Prisc. ars

Prisc. ars 18, 82, 1 - 18, 85, 2

8213Nostri quoque frequentissime Atticos imitantur et subiunctivis 4sive optativis (nam eaedem sunt voces) non solum cum 5supra dictis coniunctionibus, sed etiam sine his ponunt, 6quando confirmative vel dubitative quid proferunt, in quo 7Graeci ν vel ρα solent adicere. 27Nihil mirum igitur si 8coniunctionem apud nos, quae tam pro άν Graeca coniunctione, 9quae causalis est vel perfectiva, quam pro ε, quae 10coniunctiva est, ponitur, utriusque constructionem, quam 11habent apud Graecos supra dictae coniunctiones, ad verba 12servare, ut et indicativo et optativo et subiunctivo possit 13adiungi; 313indicativo, ut Vergilius in VIIII: si tibi quae posco 14promittunt (nam mihi facti / fama sat est); Terentius in Phormione: 15sic sum: si placeo, utere; optativo in VI: si nunc se 16nobis ille aureus arbore ramus / ostendat; subiunctivo, ut 17Terentius in Phormione: si attigisses, ferres infortunium. 83117Sed 18indicativo saepe coniunctum ostendit magis confirmari et 19credi rem sic esse vel fieri posse quam dubitari Vergilius in II 18, 1Aeneidos: di, si qua est caelo pietas (confirmative enim potius 18, 2quam dubitative dicitur); idem in VIIII quod supra dictum est: 18, 3si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti / fama sat est), 18, 4tumulo videor reperire sub illo / posse viam (credit enim facile 18, 5promissuros); 25Terentius in Andria: id si impetro, / quid alias 6malim quam hodie has feri nuptias? (hic enim quoque sperat 7se impetraturum); idem in eadem: sed si quid tibi narrare 8coepi, continuo dari / tibi verba censes. 8419Et est hoc loco etiam illud attendendum, quod praeteritum 10indicativi cum praesenti solent coniungere quando perfectionem 11rei res sequitur alterius altera: et in illius quidem quae 12prior perficitur significatione perfecto | utuntur, praesenti vero 13in consequentis demonstratione, ut hic: si quid tibi narrare 14coepi, continuo dari / tibi verba censes; 214idem in eunucho: 15quae vera audivi taceo et contineo optime; / sin falsum aut 16vanum aut fictum est, continuo palam est, / plenus rimarum 17sum, hac atque illac perfluo; idem in Andria: si te in germani 18fratris dilexi loco, / sive haec te solum semper fecit maximi, / 19seu tibi morigera fuit in rebus omnibus; 319Lucanus in I: nec, si 20te pectore vates / accipio, Cirrhaea velim secreta moventem / 21sollicitare deum 85121(indicativo enim usus comprobat hoc fieri et 1velim subiunxit promittens, cum hoc sit, posse minime egere 2Apolline, quod Graeci οκ ν βουλομην dicunt, id est nolim 3penitus); idem in X: si tua restituit veteri me dextera fato, 4amplector regina pedes; 24Terentius in Phormione: si placeo, 5utere (absque dilatione ostendit hoc faciendum); idem in 6eunucho: si dis placet, / spero me habere qui hunc excruciem 7meo modo (rem enim quam sperat firmam esse ostendit: si 8enim dixisset si dis placeat, dubitare se ostendisset); idem in 9Andria: si illum relinquo, eius vitae timeo; sin opitulor, 10huius minas (utrumque enim sibi certum esse ostendit);

Critical apparatus

subiunctivis sive optativis anacoluthon ferendum vid. ω: -vos sive -vos post. corr. D Z edd.; -vas sive -vas post. corr. F post corr. T X Y J; -va sive -va post corr. W post corr. (ante corr. non leg.) O post corr. R; -vus sive -vus ante corr. R; id est in op. et subiun. Eigitur] om. ψ add. al. m. Zquam] quae ψ corr. s. l. Zconstructionem] coniunctionem ψ corr. in scribendo L al. m. corr. in coniunctionis Zin VIIII] om. ψin Phormione] om. ψin VI] om. ψ; virgilius in VI diligenter D O Q U; ut virgilius R T; virg. W; virg. in VI Zarbore] ab arbore vd. § 78, 2 ψut ] om. α χin Phormione] om. ψinfortunium] bi·fortunium ψ corr. Zin II Aeneidos] in eneidos P; aeidis ne s. l. add. al. m. Zdi,] dic si P; di/ / fort. erat dixi, dic si s. l. add. al. m., -c fort del. Z; dii vel di cett.in VIIII] om. ψperfectionem ] prosec- P; persec- Zsequitur] insequitur ψin eunucho] om. ψidem] idem si confirmative posuit M Q; si confirmative posuit post Andria Lin Andria] om. ψLucanus in I] Item lucanus nempe exempla § 84, 3-85, 2 potius ad notionem § 83, 1 quam § 84, 1 expressam pertinere videntur, quod etiam nota si confirmative posuit ad idem male collocata fort. significare voluit ψ-OIMHN Q: nolim penitus dicunt ψ; -OIMI L; -OTMI E I J M O; -OIMI corr. in -OTHN R corr, in -oten T an -OIMI, var. l. -HN supra -I scr., quam Q solus recte interpr. est? α; -OTHN D F U W X; -ΟΘΗΝ Yrestituit Q R Y: idem ~ pedes in mg. R T Y in mg. ad Apolline W D O Q U; om. Q; restituet D O W post corr. T; restituat ante corr. T U; facto D ante corr. T U fort. ante corr. O W; amplectar Uexcruciem O P Q post corr. R T W Y: excruciet corr. Z; excrucim corr. D; ea cruciem β γ L] opitulor docte D I L M O Q U W; opitulo E corr. F P R T X Y Z; optulor corr. J; vel opitulo Wsibi certum esse ostendit] ostendit sibi certum esse ψ

Quotation layer

immo. Ter. Ad. 178Ter. Phorm. 527 Prisc. ars 18, 68, 1 et 18, 85, 2 Verg. Aen. 6, 187-188 Prisc. ars 15, 34, 6; 18, 78, 2 et 18, 176, 3 Serv. Aen. 8, 560 Alcuin. gramm. 888A Ars Lauresh. 116, 65-66 Don. Ortigr. 172, 320-321 Sedul. Scot. in Don. mai. 246, 97-98 et 283, 41-42 Verg. Aen. 9, 194-195 Prisc. ars 18, 83, 1

Verg. Aen. 2, 536 Prisc. ars 16, 6, 4 Verg. Aen. 9, 194-196 Prisc. ars 18, 82, 3

Ter. Andr. 528-529Ter. Andr. 504 coepi] occepi
Prisc. ars 17, 164, 1; 18, 84, 1 et 18, 253, 2

Ter. Andr. 504 Prisc. ars 17, 164, 1; 18, 83, 2 et 18, 253, 2

Ter. Andr. 292-294Ter. Eun. 103-105 optime] optume
fictum est] finctumst
palam est] palamst
Prisc. ars 17, 164, 1 et 18, 253, 2

Lucan. 1, 63-65

Lucan. 10, 88-89 si ... restituit] ni ... restituet _vel_ -it _vel_ -at
amplector] complector

Ter. Andr. 210Ter. Eun. 919-920 excruciem meo modo] meo excruciem modo
Ter. Phorm. 527 Prisc. ars 18, 68, 1 et 18, 82, 3