Prisc. part.

Prisc. part. 113, 10-114, 6 - 118, 9-22

10-114610Panditur quae pars orationis est? Verbum. Cuius est modi hoc 11verbum? Indicativi. Cuius formae? Perfectae. Cuius coniugationis? 12Tertiae. Cuius generis sive significationis? Passivae. Cuius numeri? 13Singularis. Cuius figurae? Simplicis. Cuius temporis? Praesentis. 14Cuius personae? Tertiae. Dic activum eius. Pando pandis pandit. 15Declina. Pando pandebam pandi panderam pandam. Cur mutata 16do in di facit praeteritum perfectum? Quia omnia verba tertiae 17coniugationis quae ante do n habent mutata do in di faciunt praeteritum, 18ut scando scandi, incendo incendi, offendo offendi, defendo 19defendi. Excipiuntur abicientia quidem n fundo fudi, scindo scidi, 20findo fidi, duplicantia vero primam syllabam pendo pependi, tendo 21tetendi, tundo tutudi. Declinat passivum. Pandor pandebar passus 22sum. Cur passus facit participium praeteritum? Quia omnia passiva 23in dor desinentia tertiae coniugationis verba, nisi sint a dor verbo 24composita participium praeteritum in sus faciunt, ut ludor lusus, 25caedor caesus, defendor defensus, incendor incensus. Sed notandum 26est quod, cum alia omnia quae n habent ante do etiam in participio 27ante sus servant n, ut offendo offensus, defendo defensus, incendo 28incensus, tendo tensus, pendo pensus, tundo tunsus, hoc differentiae 113, 1causa ne femininum eius simile inveniatur proprio masculino, quod 113, 2est hic Pansa, ideo passus passa passum facit, quamvis a patior 113, 3quoque passus facit et a pateo passus, ut Vergilius in tertio 113, 4passis de litore palmis 113, 5et in primo 6crinibus Iliades passis. 1147-117Fundo etiam fudi fusus fecit nec duplicavit s, quia producta vocalis 8non egebat tali geminatione. Fidi quoque et scidi, quia corripiunt 9paenultimam, duplicaverunt in participio s, scissus et fissus. Vergilius 10in nono Aeneidos|| 11frangitur ac fisso transit praecordia ligno. 12-2312Imperativus et optativus et subiunctivus et infinitus supra dicti 13verbi secundum analogiam declinantur. Dic supina. Pandendi pandendo 14pandendum passum passu. Dic participia. Pandens passurus. 15Dic passiva. Praeteriti passus, futuri pandendus, nomen 16verbale passor. In sor autem desinentia vel in xor verbalia feminina 17facere non possunt litterarum dissonantia prohibente. In tor enim 18desinentia mutant or in rix, ut amator amatrix, doctor doctrix, 19raptor raptrix, fartor fartrix. Nomen verbale rei hic passus huius 20passus, quod significat τ βμα, id est quod patet in spatio distantiae 21pedum. Est tamen et aliud verbale pandus panda pandum. 22Donatus panda et contractior et Ovidius panda naris erat. Nam 23passio magis a patior est. 24-1151524Interea quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? 25Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat 26atque implet. Quot accidunt adverbio? Significatio species figura. 27Cuius est speciei? Inter quidem ab in praepositione videtur esse 114, 1natum quomodo a sub subter et ab ex exter; ea vero primitivum est 114, 2pronomen ablativi casus singularis vel accusativi pluralis. Cuius est 114, 3significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci. 114, 4Cuius est figurae? Compositae. Ex quibus? Ex integro et corrupto 114, 5si ea plurale accipimus. Inter enim integrum est quod plerique 6Latinorum praepositionem accipiunt, Graeci autem adverbium; ea 7vero corruptum quia accusativus pluralis a <corripit>; produxit 8tamen propter generalem regulam adverbiorum in a terminantium 9quae omnia producuntur, ut interea, propterea, praeterea excepto 10ita. Possumus tamen dicere quia in compositione non necesse est 11separatorum constructionem servare et licere etiam ablativum singularem 12accipere in his adverbiis compositum cum praepositionibus, 13quomodo quacirca, quapropter, sic interea, propterea. 14Frequenter enim etiam simplices ablativi pro adverbiis accipiuntur, 15ut una, qua, qui, dextra, sinistra. 11516-2716Domus quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. 17Cuius speciei? A Graeco derivatur. Graeci enim δωμσθαι dicunt 18aedificare inde δωμήσατο et δόμος. Graece enim masculinum est 19et Latine femininum haec domus, quomodo κρατήρ haec cratera, 20 δεκάπους haec decempeda, πανθήρ haec panthera, 21χάρτης haec charta, γαυσάπης || haec gausape. Dic derivativa a 22domo. Domicilium, domesticus, dominus, domo domas domat hoc 23est sub domo et potestate mea facio: unde maris domitor pro 24dominus et dominator [inde etiam dominus]; hinc Domitius et 25Domitianus. Dic adverbia ex hoc. In loco domi ad locum domum, 26de loco domo quae Graeci dicunt οκοι οκαδε οκόθεν. Dic 27deminutivum. Domuncula. 28-1161928Omnipotentis quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. 29Cuius speciei? Adiectivae, figurae compositae. Ex quibus? Ex 30tribus corruptis, omnium et potis et ens, id est qui onmium potis est. 115, 1Antiqui enim ens dicebant participium ab eo quod est sum es est. 115, 2Ideo ergo a possum verbo patens nascitur tam participium quam 115, 3nomen sed quando participium est et tempus significat et accusativo 115, 4nominum vel infinito verborum coniungitur nec comparationem 115, 5accipit ut potens pugnare vel potens bella facere. Quando 6autem nomen est caret tempore et genetivo coniungitur comparationemque 7habet ut porcus maris et amans illius, potentior et 8amantior. Sic ergo omnia participia similia possumus discernere 9tempore et coniugatione casuum et comparatione. Si enim verbi 10casum non sequantur, in vim nominum transeunt; similiter si tempus 11amittant et si comparationem assumant ut fugitans litium 12doctus grammaticae, doctior doctissimus. Cur in tis desinit genitivus? 13Quia omnia nomina in ns vel ls vel rs desinentia interposita 14ti faciunt genitivum, ut puls pultis, mons montis, ars artis, exceptis 15differentiae causa frons frondis et lens lendis; praeterea glans 16glandis cuius quidem etiam similem genetivo quidam protulerunt 17nominativum. Libripens quoque libripendis facit servata consonante 18verbi pendo. Praeterea a corde composita servantia d notanda 19sunt concors concordis, discors discordis, vecors vecordis. 20-1171120Comparativum quidem potens potentior potentissimus dicitur; 21omnipotens autem ideo non potest habere comparativum quia 22<quod est> supra omnia nemini potest comparari. Fac ab eo quod 23est potens ipsam rem. Potentia et potestas. Quid interest inter 24potentiam et potestatem? Potestas magis pro vi accipitur, potentia 25autem pro dictione; quidam etiam potentatum dixerunt. Declina 26verbum. Possum potes potest. Eodem modo tempore praeterito 116, 1imperfecto poteram tempore perfecto potui, plusquamperfecto 116, 2potuerant, futuro potero; imperativo praesenti potes possit pos||simus 116, 3poteste possint, futuro potesto tu potesto ille potestote possint 116, 4vel possunto; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto 116, 5utinam possim, praeterito plusquamperfecto potuissem, futuro 6possim. Subiunctivo praesenti cum possim, praeterito 7imperfecto cum possem, praeterito perfecto potuerim, praeterito 8plusquamperfecto potuissem, futuro potuero. Infinita posse, antiqui 9potesse (Terentius in Eunucho 10sed nihil tamen), 11praeterito potuisse: in futuro deficit. Derivativa ex hoc possibilis. 11712-2012Olympi quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium; significat 13autem et montem et caelum Olympum dictum a Graeco quasi 14λολάμπον quod undique luceat. Cuius speciei? Derivativae vel 15compositae a Graeco, id est το λου κα λάμπειν. Fac ab eo 16derivativum. Olympicus Olympica Olympicum et proprium Olympius 17Olympia Olympium certamen vel Olympia, quae in honorem 18Iovis celebrabantur certamina Pisis. Dic composita. Olympiodorus 19et Olympionices. Dic patronymicum. Olympias, cuius secundum 20analogiam Olympiades debet esse masculinum. 21-118821Oceanum interea surgens Aurora reliquit 22Scande versum. Ocea numintere asur gensAu rorare liquit. 117, 1Quot habet caesuras? Duas semiquinariam et semiseptenariam: 117, 2oceanum interea ecce semiquinaria. Oceanum interea surgens ecce 117, 3et semiseptenaria. Quot figurarum est? Decem. Habet enim tres 117, 4dactylos et duos spondeos. Tracta pedes. Ocea dactylus et cetera. 117, 5Quot partes orationis habet iste versus? Quinque, Oceanum, interea, 6surgens, Aurora, reliquit. Quot nomina? Duo, Oceanum, Aurora. 7Quot verba? Unum, reliquit. Quot participia? Unum, surgens. 8Quot adverbia? Unum, interea. 1189-229Oceanum quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. 10Cuius speciei? Derivativae π το κέος enim, hoc est a celeri 11motu, dictus est Graece Oceanus. Fac ab eo derivativum. Oceanites 12masculinum et Oceanitis femininum unde Vergilius in quarto 13georgicon|| 14Oceanitides ambae. 15Dic possessivum. Oceanius Oceania Oceanium ut Saturnus Saturnius 16Saturnia Saturnium; patronymicum κεανς κεανο 17Oceanides et femininum Oceanis velut Πρίαμος Πριάμου Priamides 18et Priamis. Et quamvis sit proprium Oceanus etiam pro 19appellativo accipitur, quando partes eius significat, ut si dicam 20Atlanticus oceanus et Boricus et Erythraeus sive Aethiopicus, quomodo 21mare, cum totum significat, proprium est, cum partem, 22appellativum.

Critical apparatus

est] om. B ACuius est modi hoc verbum] cuius modi T LPando] om. C Lfacit] fecit V T C Ltertiae coniugationis] coniugationis tertiae T C L‘‑n‑’] ut B T C Ltutudi] tutundi V B T corr. C1 C Apraeteritum] om. B T C Lalia omnia] omnia alia T C Lhoc] excipitur pando quod non servat n et haec Tpassum] om. V Atertio] aeneidos et pater anchises B T C Lpassis] peplumque ferebant B T C L‘scissus’ et ‘fissus’] fissus et scissus B C LAeneidos] om. V Afrangitur] om. V Aac] et V Ainfinitus] infinitivus B Aparticipia] activa praesentis B T C LPandens] futuri B T C Lverbale] verbiale V B T C A Lverbalia] verbialia V B T C Lverbale] verbiale V B T C Lrei] ipsius T Lquod] quo V C corr. L1 Lverbale] verbiale V B T C Let] om. T C LOvidius] oboedius V; in quarto metamorphoseon B T C Lerat] om. V C Aorationis] est T LSignificatio species figura] species significatio figure B T L; species C‘Inter’] utrum primitivum an derivativum T C L‘exter’] extra B T C LCuius est significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci] om. V A; post B Ccorruptum quia] composita V B C A Lut] om. V Aquacirca] quocirca T Lorationis] est T L‘ἐδωμήσατο’] εδομεσατο V A‘δόμος’] δωμος V T C Lὁ] om. V Cγαυσάπης] γαυοσαπες B T L‘domo’] domus B Cοἴκαδε] οικοτεν B L; οικοθην T A‘Domuncula’] domicula V A Dorationis] est T Lest] om. B T Cconiungitur] coniunguntur V Dpugnare’ vel ‘potens bella facere’] bellum facere vel potens pugnare B T C; bella facere vel potens pugnare Ltempore] omnia Tet] om. V Dsequantur] sequuntur B T Lnominum] om. V add. D1 Damittant] amittat V B T C L corr. D1 Dsi] om. B T C Lassumant] assumat V B T C L corr. D1 Din ‘‑ns’ vel ‘‑ls’] in ls vel ns B T C; in ns vel rs L; is Vars artis] om. V D; pars partis B T C Lquoque] om. B T C L‘corde’] cor B T C Lservantia ‘‑d‑’] d servantia pro t B T C Lquidem ‘potens] potens quidem V Dquidem ‘potens] derium T; derivativum Lpotens] derium T; derivativum L‘dictione’] ditione V T‘potentatum’] potentatus B T C Lplusquamperfecto] tempore praeterito C Lpotes] ad secundam et tertiam personam B T C Lpossint’ vel] om. C add. L1 Lpossim] possem B T C Lpraeterito] perfecto et B T C L Dpraeterito] om. B T C Lcum] om. B T C L‘potuerim’] poterim V DInfinita] infinito praesenti et praeterito imperfecto B C Lpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C LDerivativa] derivativum T Corationis] est T LCuius] est B T C Lκαὶ ‘λάμπειν’] καλαμιτειν C L; αμπειν B Tcelebrabantur] celebrantur T CDic composita. ‘Olympiodorus’ et Olympionices. Dic patronymicum. ‘Olympias’, cuius] om. B T C Lmasculinum] Versus x libri finitus Prisciani grammatici V D; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum decimi libri B; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum undecimi C; explicit ex primo versu decimi libri aeneidos documentum Prisciani grammatici orditur eiusdem in primum versum undecimi LDuas] quas B T C Lsemiseptenariam] quomodo B T C L‘oceanum interea’ ecce semiquinaria] om. B T; a V Dpedes] singulas B T C; singulos Ldactylus] ex una longa et duabus brevibus B T C‘Oceanum, interea, surgens, Aurora, reliquit’] om. B T C L‘interea’] tracta singulas partes B T C Lorationis] est T Lenim] om. B T C Lquarto] iii V Dὠκεανὸς] oceanos T LΠρίαμος] priamus T LΠριάμου] Πρυαμων V Csit] om. D add. L1 L

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 263Verg. Aen. 1, 480

Ov. met. 3, 674-5

Verg. Aen. 5, 799

Ter. Eun. 9, 666 sed nihil tamen] sed nihil

Verg. georg. 4, 341

Witnessess layer

Panditur ~ passis A B C F L T V

Fundo ~ ligno A B C L T V

Imperativus ~ est A B C L T V

Interea ~ sinistra A B C D L T V

Domus ~ Domuncula A B C D L T V

Omnipotentis ~ vecordis A B C D L T V

Comparativum ~ possibilis B C D L T V

Olympi ~ masculinum B C D L T V

Oceanum ~ interea B C D L T V

Oceanum ~ appellativum B C D L T V