Prisc. part.

Prisc. part. 107, 17-108, 6 - 113, 1-9

17-108617Atque quae pars orationis? Coniunctio. Cuius est potestatis? 18Copulativae, ordinis communis tam praepositivi quam postpositivi 19invenitur. Sed raro postponitur quomodo etiam. Et quid interest 20inter que et ac et atque? Quia que semper postpositiva est et 21enclitica et significat non modo et sed etiam τε Graecam quando 22repletiva est. Ac autem semper praepositiva est et accipitur etiam 23pro adverbio similitudinis quomodo atque, ut 24haud secus ac iussi faciunt. 107, 1Et autem tam praepositiva quam postpositiva copulationem 107, 2solam significat. Cuiuis est figurae atque? Compositae. Ex quibus? 107, 3Ex duobus integris at et que. Quem habet accentum? Praepositiva 107, 4omnis coniunctio et praepositio gravatur, postpositiva autem generalem 107, 5accentum servat dictionum. 1082-120, 2Quae sunt alia nomina quae declinationem pronominum habent? 0, 3In us quidem desinentia sex unus, ullus, nullus, solus, totus, alius, in 0, 4er vero duo uter et alter et ex his composita excepto neuter neutri. 0, 5Dic nominativum ab eo quod est ea. Masculinum eius is femininum 6ea neutrum id. Quid habet notandum|| hoc pronomen? Quod 7nominativum pluralem masculinum tam in ei facit quam in ii et 8dativum et ablativum tam in eis quam in iis et quamvis i duplicetur 9pro una accipitur syllaba in metris quomodo di et dis pro dei et 10deis. Fac ab eo quod est is compositum. Idem eiusdem. Et quid 11interest inter neutrum et masculinum? Quod masculinum producitur, 12neutrum vero corripitur. 7-110,17Ea quae pars orationis? Pronomen. Quale? Subiunctivum vel 8relativum. Primitivum est an derivativum? Primitivum. Quot sunt 9pronomina indubitabilia? Primitiva quidem octo, primae personae 10ego, secundae tu, tertiae sex ille, ipse, iste, hic, is, sui. Et quare prima 11et secunda persona singulas habent voces, tertia autem tot etiam 12diversas? Quia prima et secunda praesentes semper sunt et iuxta 13se collocantur et demonstrativae sunt; tertia autem modo iuxta 14collocatur modo longe modo praesens modo absens modo demonstrativa 15modo relativa modo discretiva. Quid interest inter hic et 16iste et is? Quia hic praepositium est et demonstrativum et in 17declinatione nominum a grammaticis pro articulo accipitur, iste 18vero demonstrativum est, is subiunctivum vel relativum, ille potest 19et in loco aliquo longe posito esse demonstrativum et relativum 20potest tamen idem esse et eum significantia aliqua proferri, ut 21sic Iuppiter ille monebat. 22Ipse autem et relativum et discretivum est; relativum est ut 23ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est; 24discretivum est ut ego ipse, tu ipse, ille ipse:|| 25quaeque ipse miserrima vidi. 26Ideo autem discretivum dicitur, quia discernit personam cui coniungitur, 27ostendens per se facere et non per alium, ut quaeque 28ipse miserrima vidi, hoc est ipse per me, non per alium. Dic 1derivativa pronomina quot sunt. Septem, meus, tuus, suus, noster, 2vester, nostras, vestras. Quot sunt declinationes pronominum? 3Quattuor, una illorum quae in i iaciunt genetivum et dativum, ut 4mei mihi, tui tibi, sui sibi, altera eorum quae in ius habent genitivum, 5ut illius, huius, tertia quae secundum mobilia declinantur nomina 6meus, tuus, suus, noster, vester, quarta quae tertiam nominum declinationem 7sequitur nostras, vestras. Quae sunt dubia? Quae Stoici 8quidem antiquissimi inter articulos [cum praepositionibus] ponebant, 9Romani autem inter pronomina infinita vel interrogativa vel 10relativa vel redditiva, Dyonisius vero et Apollonius et Herodianus 11rationabiliter inter nomina. Sunt autem substantiae vel qualitatis 12vel quantitatis vel numeri [infinita]. Substantiae ut quis, quod tam 13interrogativum est quam infinitum, cuius relativum est qui, quod 14per se quidem acuitur, in lectione vero gravatur. Invenitur tamen 15etiam pro quis atque tum circumfiectitur. Obliqui autem eorum 16casus, quando relationem significant, gravantur. Qualitatis, qualis, 17quod paenultimam circumflectit quando interrogativum est; quando 18vero infinitum est vel relativum, acuitur ultima quae tamen in 19lectione sopitur: eius redditivum talis. Dic quantitatis. Quantus 20quod similiter tria significat, interrogationem quando paenultima 21acuitur, quando vero ultima infinitum vel relativum est, quod 22similiter in lectione sopitur; eius redditivum tantus. Numeri quot, 23quod similiter tria significat, interrogationem infinitionem relationem, 24sed quando interrogativum est acuitur, quando autem relativum 25vel infinitum in lectione gravatur; eius redditurum tot. Dic 26derivativum ab eo quod est quis. Cuius cuia cuium quae sunt 27possessiva infinita quae Graeci non habent. Praeterea hic et haec 28cuias et hoc cuiate huius cuiatis, quae sunt gentilia infinita. Et 29sciendum quod haec declinationem pronominum habent quis vel 30qui, cuius, et eam tamen inaequalem cum accusativum quem facit 1et ablativum a quo vel a qui et dativum pluralem quibus vel quis. 13-111413Diversa quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. 14Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A vertor verbo versus 15participium, et a participio factum est nomen compositum diversus 16diversa diversum; generis hic feminini numeri singularis quando 17femininum est, quando vero neutrum pluralis. Et notandum quod 18omnia mobilia in a facientia femininum et nomina et pronomina et 19participia similem habent femininum singulare et neutrum plurale 20ut primus prima primum, pulcher pulchra pulchrum, armiger armigera 21armigerum, satur satura saturum, illc illa illud, iste ista 22istud, is ea id, hic haec hoc: haec et singulare est femininum et 23plurale neutrum. Nec non etiam quis quae quod: quae tam singulare 24est femininum quam plurale neutrum. Participia quoque amaturus 25amatura amaturum, amatus amata amatum. Cuius est numeri? 26Singularis quia femininum est in hoc versu, figurae compositae. Ex 27quibus? Ex duobus integris, id est ex di praepositione, quae separatim 28non invenitur per se, et versa. Sunt autem inseparabiles 29praepositiones, id est quae per se separatae numquam possunt 30inveniri, hae: di, dis, re, se, am, con; quas tamen praepositiones ideo 31dicimus quia interpraetatio quoque earum apud Graecos praepositiones 110, 1eas ostendit et praepositivum locum sibi semper in compositione 110, 2defendunt. Diversus tamen apud Latinos frequenter non 110, 3solum pro varius sed etiam pro separatus accipitur et discretus ex 110, 4quo etiam derivatur diversitas. 1115-14110, 5Penitus quae pars orationis? Adverbium. Cuius significationis 6est? Hic localis, alias qualitatis; significat enim prorsus vel intima 7parte ut 8et causas penitus temptare latentes. 9Et hic tamen similem habet significationem penitus, id est in 10penitissima parte, hoc est intima, Italiae. Antiqui enim et penitior 11et penitissimus ab eo solebant dicere velut ulterior ultimus. Cuius 12est speciei? Primitivae. Ex eo enim nomen penitior et penitissimus 13nascitur et adverbium comparativum penitius superlativum penitissime. 14Cuius est figurae? Simplicis.|| 15-2515Dum quae pars orationis? Adverbium temporale, quomodo 16hic. Est autem etiam coniunctio causalis quando pro να Graeca 17coniunctione accipitur ut 18multa quoque et bello passus dum conderet urbem 19Et sciendum quod adverbium indicativo coniungitur, coniunctio 20vero subiunctivo. Est tamen etiam pro coniunctione repletiva, ut 21Sosia 22adesdum paucis te volo 23et nedum illi corruptis moribus victoriae temperarent. Ex eo 24derivatur dudum. Post nec quoque vel post non vel post haud 25posita adverbium est temporale ut necdum, nondum, haud dum. 26-112426Parte quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. 27Cuius speciei? Primitivae, generis feminini, numeri singularis, figurae 28simplicis, casus ablativi. Cur pars partis facit? Quia omnia in 29rs vel ls vel ns desinentia interposita ti faciunt genetivum ut pars 30partis, puls pultis, mons montis exceptis a corde compositis quia d 111, 1habent pro t, ut vecors vecordis, concors concordis, discors discordis. 111, 2Servant enim primitivi consonantem genetivi: et differentiae 111, 3causa frons frondis φυλλάς et lens lendis τ κονίδιον; praeterea 111, 4glans glandis, libripens libripendis quia a pendo verbo componitur. 1125-10111, 5Fac ab eo quod est pars derivativum. Diminutivum particula, verbum 6vero partio et partior, quod in eadem invenitur significatione, 7et ex eo composita dispertio et dispertior et impertio et impertior. 8Dic ab eo compositum. Participium et participo participas participat. 9Similiter componuntur ab eo expers expertis, particeps participis 10et proportio et bipertitus et tripertitus et similia. 11-2611Geruntur quae pars orationis? Verbum. Quale? Perfectum. 12Quo modo dictum? Indicativo. Cuius coniugationis? Tertiae, significationis 13passivae numeri pluralis figurae simplicis temporis praesentis 14personae tertiae. Declina. Gero geris gerit et cetera. Quare 15praeteritum gessi facit? Quia in ro desinentia tertiae coniugationis 16in ui faciunt perfectum (quaero quaesivi, tero trivi) exceptis uro ussi 17gero gessi, curro cucurri, ex quo composita licet ut vel duplicent in 18praeterito perfecto cu vel non: decurro decucurri et decurri, percurro 19percucurri et percurri. Quare gessi gestus facit participium? 20Quomodo et ussi ustus. Quaesivi quoque quaestus πόρος differentiae 21causa facit; nam quaesitus ζητηθείς. Fac frequentativum. 22Gesto gestas gestat: a participiis enim praeteriti plerumque 23fiunt frequentativa; et a gesto gestio gestis, id est motu corporis 24significo gaudium. Dic ab eo alia derivativa. Gerulus unde componitur 25nugigerulus; inde est etiam gesticulor gesticularis vel gesticulare 26et ipsa res gesticulatio||. 1131-90, 1Panditur interea domus omnipotentis Olympi. 0, 2Scande versum. Panditur intere adomus omnipo tentisO lympi. 0, 3Quot caesuras habet hic versus? Unam. Quam? Semiquinariam. 0, 4Quomodo? Panditur interea. Quot figurarum est iste versus? 0, 5Unius. Quare? Quia quinque dactylos habet. Tracta singulos pedes. 6Panditur dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera. 7Quot partes orationis habet hic versus? Quinque. Quot nomina? 8Tria, domus, omnipotentis, Olympi. Quot verba? Unum, panditur. 9Quid aliud? Adverbium, interea.

Critical apparatus

orationis] est T A Lest] om. C A‘τε’] τη B Aut] in tertio Aeneidos ut B C; in tertio Aeneidos Lpostpositiva] posita V B T CEx] a V B Comnis] et V B C Lservat] servant B T C A Lvero] quoque B T C LMasculinum] masculini B Tmetris] dii et diis B Cneutrum et masculinum] masculinum et neutrum T A Lvero] om. B T C Lorationis] est T Arelativum] vel redditivum B Cest] om. A C Lsex ‘ille] ille infinita sex Tis] idem Tprima et secunda persona] prima persona et secunda V T Acollocantur] colloquuntur V B C A Lcollocatur] conloquitur B C A Lrelativum] vel redditivum B C Lrelativum] vel redditivum B C Lpotest] om. T Aut] virgilius in septimo aeneidos B C Lut] idem in eodem B C Lipse] idem in secundo aeneidos B C Let] om. V B T C L‘‑ius’] us V T Adeclinantur] declinatur V Anoster, vester] om. V T Arationabiliter inter nomina] inter nomina rationabiliter posuerunt T Atamen] om. T Atum] tunc T Acircumflectit] circumflectitur V B T Asignificat] significant corr. V1 ? V Bpaenultima] paenultimam B Ainterrogativum] vel infinitivum C; vel infinitum Lacuitur] vel infinitivum V Avel infinitum] om. V B C A Ldativum] et ablativum T C Lorationis] est T A Lparticipium] facit T Ahic] om. V T Aquando] vero V B T C Lfemininum] feminum corr. V1 V Csingulare] singularem B C A Lplurale] pluralem B C Lquia] quod V Bearum] eorum V B Adefendunt] fac derivativum ab eo quod est V B C A; fac derivativum ab eo quod est diver diversus Lderivatur] derivativum V Aorationis] est T A Lest] om. T Aut] virgilius in tertio aeneidos insequor ut B C; virgilius in tertio aeneidos insequor et T; virgilius in tertio aeneidos insequor Lintima] in ultima T; in Lnomen] om. C add. L1 Lorationis] est T Lquomodo] modo C corr. L1 Lut] virgilius in primo aeneidos B T C Lpaucis] pacis B T C‘corde’] cor T C Lhabent] habet V Tglandis] et V B Aparticipo] verbum V; participio verbum Aexpertis] et V Aorationis] est T LTertiae] correptae T ADeclina] activum verbum T C Lperfectum] praeteritum perfectum ut B T C Lexceptis] excepto V Aenim] om. B C add. L1 Lgestis] gestit B T L‘gesticulare’] gesticulatur T C‘gesticulatio’] Versus viii libri finitus Prisciani grammatici V; Documentum Prisciani grammatici in primum versum noni libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi B C; Documentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi Ldomus omnipotentis Olympi] et cetera T Adactylus ex una longa et duabus brevibus] om. V Anomina] habet T L‘interea’] tracta singulas partes B C; tracta singulas partes fiat T L

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. Aen. 3, 236

Verg. Aen. 7, 110 ille] ipse
Verg. Aen. 7, 263Verg. Aen. 2, 5

Verg. Aen. 3, 32

Verg. Aen. 1, 5Ter. Andr. 28-29Sall. Catil. 11, 7

Witnessess layer

Atque ~ dictionum A B C F L T V

Quae ~ corripitur A B C F L T V

Ea ~ quis A B C F L T V

Diversa ~ diversitas A B C F L T V

Penitus ~ Simplicis A B C F L T V

Dum ~ dum A B C F L T V

Parte ~ componitur A B C F L T V

Fac ~ similia A B C F L T V

Geruntur ~ gesticulatio A B C F L T V

Panditur ~ interea A B C F L T V