Ps. Aug. reg. 2 tit. - 2, 9
20DE PRONOMINE
1Ideo pronomen dicitur, quia vicem fungitur nominis, ut
2‘hic’, ‘ille’, ‘iste’, ‘ipse’. Nam quomodo dicendo nomen explicamus
3personam, ut ‘Virgilius’, sic pronomina prope eiusdem potestatis
4sunt, cum tacito nomine dicimus ‘hic fecit’, ‘iste fecit’,
2, 5‘ipse fecit’.
3Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam finita.
2, 5Finita sunt quae notant certam personam, ut ‘ego’.
6Infinita, ut ‘quis’, ‘quisque’, ‘quicumque’, ‘quaeque’, ‘quaecumque’,
7‘qui’, ‘aliqui’, ‘quae’, ‘aliquae’.
8Minus quam finita sunt pronomina quae non sic definiunt
9personam, ut non egeant demonstratore, quomodo dicimus
10‘ego’: nam ipsum ‘tu’ non plene finitum est, nisi in personam
11direxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt:
12habent enim quandam designationem, sed non plenae significationis,
13quomodo ‘ego’, ut puta pone esse turbam: non sic significantius
14dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit
15‘ego’. Sed ut de multis unum significemus, quem quaerimus,
16aut nomen addimus aut digitum intendimus, ut appareat certius
17quem vocemus. Ergo ‘tu’, ‘ille’ et ‘iste’ et alia, quae quasi possunt
18ex parte aliquam definire personam, minus quam finita vocanda
19sunt.
1Prima persona, quae dicitur ‘ego’, tam in singulari numero
2quam in plurali cum dicimus, non habet vocativum casum,
3quia nemo se vocat ‘o ego’, ‘o nos’. Ergo sic declinatur: sing.
4num. nom. ‘ego’, gen. ‘mei’, dat. ‘mihi’, acc. ‘me’, abl. ‘a me’ et
2, 5plur. nom. ‘nos’, gen. ‘nostrum’ vel ‘nostri’, dat. ‘nobis’, acc. ‘nos’,
6abl. ‘a nobis’. Vocativum enim, ut dixi, non habet tam in singulari
7quam in plurali.
3Sequitur declinatio secundae personae: nom. ‘tu’, gen.
4‘tui’ vel ‘tis’, dat. ‘tibi’, acc. ‘te’, voc. ‘o tu’, abl. ‘a te’ et plur. nom.
2, 5‘vos’, gen. ‘vestrum’ vel ‘vestri’, dat. ‘vobis’, acc. ‘vos’, voc. ‘o vos’,
6abl. ‘a vobis’.
7Sane prima persona et secunda, id est ‘ego’ et ‘tu’, generis
8omnis est: nam et vir dicit ‘ego’ et femina ‘ego’ et mancipium
9‘ego’; sic ‘tu’: et viro dicimus ‘tu’ et feminae et mancipio. Sic et
10in plurali generis omnis est, ut ‘nos’, ‘vos’.
11Ex tertia persona haec est declinatio: masculino genere
12sing. nom. ‘ille’, gen. ‘illius’, dat. ‘illi’, acc. ‘illum’, voc. ‘o ille’, abl.
13‘ab illo’ et plur. nom. ‘illi’, gen. ‘illorum’, dat. ‘illis’, acc. ‘illos’,
14voc. ‘o illi’, abl. ‘ab illis’; genere feminino nom. ‘illa’, gen. ‘illius’,
15dat. ‘illi’, acc. ‘illam’, voc. ‘o illa’, abl. ‘ab illa’ et plur. nom. ‘illae’,
16gen. ‘illarum’, dat. ‘illis’, acc. ‘illas’, voc. ‘o illae’, abl. ‘ab illis’; genere
17neutro num. sing. nom. ‘illud’, gen. ‘illius’, dat. ‘illi’, acc.
18‘illud’, voc. ‘o illud’, abl. ‘ab illo’ et plur. nom. ‘illa’, gen. ‘illorum’,
19dat. ‘illis’, acc. ‘illa’, voc. ‘o illa’, abl. ‘ab illis’.
Critical apparatus
pronomen α: consensus codd. βF: pronomine Ohic O: om. α: consensus codd. βFut ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oα‘quis’, ‘quisque’, ‘quicumque’, ‘quaeque’, ‘quaecumque’, ‘qui’, ‘aliqui’, ‘quae’, ‘aliquae’ α: consensus codd. βF: qui quae quod O; quemque Martorelli; quemcumque F; quaecumque β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH; quamcumque Fquam α: consensus codd. βF: om. Odemonstratore O ς: consensus edd. UKAGRH: monstratorem α: consensus codd. βFdixeris Keil: duxeris α: consensus codd. βF; dixererit Oergo α: consensus codd. βF: ego Oturbam α: consensus codd. βF: turba Osignificantius α: consensus codd. βF: significativus O; tu significanter ς: consensus edd. UKAGRH; significanter tu Keilquem α: consensus codd. βF: que Oaut α: consensus codd. βF: ut Oergo F Keil: ego β: consensus codd. EV; om. Oquasi β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: om. F Keilaliquam V O K: aliqua E F Keilvocanda E O ς: consensus edd. UKAGRH: vocandi V Fquae O: om. α: consensus codd. βFdicitur ego ω: consensus codd. Oα: om. Keilcum dicimus O: cum dicimus n(ost)ros α: consensus codd. βF; cum dicimus nos ς: consensus edd. UKAGRH Keilergo α: consensus codd. βF: ego Ovel nostri O: om. α: consensus codd. βFenim α: consensus codd. βF: om. Odixi α: consensus codd. βF: diximus Ovel tis O: om. α: consensus codd. βFvel vestri O: om. α: consensus codd. βFfeminae O ς: consensus edd. UKAGRH: femina α: consensus codd. βFet O: om. α: consensus codd. βFest α: consensus codd. βF: om. ω: consensus codd. Oαacc. illum α: consensus codd. βF: om. Oilli α: consensus codd. βF: illis O