Prisc. ars

Prisc. ars 18, 77, 2 - 18, 81, 3

77213Optativa autem | praeteritum ideo habent, quamquam ea 14debeamus orare quae nondum fuerint, quia saepe evenit abesse 15eos pro quibus oramus et optamus, ut id illis iam perfectum sit 16quod cupimus, ut utinam filius meus, qui Athenis est, doctus 17esset vel fuisset, id est utinam perfecta in ipso doctrina sit, 18utinam cognoscamus id illi evenisse. 78118Est autem quando 19optativo utimur praeteriti temporis dolentes quod non factum 20sit, ut utinam homines contra se ferrum non movissent, 21utinam mare numquam navigassent et similia. 218, 1O etiam adverbium et si coniunctio et ut pro utinam 18, 2invenitur Vergilius in VIII: adsis o tantum et propius tua 18, 3numina firmes; idem in VI: si nunc se nobis ille aureus arbore 18, 4ramus / ostendat nemore in tanto; et Terentius in eunucho: 18, 5ut illum di deaeque omnes, superi inferi, / malis exemplis 6perduint. 36Et per se tamen verbum optativum saepe ponitur 7sine praedictis particulis, ut Lucanus in I: di visa secundent / 8et fibris sit nulla fides, sed conditor artis / finxerit ista Tages. 9Et nota quod subiunctivo simile protulit praeteritum perfectum 10optativi, quod et multis placuit artium scriptoribus. 7911DE SUBIUNCTIVIS 2Subiunctivus et dubitativus dicitur modus; subiunctivus, 3vel quod subiungitur coniunctioni vel quod alteri verbo omnimodo 4vel subiungitur vel subiungit sibi alterum, ut Vergilius in 5bucolico: cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito; idem 6in III Aeneidos: inter utramque viam leti discrimine parvo, / 7ni teneant cursus, certum est dare lintea retro. 808Et sciendum quod necesse est alteri modo eum sociari vel 9eiusdem modi alteri verbo, etiam si sit cum infinitivo, ut cum 10doceam legere discipulum, expono ei vel cum docerem legere, 11exponerem et similia. Omnibus igitur modis potest sociari, ut 12si doceam, discis et si doceam, disce; utinam discas, si 13doceam; cum doceam, discas. Similiter omnibus modis impersonalis 14quoque verbi potest coniungi, ut cum veniam, curritur 15et cursum sitet curratur et cursum erit et similia. 216Frequentissime tamen si coniunctio dubitationem significans 17ei sociatur, id est pro άν Graeca coniunctione posita, ut 18Terentius in adelphis: si tu sis homo, / hic faciet. 81118Cum vero ε 1coniunctionem Graecam significat, quae apud illos συναπτικς 2nominatur, id est coniunctiva, quod rem rei continuari demonstrat, 3indicativo coniungitur, ut si vivit, spirat et si spirat, 4vivit; si ambulat, movetur (in hoc non possumus reciproce 5dicere si movetur, ambulat: non enim qui movetur omnimodo 6et ambulat, qui ambulat vero omnimodo et movetur). 27Invenitur autem ea coniunctio apud Graecos, id est ε, non | 8solum indicativo, sed etiam optativo (et maxime apud Atticos) 9et subiunctivo sociata, ut Homerus: ρσαντες κατ θυμν, 10πως ντξιον σται· / ε δ κε μ δωσιν, subiunctivum posuit; 11idem: λλε μν δσουσι γρας μεγθυμοι χαιο [ε δ κε μ 12δωσιν pro ν μ δσιν], indicativo usus est pro subiunctivo et 13ε pro άν; 313Demosthenes vero in oratione παραπρεσβεας: τν 14ξενων ε μετσχοιεν, optativum protulit, qui mos Atticis est 1frequentissimus; Xenophon apomnemoneumáton primo: ε 2τις ρετν παγελλμενος ργριον πρττοιτο.

Critical apparatus

in ipso doctrina sit] doctrina in ipso sit P; doctrina sit in ipso Zid suppl. al. m. s. l. Z: om. ψmare numquam] numquam mare ψin VII‹I›] om. ψ; in VIII J; in VII D E L M O Q T U W X Y; in V.. R; in VI I; in IIII FVI] om. ψarbore ] ab arbore ψin eunucho] om. ψperduint pro pendant s. l., aliter perdant in mg. add. R post. corr. F: produnt L; perdunt P Q post. corr. I; perdant cf. 18, 176, 3 (19, 11 Rosellini) Z cett. perdant cod. A., perdente BC Alcuin. exc. Prisc. 2, 17, 31Et ~ scriptoribus in mg. F R T W D signo not. (in mg. Non est de libro) O Q Y: recondent post. corr. ut vid. O; [...]undant corr. in -dent F; fixerit T WDE SUBIUNCTIVIS E J L X Z: de subiuncti- P; DE SUBIUNCTIVO D F I M R T U W; DE VERBO SUBIUNCTIVI Y; om. O Qmodus] om. α χvel subiungit suppl. al. m. Z: om. Z; vel subiungi Pin III Aeneidos] om. ψutramque] utrumque ψleti] laeti ψinfinitivo] infinito α χimpersonalis quoque verbi] impersonali quoque verbo Z; impersonalibus quoque verbo Pσυναπτικός nominatur, id est coniunctiva] om. ψ; CYNAΠΤεΙΚΟC ut vid. α χ; CYNANΤεΙΚΟC L; CYNAΠΤεΙΚΟCH β γ δ cogitavit de -H var. l. supra -OC, i. e. -IKH Hertz in app.; coniunctiva nominatur ψδώωσιν Scaliger van Putschen: om. Q; om. J; ἄρσαντες ~ 81, 3 (p. 87, 2) πράττοιτο om. D; om. ψ E I; pro ἐὰν μὴ δώωσιν non habent codd. scripsit B. Donatus ed. Ald. 1527 recepit et alterum Homeri versum respuit Krehl Hertz; om. ψ Q; om. L; ΔΟCOYCI TεPAC MεTAΘYMOI α; ΔωCYC ΙΤεΠΑC ΜεΓΑTIMOI fort. ex χ O; εἰ ~ δῶσιν adnotationem ad priorem Homeri versum pertinentem, cf. 18, 200, 1 (35, 3-4 Rosellini), quam fort. in margine addidit ipse Priscianus et haud recte hoc loco praebent codd. transp. post δώωσιν van Putschen; ΔωCOCIN α χξεΝΙωΝ R post. corr. (ξεΝωΝ ante corr.) L: om. ψ I Q D; ξεΝTωΝ α χ; NET- cett.Xenophon maiusc. tamquam Graec. litt.; fort. etiam iam χ α: om. ψ I J Q D; εΠIC vel εTTIC α χ; εΠATT- α; APTY- α χ

Quotation layer

cf. Ter. Eun. 302; Ter. Phorm. 123; et 687 Prisc. ars 18, 176, 3 Prisc. part. 102, 16-17 et 512, 18-20 Verg. Aen. 6, 187-188 Prisc. ars 8, 560; 15, 34, 6; 18, 82, 3 et 18, 176, 3 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 65-66 Don. Ortigr. 172, 320-321 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 97-98 et 283, 41-42 Verg. Aen. 8, 78 o tantum] o tandem Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 64-65 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 96-97
Prisc. ars 15, 34, 6 et 15, 38, 7 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 64-65 Don. Ortigr. 172, 319-320 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 96-97

Lucan. 1, 635-637

Verg. Aen. 3, 685-686 cf. Serv. Aen. 3, 685-686 cf. Serv. auct. Aen. 3, 685-686 Prisc. ars 15, 2, 4 et 6 Verg. ecl. 3, 77 vitulam] vitula Serv. ecl. 3, 77 (sed -am codd. plerique) Macr. Sat. 3, 2, 15 Schol. Iuv. Alcuin. gramm. 877A (cod.) Alcuin. gramm. 896A
Prisc. ars 8, 68, 2 et 16, 4, 4 De verbo ad Sev. 36, 17-20 Alcuin. gramm. 877A et 896A Ars Lauresh. 94, 99-3 Sedul. Scot. in Don. mai. 204, 90-91 Sedul. Scot. in Don. min. 43, 38 Don. Ortigr. 126, 138-139

Ter. Ad. 934-935 faciet] faciat

Hom. Il. 1, 136-137 Prisc. ars 18, 200, 1 Hom. Il. 1, 135

cf. Demosth. 19, 166-167Xenoph. Mem. 1, 2, 7