Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 1, 40 - 1, 49

Exit genus commune et in unx syllabam, ut coniunx: nom. hic et haec coniunx, gen. huius coniugis, dat. huic coniugi, acc. hunc et hanc coniugem, voc. o coniunx, abl. ab 20hoc et ab hac coniuge et plur. nom. hi et hae coniuges, gen. horum et harum coniugum, dat. his coniugibus, acc. hos et has coniuges, voc. o coniuges, abl. ab his coniugibus. Exit et in ux, ut hic et haec dux, redux. Exit et in ops, ut inops, quod quidam in omne genus 25redigunt. Exit et in es, ut satelles: num. sing. nom. hic et haec satelles, gen. huius satellitis, dat. huic satelliti, acc. hunc et hanc satellitem, voc. o satelles, abl. ab hoc et ab hac satellite et plur. nom. hi et hae satellites, gen. horum et harum satellitum, 1, 5dat. his satellitibus, acc. hos et has satellites, voc. o satellites, abl. ab his satellitibus. Ad hanc formam similia declinabis: hospes, deses, praeses, ales, dives, miles, Caeres, veles velites (qui sunt levis armaturae milites), caeles caelites (qui iter sibi faciunt ad caelum), indiges indigetes. Exit et in ebs, ut caelebs (caelebs dicitur qui non habet 10uxorem vel quae non habet maritum, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt, si ad poetas non attendamus): nom. hic et haec caelebs, gen. huius caelibis, dat. huic caelibi, acc. hunc et hanc caelibem, voc. o caelebs, abl. ab hoc et ab hac caelibe et plur. nom. hi et hae caelibes, gen. 15horum et harum caelibum, dat. his caelibibus, acc. hos et has caelibes, voc. o caelibes, abl. ab his caelibibus. Exit et in yx, ut Phryx: nom. hic et haec Phryx, gen. huius Phrygis, dat. huic Phrygi, acc. hunc et hanc Phrygem, voc. o Phryx, abl. ab hoc et ab hac Phryge et plur. nom. hi 20et hae Phryges, gen. horum et harum Phrygum, dat. his Phrygibus, acc. hos et has Phryges, voc. o Phryges, abl. ab his Phrygibus. Exit et in us, ut Ligus (similiter ut Phryx locale nomen est): nom. hic et haec Ligus, gen. huius Liguris, dat. huic 25Liguri, acc. hunc et hanc Ligurem, voc. o Ligus, abl. ab hoc et ab hac Ligure et plur. nom. hi et hae Ligures, gen. horum et harum Ligurum, dat. his Liguribus, acc. hos et has Ligures, voc. o Ligures, abl. ab his Liguribus. Exit genus commune et in il, ut vigil: nom. hic et haec vigil, gen. huius vigilis, dat. huic vigili, acc. hunc et hanc vigilem, voc. o vigil, abl. ab hoc et ab hac vigili et plur. nom. hi et hae vigiles, gen. horum et harum vigilum, dat. 1, 5his vigilibus, acc. hos et has vigiles, voc. o vigiles, abl. ab his vigilibus. Ad hanc regulam declinabis hic et haec pugil. Exit et in ul, ut exul: nom. hic et haec exul, gen. huius exulis, dat. huic exuli, acc. hunc et hanc exulem, voc. o exul, abl. ab hoc et ab hac exule et plur. nom. hi et hae 10exules, gen. horum et harum exulum, dat. his exulibus, acc. hos et has exules, voc. o exules, abl. ab his exulibus. Ad hanc formam declinabis praesulem: hic et haec praesul (quomodo masculinum unum est consul). Exit et in ur, ut fur: nom. hic et haec fur, gen. huius 15furis, dat. huic furi, acc. hunc et hanc furem, voc. o fur, abl. ab hoc et ab hac fure et plur. nom. hi et hae fures, gen. horum et harum furum, dat. his furibus, acc. hos et has fures, voc. o fures, abl. ab his furibus. Ad hanc formulam declinabis augurem: hic et haec augur.

Critical apparatus

genus pc V O: genitivus ac V E Fcommune α: consensus codd. βF: communi Ounx O: ux β: consensus codd. EV; iux F Keilconiunx O ς: consensus edd. UKAGRH: coniux α: consensus codd. βFconiunx O ς: consensus edd. UKAGRH: coniux α: consensus codd. βFgen. ‘huius coniugis’, dat. ‘huic coniugi’, acc. ‘hunc’ et ‘hanc coniugem’, voc. ‘o coniunx’, abl. ‘ab hoc’ et ‘ab hac coniuge’ et plur. nom. ‘hi’ et ‘hae coniuges’, gen. ‘horum’ et ‘harum coniugum’, dat. ‘his coniugibus’, acc. ‘hos’ et ‘has coniuges,’ voc. ‘o coniuges’, abl. ‘ab his coniugibus’ O K: om. α: consensus codd. βFet O: om. α: consensus codd. βFut inops O: om. α: consensus codd. βFquidam β: consensus codd. EV O: quidem F Keilredigunt O: redibunt V F; redebunt E; redibit ς: consensus edd. UKAGRH Keilebs O ς: consensus edd. UKAGRH: eps α: consensus codd. βFcaelebs O ς: consensus edd. UKAGRH: celeps β: consensus codd. EV; caeleps F[‘caelebs’ dicitur qui non habet uxorem vel quae non habet maritum, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt, si ad poetas non attendamus] Keil: celeps V; caeleps F; qui α: consensus codd. βF; nomina ω: consensus codd. Oα; om. ω: consensus codd. Oα fort. recte Martorelli; coniugum V; coniugis E; coniuge F; coniugii O; adpetas α: consensus codd. βF; ad portas O; agapetas U A G R H; apagetas Kcaelebs O ς: consensus edd. UKAGRH: celeps α: consensus codd. βF(similiter ut ‘Phryx’ locale nomen est)] [similiter ut ‘Phryx’ locale nomen est] Keilvigilum β: consensus codd. EV O: vigilium F Keilregulam E F: formulam V; formam Opraesulem E O ς: consensus edd. UKAGRH: praesul V; presule Fquomodo β: consensus codd. EV O: quod modo F Keilunum O: om. α: consensus codd. βFut fur O ς: consensus edd. UKAGRH: om. α: consensus codd. βFformulam V O: formam E F