quia ‘duo’ declinantur ‘duorum,
15duobus, duos vel duo, o duo, a duobus’. Sic ‘tres’ declinantur et
16currunt per casus: ‘hi et hae tres, horum et harum trium, his
17tribus, hos et has tres, o tres, ab his tribus’, a genere neutro ‘haec
18tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus’.
1Ex hac ergo forma intellegimus quo modo declinemus
2‘hic duumvir’, quasi duorum hominum unus vir; sic ‘triumvir’,
3trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Iam a
4‘quattuor’, ubi indeclinabile est, ‘quattuorvir’ dicimus vel ‘quinquevir’
10, 5vel ‘sexvir’, unde Lucanus
6‘septemvirque epulis festus’
7pro genitivo posuit ‘septem’.
3A ‘ducentis’ usque ad ‘nongentos’ declinantur nomina numerorum,
4ut ‘hi ducenti’ et ‘hae ducentae’, neutro ‘ducenta’.
10, 5‘Mille’ indeclinabile est.
Critical apparatus
omnes partes scripsit ed delevit O: occupati β: consensus codd. EV O: occupatis F Keilneglegentis α: consensus codd. βF: neglegenti O; neglegentibus ς: consensus edd. UKAGRH Keilomisimus E F: omissimus V; am misimus Oscire enim debemus α: consensus codd. βF: sunt vero Ofeminae quattuor β: consensus codd. EV O: quattuor feminae F Keilquattuor dicimus α: consensus codd. βF: a quatuor dicimus Ovirorum quattuor α: consensus codd. βF: virorum quatuorum Omulierum quattuor α: consensus codd. βF: mulierum a quattuor Osic dat. viris quattuor feminis quattuor mancipiis quattuor β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: om. F Keilsic voc. ‘o viri quattuor, o feminae quattuor, o mancipia quattuor’] sic voc. viri quattuor o feminae quattuor o mancipia quattuor o ς: consensus edd. UKAGRH; sic voc. viri quattuor feminae quattuor mancipia quattuor O; om. α: consensus codd. βFduorum β: consensus codd. EV O: duo duorum F Keilduos O ς: consensus edd. UKAGRH: om. α: consensus codd. βFvel duo α: consensus codd. βF: om. Odeclinemus O ς: consensus edd. UKAGRH: om. V; declinamus E; declinemus intellegimus Fa Keil: in ω: consensus codd. Oα; om. A G H Keilquattuor ubi indeclinabile est α: consensus codd. βF: om. O; quattuor indeclinabile est Keilepulis O P: epulae F; epolis V; epolio Efestus V O Keil: foetus E; fectus Fnongentos F: nonagintos V; nogentos E; nonigentos Out β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: ut est F Keilindeclinabile est] explicit sancti augustini de grammatica V; nulla subscriptio in E; expl. F; explicit feliciter scripsit et delevit O