Nom. Dub. B14 - C9
BUSTUM gen. neu., quia plr. ‘busta’ dicuntur.
CARECTA Virg. in bucolices: ‘tu sub carecta latebas’; nunc ‘caricta’.
CIRCOS antiqui; nunc ‘circulos’ dicendum.
CONFLIGIT et ‘conflictus’ non ‘conflex[at]us’, sicut Virg.:
10‘inflicta vadis’ non ‘flixa’.
CONTIGUUM quod tangi potest, sicut Virg.: ‘hunc ubi contiguum
missę fore’.
CAELUM gen. neu., Virg.: ‘eripiunt subito nubes caelumque
diemque’; plr. autem ‘caeli’, ut illud ‘commovebuntur
15caeli fragoribus’.
CANNABI gen. neu., non ‘cannabis’.
CO‹C›TURNICEM antiqui dd.; nunc ‘coturnix’.
COMPELLAT antiqui pro ‘appellat’, ut Virg.: ‘Enean vocibus
compellat’.
CORUSCUM et ‘vibratum’ et ‘crispum’. Virg. pro ‘tremulo’:
C7, 5‘tum silvis scena coruscis’. Item pro ‘rutilo’: ‘†coruscus est
pro† sole rubens’. Item pro ‘vibrato’: ‘telum coruscat’.