Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 1, 20 - 1, 29

Alia species generis neutri, quae continet nomina in ar syllabam exeuntia, ut nom. hoc far, gen. huius farris, dat. huic farri, acc. hoc far, voc. o far, abl. ab hoc farre; in plurali tres casus habet solos, nominativum haec farra, accusativum similiter 5haec farra, vocativum o farra. Non habet ergo genitivum, dativum et ablativum (unde triptota dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt iura: non dicimus horum iurum, his iuribus, nec [aera] aerum, aeribus ab aera nominativo, nec mellium, mellibus et alia pauca: nec enim multa sunt haec 10nomina). Ineuphonum est enim horum farrum in genitivo dicere, in dativo his farribus et in ablativo ab his farribus. Ad hanc ergo formam numero tantum singulari declinabis et hoc nectar nectaris, lasar lasaris et instar (quod est similitudo), sed tres casus habet, nominativum, accusativum et vocativum. 15Sunt numeri tantum singularis. 15Alia species generis neutri, quae continet nomina in er exeuntia, sed numeri tantum singularis: nom. hoc piper, gen. huius piperis, dat. huic piperi, acc. hoc piper, voc. o piper, abl. ab hoc pipere. Ad hanc formam | declinabis numero tantum singulari ver: nom. hoc ver, gen. huius veris, dat. huic 20veri, acc. hoc ver, voc. o ver, abl. ab hoc vere. Sic declinabis et siler (genus virgulti, quod ait Virgilius ut molle siler). Similiter declinabis et iuger, sed habet pluralem, ut iuger iugera secundum antiquos, qui non dixerunt iugerum, uber 25ubera, tuber tubera. Et haec, ut dixi, paucorum nominum sunt. Alia species per os, ut ipsum os ora; inde osculum. Sed hoc producimus, aliud corripimus, ab eo quod sunt ossa. Declinatur sing. nom. hoc os, gen. huius ossis, dat. huic ossi, acc. hoc os, voc. o os, abl. ab hoc osse et plur. nom. haec ossa, 1, 5gen. horum ossuum, dat. his ossibus, acc. haec ossa, voc. o ossa, abl. ab his ossibus. Alia species generis neutri, quae continet nomina in e exeuntia, ut monile (quod est ornamentum ex gemmis): nom. hoc monile, gen. huius monilis, dat. huic monili, acc. hoc monile, voc. o monile, abl. ab hoc monili et plur. nom. haec 1, 5monilia, gen. horum monilium, dat. his monilibus, acc. haec monilia, voc. o monilia, abl. ab his monilibus. Similiter declinabis sedile sedilia, praesepe praesepia, torale toralia, ducale ducalia, molle mollia, grave gravia, vile vilia, mite mitia, suave suavia, vitale vitalia, morale moralia, lene lenia, leve 10levia, ancile ancilia (quod est genus scuti, de quo Virgilius laevaque ancile gerebat), facile facilia, nobile nobilia, agile agilia, mare maria, sed plurali tres casus habet tantum, nominativum, accusativum et vocativum, genitivum non habet et dativum et ablativum (nec 15enim dicimus in genitivo horum marium aut in dativo his maribus aut in ablativo ab his maribus). Sic et alia declinabis huic formae similia. Huius regulae ablativus singularis in i litteram exit, non in e, quia genus neutrum numquam habet quattuor casus similes, ut faciat in nominativo hoc monile et in accusativo 20hoc monile et in vocativo o monile et in ablativo ab hoc monile, sed ab hoc monili [nec genus neutrum habet quattuor casus similes]. Inde Virgilius instrato saxa cubili, ab hoc cubili; sic et 25sacra mari colitur, item hortatur pater ire mari, item tenui de vimine, 30item crudeli funere, item letali vulnere, item 35dulci ex ore recusent; et cum dicimus nobili genere natus, non nobile. Sic ergo observabis in omni neutro, quod exit in nominativo singulari in e, ut ablativum in i mittat regula perpetua. Alia species generis neutri, quae continet nomina in al exeuntia, ut animal: nom. hoc animal, gen. huius animalis, dat. huic animali, acc. hoc animal, voc. o animal, abl. ab hoc animali et plur. nom. haec animalia, gen. horum animalium, 1, 5dat. his animalibus, acc. haec animalia, voc. o animalia, abl. ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, Lupercal Lupercalia (quae sunt sacra illius genii, qui Pan vocatur; unde et Virgilius de ipso loco et gelida monstrat sub rupe Lupercal). Alia species generis neutri, quae continet nomina in el exeuntia, ut mel: nom. hoc mel, gen. huius mellis, dat. huic melli, acc. hoc mel, voc. o mel, abl. ab hoc melle. Sic declinabis 1, 5fel: nom. hoc fel, gen. huius fellis, dat. huic felli, acc. hoc fel, voc. o | fel, abl. ab hoc felle. Sed plurali numero per tres casus currit, nominativum, accusativum et vocativum. Alia species generis neutri, quae continet nomina in en syllabam exeuntia, ut crimen: nom. hoc crimen, gen. huius 10criminis, dat. huic crimini, acc. hoc crimen, voc. o crimen, abl. ab hoc crimine et plur. nom. haec crimina, gen. horum criminum, dat. his criminibus, acc. haec crimina, voc. o crimina, abl. ab his criminibus. Ad hanc regulam similia declinabis: carmen carminis, vimen viminis, numen numinis, flamen 15flaminis, limen liminis, semen seminis, agmen agminis, germen germinis, acumen acuminis, gramen graminis, flumen fluminis, stamen staminis, lumen luminis, sumen suminis, liquamen liquaminis, fulmen fulminis, rumen ruminis (rumen est quidam sinus in gula certorum animalium, 20in quo servant cibos postea masandos, unde ruminare dicimus), bitumen bituminis, gluten glutinis, legumen leguminis, fundamen fundaminis, tegimen tegiminis, munimen muniminis, levamen levaminis, specimen speciminis (id est indicium), sed pluralem non admittit; item subtegmen subtegminis. Alia species generis neutri aptota (id est indeclinabilis in numero singulari, in plurali autem declinabilis), ut genu: nom. hoc genu, gen. huius genu, dat. huic genu: acc. hoc genu, voc. o genu, abl. ab hoc genu et plur. nom. haec genua, gen. 1, 5horum genuum, dat. his genibus, acc. haec genua, voc. o genua, abl. ab his genibus. Ad hanc formam declinabis et cornu, ut supra diximus: cornu cornua, veru verua (quae sunt virgae ferreae laniorum, de quibus Virgilius veribusque trementia figunt), 10tonitru tonitrua. Sed talium nominum declinatio perrara invenitur. Alia species generis neutri, de qua supra tractavimus, quae exit in quattuor nomina duarum mutarum, c et t, ut caput, sinciput et lac et allec; sed haec duo pluralem numerum 15non admittunt. Exit item genus neutrum in a, sed in Graecis nominibus, ut thema themata, toreuma toreumata (quae sunt vasa a torno facta), schema schemata (id est figurae), emblema emblemata (id est in vasis argenteis cohaerentia), theorema theoremata 20(id est spectamenta aliquarum questionum considerationes), stigma stigmata, boethema boethemata (id est adiutoria) et alia.

Critical apparatus

nomina E O ς: consensus edd. UKAGRH: om. V; nominativo F[aera] ς: consensus edd. UKAGRH Keil: fort. expungendum vel transponendum: vd. comm. Martorelli; aera ω: consensus codd. Oα; adaeramentum V F; adaeramento E; om. ς: consensus edd. UKAGRH Keilineuphonum β: consensus codd. EV Martorelli: inneuphonum O; in um ponunt Fad hanc O: hanc α: consensus codd. βFnumero ς: consensus edd. UKAGRH: numeri α: consensus codd. βF; nominativo Ohabet O: habent α: consensus codd. βFnumeri tantum singularis α: consensus codd. βF: numero singulari O genus] om. ς: consensus edd. UKAGRHait] ait α: consensus codd. βF; agit Osed habet pluralem α: consensus codd. βF: om. Onon ω: consensus codd. Oα: om. ς: consensus edd. UKAGRH Keiliugerum ω: consensus codd. Oα: horum iugerum Keilab eo quod sunt ω: consensus codd. Oα: a quo sunt Keildeclinatur O U K A G: declinantur α: consensus codd. βF(quod est ornamentum ex gemmis)] om. ς: consensus edd. UKAGRH quod] om. ς: consensus edd. UKAGRHgenitivum non habet et dativum et ablativum β: consensus codd. EV O: om. V; non habet genitivum dativum et ablativum E; genitivum dativum et ablativum F; genitivum dativum et ablativum non habet ς: consensus edd. UKAGRH Keildicimus O ς: consensus edd. UKAGRH: om. α: consensus codd. βFaut in dativo ‘his maribus’ aut in ablativo ‘ab his maribus’ α: consensus codd. βF: aut in dativo et ablativo his et ab his maribus Ohuius O: huic α: consensus codd. βFsingularis O: om. α: consensus codd. βFlitteram M: littera ω: consensus codd. Oαfaciat F: faciant β: consensus codd. EV Oin suppl. Keil: in suppl. Keil: in α: consensus codd. βF: om. O[nec genus neutrum habet quattuor casus similes] Keil: om. ς: consensus edd. UKAGRH; ne β: consensus codd. EV; om. Fab hoc cubili α: consensus codd. βF: om. Otenui de vimine O R H: in tenue vimini V; in tenui de bimine E; in tenui de vimine Fcrudeli funere E O: crudele funeri V; crudeli vulnere F Keilrecusent O: recuset α: consensus codd. βF Keilobservabis O pc P ς: consensus edd. UKAGRH: observaris α: consensus codd. βFomni β: consensus codd. EV O: nomine F Keilexit α: consensus codd. βF: om. Ocontinet O ς: consensus edd. UKAGRH: om. α: consensus codd. βFgenii O ς: consensus edd. UKAGRH: gemi V; genu E; genus Fqui α: consensus codd. βF: quae Ogelida monstrat E ς: consensus edd. UKAGRH: et geli demonstrat V; et zeli demonstrat F; et ielida monstrat Out mel E F: ut hoc mel V; ut in el Osyllabam α: consensus codd. βF: syllaba Out ‘crimen’: nom. suppl. Martorelli: hoc α: consensus codd. βF: ut Ovimen viminis O: om. α: consensus codd. βFnumen numinis α: consensus codd. βF: nomen nominis Olimen liminis semen seminis O: om. α: consensus codd. βFgermen germinis O: om. α: consensus codd. βFsumen suminis E O: om. V; semen seminis F Keil(‘rumen’ est quidam sinus in gula certorum animalium, in quo servant cibos postea masandos, unde ‘ruminare’ dicimus)] om. ς: consensus edd. UKAGRH Keilbitumen E F O: vitumen V; vimen bitumen Pindicium O: om. ς: consensus edd. UKAGRH Keil; indicio α: consensus codd. βFadmittit ς: consensus edd. UKAGRH: admittunt ω: consensus codd. Oαitem α: consensus codd. βF: id est Osubtegmen subtegminis E O: om. V; subtegumen subteguminis F Keilin numero singulari, in plurali autem declinabilis V O: om. E F ς: consensus edd. UKAGRH Keil; om. E F; u Oneutrum O ς: consensus edd. UKAGRH: neutri α: consensus codd. βFa torno O: om. ς: consensus edd. UKAGRH Keil; a tornita V; atorn E; atorno F(id est ‘figurae’)] om. F Keil(id est in vasis argenteis cohaerentia)] om. ς: consensus edd. UKAGRH Keiltheorema pc F: theureuma β: consensus codd. EV ac F; thoreuma Otheoremata pc F: teuremata V; theuremata E; theumarata ac F; thoreumata O(id est spectamenta aliquarum questionum considerationes)] om. ς: consensus edd. UKAGRH Keil; aliquarum quaestionum considerationes post themata censeo transponendum esse Martorellistigma stigmata Martorelli: sigma sigmata V O; signa signamata E F; om. ς: consensus edd. UKAGRH Keil(id est ‘adiutoria’)] om. Keilet alia E F O: om. V; an et talia? Martorelli