Mar. Victorin. ars

Mar. Victorin. ars 4, 2 - 4, 11

424, 1Consonantes litteras non geminabant, ut in his, ‘Annius, 4, 2Lucullus, Marcellus, Memmius’ et cetera his similia, sed supra 4, 3litteram quam geminari oportebat [scilicet] sicilicum imponebant, 4, 4cuius figura haec est, Λ, idque erat signum geminandi, 4, 5sicut apparet in multis adhuc veteribus ita scriptis libris. Iidem 6voces quae pressiore sono edu[cu]ntur, ‘ausus, causa, fusus, 7odiosus’, per duo ‘s’ scribebant, ‘aussus’. 31Iuxta autem 2non ponebant ‘c’ ‘m’: inde nec ‘Alcmenam’ dicebant nec ‘Tecmessam’, 3sed ‘Alcumenam’; inde Alcum[en]eo et Alcumena 4tragoediae; donec Iulius Caesar, qui Vopiscus et Strabo et 5Sesquiculus dictus est, primus [de] Tecmessam <in>scripsit 6tragoediam suam, et in scena pronuntiari iussit. 41Accius 2vero cum scriberet [anguis] ‘aggueis, aggulus’ ‘n’ non ponebat. 3Idem nec ‘z’ litteram nec ‘y’ in libro‹s› suo‹s› rettulit, quod 4aeque ante fecerant Naevius et Livius. Cum longa syllaba 5scribenda esset, duas vocales ponebant, praeterquam quae in ‘i’ 6litteram inciderent: hanc enim per ‘e’ et ‘i’ scribebant. Gn. Pompeius 7Magnus et scribebat et dicebat ‘kadamitatem’ pro 8‘calamitatem’. 51Nigidius Figulus in commentariis suis nec 2‘k’ posuit nec ‘q’ nec ‘x’. Idem ‘h’ non esse litteram, sed notam 3adspirationis tradidit. Licinius Calvus ‘q’ littera non est usus. 4‘Consultum senati’ ipse scripsit, et ad C. Caesarem ‘senatus 5consultum’. 61Idem ‘optimus maximus’ scripsit, non ut 2nos per ‘u’ litteram. Divus Augustus genetivo casu ‘huius domos 3meae’ per ‘o’, non ut nos per ‘u’ litteram scripsit; Messala, Brutus, 4Agrippa pro ‘sumus’ ‘simus’. 71‹Quaedam› nos paucioribus litteris scribimus, quam antiqui 2scribebant, ut ‘narus, navus, natus, nosco’: nam illi has 3voces et similes istis ‘g’ anteposita scribebant; cuius consuetudinis 4nos uestigia retinemus, cum scribimus ‘ignarus, cognatus, 5ignavus, cognosco’. 81Nec solum litteras eximimus, sed 2voces quoque ipsas commutamus, ut cum dicatur ‘nemo’ et 3‘nullus’, ex quibus prior vox ad homines solos pertinet [nemo]. 4Quorum genetivum casum aliter quam nos veteres extulerunt: 5‘nemini’ enim et ‘nulli’ dixerunt. 1Nec solum litteras eximimus, sed 2voces quoque ipsas commutamus, ut cum dicatur ‘nemo’ et 3‘nullus’, ex quibus prior vox ad homines solos pertinet [nemo]. 4Quorum genetivum casum aliter quam nos veteres extulerunt: 5‘nemini’ enim et ‘nulli’ dixerunt. 91Item a ‘bonae frugis’ 2quoque nos ‘bonae frugi’, quamvis nullum nomen singulare 3Latinum per omnia genera numerosque omnes et per 4‹omnes› casus ‘i’ littera terminetur, tamen omissa parte eius 5solum ‘frugi’ scribimus. Sed nos nunc et ‘adventum’ et 6‘apud’ per ‘d’ potius quam per ‘r’ scribamus, ‘arventum’ et 7‘apur’, et ‘linguam’ per ‘l’ potius quam per ‘d’, ‘praesidium’ 8per ‘d’ potius quam per ‘l’. 101‘Hactenus’ autem et ‘hodie’, 2non, ut antiqui, ‘hacetenus, hocedie’; et ‘illuc’ potius quam 3‘illoc’; et pro ‘lavabro’ potius ‘labrum’; ‘simul’, non 4‘semul’; et ‘Alcmenam’ quam ‘Alcumenam’, ‘Alcmeonem’ 5quam ‘Alcumeonem’, ‘Tecmessam’ potius quam interposita 6‘u’ ‘Tecumessam’. 111Et ubi duarum consonantium 2sonus percutiet aures, ut in ‘sabbatis, saccis, effert, effugit <...> 3fallit, gallus, uallus, macellum, nullus, pallium, Pallas’, per 4duo ‘l’, sicut per duo ‘n’ ‘annum, Cinnam’ et similia;

Critical apparatus

geminabant B: geminabantur VMarcellus B: marcis V; om. Sichardushaec est, Λ, idque B: haec est ideoq: V; id.q. v1; haec est quod SichardusIidem : idem B Vinde nec] deinde nec B Vnec Tecmessam Ritschl: nec tecmusam V; nec tescmusam B; nec Tecmesam CamerariusSesquiculus Sichardus: sesqueculus B Vprimus [de] Tecmessam scripsit tragoediam Keil: primus de Tecmessam scripsit tragoediam B; primus de Tecmessam scripsit tragoidiam VAccius V: Actius Bcum scriberet [anguis] ‘aggueis, aggulus’ ‘n’ non ponebat temptavit Mariotti: cum scriberet anguis anguies angules imponebat B Vconsultum senati V Sichardus: consultum senatus BMessala Brutus B Sichardus: mensalibratur V v1Quaedam Keildicatur A B: dicitur Keilpertinet [nemo] delevit Keil: pertinet nemo A B; pertinet ne homo Schadya ‘bonae frugis’ quoque temptavit Mariotti: ad bonae fruges quoque A B; quod 'bonae frugis' proprie Usenertamen] tantum A B; tm̄ a1‘hacetenus, hocedie’ Bergk: hac&tenus hac&die A B‘illuc’ potius quam ‘illoc’ temptavit Mariotti: ill potius quam illo A B; illuc potius quam illo Camerariuspotius 'labrum' B a1: labrum A'semul' temptavit Mariotti: semel A B‘Tecumessam’ B a1: tecumesam A<...> ] ... add. significavit Keil