Prisc. part. 118, 23-119, 8 - 123, 31-124, 10
23-1198‘Interea’ quae pars orationis? Adverbium. Cuius significationis?
Hic temporalis alias autem etiam localis est ut in primo
25‘interea ad templum non aequae Palladis ibant
crinibus Iliades passis peplumque ferebant’.
Cuius est figurae? Compositae ex duobus integris, hoc est ex ‘inter’
et ‘ea’, qui est ablativus perfectus. Solent autem componi ablativi
cum praepositionibus quae etiam accusativo separatim solent coniungi,
ut ‘quapropter, quacirca, praeterea, propterea’; sic etiam ‘interea’.
‘Inter’ primitivum est an derivativum? Ab ‘in’ derivatur ‘inter’
quomodo ab ‘ex’ ‘exter’ et a ‘sub’ ‘subter’ et a de antique ‘deter’ unde et
‘deterior’ et ‘deterrimus’, quae tamen alii a ‘detero’ verbo facta esse
118, 5putaverunt. Quomodo autem ab ‘exter’ ‘extra’ et a ‘super’ ‘supra’ sic ab
‘inter’ ‘intra’. Hinc ‘intro’ et ‘intus’; et ‘intra’ quidem spatium temporis
vel loci significat, ‘intro’ vero ad locum, ‘intus’ in loco. Comparativus
‘interior’ superlativus ‘intimus’; verbum ‘intro intras’.
1199-22‘Surgens’ quae pars orationis? Participium praesentis temporis
10et in duas consonantes desinit, hoc est ‘‑n’ et ‘‑s’ et commune est trium
generum. Cuius est casus? Nominativi, temporis praesentis, significationis
neutrae, formae perfectae, numeri singularis, figurae
compositae. Ex quibus? Ex duobus corruptis; tam ‘sursum’ enim
quam ‘rego’ corrupta sunt. Et notandum enim quod, cum in praesenti
15ex duobus corruptis sit, in praeterito ex integro et corrupto
invenitur ‘surrexi’. Et multa inveniuntur huiuscemodi non solum
verba sed et nomina, ut ‘alteruter alterutrius’ in nominativo ex
duobus integris et in genetivo ex corrupto et integro, idem eiusdem
in nominativo ex duobus corruptis est et in genetivo ex integro et
20corrupto, ‘cogo coegi’ in praesenti ex duobus corruptis est, in praeterito
perfecto ex corrupto et integro, ‘pergo perrexi’, in praesenti
ex integro est et corrupto, in praeterito autem ex duobus integris.
23-1209Declina verbum eius. Indicativo ‘surgo surgebam surrexi surrexeram
surgam’, imperativo ‘surge surgat surgamus surgite sur||gant’,
25futuro ‘surgito tu surgite ille surgitote surgant’ vel ‘surgunto’, optativo
‘surgerem surrexissem surgam’, subiunctivo ‘cum surgam surgerem
surrexerim surrexissem surrexero’, infinito ‘surgere surrexisse
surrectum ire’ vel ‘surrecturum esse’. Impersonalia indicativo ‘surgitur
surgebatur surrectum est’ vel ‘fuit surrectum erat’ vel ‘fuerat
surgetur’, imperativo ‘surgatur’, optativo ‘utinam surgeretur surrectum
esset’ vel ‘fuisset surgatur’, subiunctivo ‘cum surgatur surgeretur
surrectum sit’ vel ‘fuerit surrectum esset’ vel ‘fuisset surrectum erit’
119, 5vel ‘fuerit’. Infinita impersonalis ‘surgi surrectum esse’ vel ‘fuisse
surrectum iri’, supina ‘surgendi surgendo surgendum surrectum
surrectu’, participia praesentis ‘surgens’ futuri ‘surrecturus’. Etiam
nomen est ‘surrectus’ quomodo rectus cum caret tempore. Sciendum
tamen quod simplex eius verbi activum est: ‘rego’ facit enim ‘regor’.
12010-2010Composita autem ab eo quaedam in neutralium transeunt significationem,
quaedam permanent in simplicitate ut ‘pergo, surgo’ neutralia
sunt; ‘dirigo’ autem et ‘porrigo’ sive ‘porgo’ et ‘arrigo’ activa sunt.
Dic ab eo quod est ‘surgo’ nomen verbale. ‘Surrector’ et ‘surrectrix’,
ipsa res ‘surrectio’ et ‘surrectus’. Cur ‘rego rexi’? In ‘‑go’ desinentia ‘‑r‑’
15antecedente si non sint a ‘rego’ composita in ‘‑si’ faciunt praeteritum,
ut ‘mergo mersi, tergo tersi, spargo sparsi’; alia omnia in ‘‑xi’, ut ‘ango
anxi, pingo pinxi, tingo tinxi’, exceptis ‘lego legi, frango fregi, impingo
impegi, tango tetigi, pungo pupugi’ et ‘punxi’. A ‘lego’ composita
mutantia primitivi significationem mutant et praeteritum, ‘diligo
20dilexi, intellego intellexi, neglego neglexi’.
21-12113‘Aurora’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Potest
tamen quando pro die accipitur loco appellativi accipi; quando
enim deam significat proprium est. Cuius est speciei? Derivativae,
ab ‘aura’ enim dicitur ‘aurora’. Proprie enim ipse ascensus solis, id est
25prima pars diei, ‘aurora’ dicitur, in qua solet pulsu solis aer commotus
‘auram’ facere; alii autem a splendore solis dictam putant. Ponunt
autem ‘auram’ pro splendore teste poeta in sexto
‘per ramos aura refulsit’,
id est splendor. Inde etiam ‘aurum’ et ‘aurarii’, qui favoribus splendidos,
hoc est claros, faciunt et ‘aurigae’ qui splendorem sibi agunt,
qui fit ‘auris populi’, hoc est clamoribus. Cuius est generis? Feminini,
numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi et vocativi,
120, 5hic autem nominativi (ablativus autem in ‘‑a’ productam terminat)
declinationis primae.|| Quare? Quia omnia masculina vel feminina
vel communia tam Graeca quam Latina in ‘‑a’ desinentia primae sunt
declinationis exceptis illis quae nascuntur a masculinis in ‘‑ius’ terminantibus
genetivum, quae sunt haec, ‘una, ulla, nulla, sola, tota, alia,
10utra, altera’ et quae ex his componuntur; similiter et qua composita
‘siqua, nequa, aliqua’. Ea enim genetivum et dativum masculinorum
servant suorum unde quidam non ad significationem sed ad declinationem
adtendentes pronomina ea esse putaverunt.
14-12215‘Reliquit’ quae pars orationis? Verbum. Quale, id est cuius
15modi? Indicativi. Cuius formae? Perfectae, coniugationis tertiae,
significationis activae, numeri singularis, figurae compositae. Ex
quibus? Ex duobus integris ‘re‑’ et ‘liquit’. Separatim tamen ‘re‑’ dici
non potest: quod tamen quidam ‘volunt’ a ‘retro’ vel ‘rursus esse’.
Quod si sit ex corrupto et integro invenitur ea pars; ‘liquit’ enim
20perfectum est. Cuius temporis? Praeteriti. Quare ‘linquo liqui’ facit
praeteritum? Quia ‘‑n‑’ habentia ante ‘‑eo’ vel quo abiecta ‘‑n‑’ faciunt
praeteritum: ‘linquo liqui, vinco vici’; similiter ab eis composita
‘devinco devici, convinco convici, relinquo reliqui, delinquo deliqui,
derelinquo dereliqui’ et producunt ‘‑i‑’ paenultimam in praeterito
25naturaliter. Declina verbum. ‘Relinquo relinquis relinquit’ et cetera.
Declina etiam passivum. Indicativo ‘relinquor relinquebat relictus
sum’ vel ‘fui relictus eram’ vel ‘fueram relinquar’; imperativo ‘relinquere
relinquatur relinquamur relinquimini relinquantur’. Futuro ‘relinquitor
tu relinquitor ille relinquiminor relinquantur vel
relinquuntor’; optativo ‘utinam relinquerer relictus essem’ vel ‘fuissem
121, 5relinquar’, subiunctivo ‘cum relinquar relinquerer relictus sim’
vel ‘fuerim relictus essem’ vel ‘fuissem relictus ero’ vel ‘fuero’; infinita
‘relinqui relictum esse’ vel ‘fuisse relictum iri’, gerundia vel supina
‘relinquendi relinquendo relinquendum relictum relictu’, participia
activa praesentis temporis ‘relinquens’ futuri ‘relicturus’, passiva
10praeteriti ‘relictus’ futuri ‘relinquendus’, nomen verbale ‘relictor’ et
‘relictrix’ ipsa res ‘relictio’. Potest tamen et ‘relictus’ dici sed quartae
declinationis. Hinc derivatur et ‘reliquus reliqua reliquum’ et ‘reliquiae’
quod poetae interposita ‘‑l‑’ ‘relliquiae’ metri causa proferunt.
Etiam ‘delinquo, praeterlinquo’; a ‘deiinquo’ ‘delictum’ pro peccatum
15quod delinquit officium suum qui peccat.||
16-1231‛Turnus ut infractos adverso Marte Latinos’
Scande versum. ‘Turnusut infrac tosad uerso MarteLa tinos’.
Quot habet caesuras iste versus? Unam semiquinariam, ‘Turnus ut
infractos’. Quot figurarum est? Decem. Quare? Quia habet duos
20dactylos et tres spondeos. Tracta singulos pedes. ‘Tumusut’ dactylus
et cetera. Quot partes orationis habet iste versus? Sex, ‘Turnus, ut,
infractos, adverso, Marte, Latinos’. Quot nomina? Quattuor, ‘Turnus,
adverso, Marte, Latinos’. Quid aliud habet? Unum participium
‘infractos’ et unum adverbium ‘ut’.
1232-11‘Turnus’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius
est speciei? Univocum est. Significat enim nomen proprium regis
Rutulorum et appellativum piscis palustris. Fac ab eo quod est
122, 5‘Turnus’ derivativum. Quomodo ‘Saturnus Saturnius’ sic debet etiam
‘Turnus Turnius’, patronymicum ‘Turnides’ quomodo ‘Priamus Priamides’.
Quare secundae est declinationis ‘Turnus Turni’? In ‘‑us’ correptam
desinentia propria secundae sunt declinationis excepto ‘Venus
Veneris’: praeterea ‘Ligus Liguris’ quod potest et proprium esse et
10gentile; et, si sit proprium, masculinum est solum, ‘hic Ligus huius
Liguris’, si gentile est invenitur commune, ‘hic’ et ‘haec Ligus Liguris’.
12-30Quare ‘Turnus’ ‘Turne’ facit vocativum? Quia omnia in ‘‑us’ desinentia
secundae in ‘‑e’ faciunt vocativum exceptis propriis quae ‘‑i‑’ habent ante
‘‑us’, quae per apocopam proferunt vocativum, ut ‘Vergilius, o Vergili,
15pro Vergilie’ et ‘Mercurius, o Mercuri, pro Mercurie’ (ideoque accentus
manet paenultimus quamvis brevis sit paenultima syllaba. Ex
quibus enim aliqua subtrahitur syllaba, si integra manet illa in qua
est accentus, integrum servat etiam accentum, ut ‘hic’ et ‘haec Arpinatis’
perfectum circumflexum habuit paenultima syllaba quae mansit
20in concisione: dicimus enim ‘hic’ et ‘haec Arpinas’. Similiter si
dicamus ‘munit’ pro ‘munivit’ circumflectitur ‘-vit’ quia integra dictione
supra se habuit circumilexum; sic etiam ‘tuguri’ pro ‘tugurii’ acutum
debet habere) et ‘Terenti’ pro ‘Terentie’ et ‘Sallusti’ pro ‘Sallustie’.
Euphoniae tamen causa vel metri est quando nominativis utuntur
25pro vocatiuis ut ‘deus’ pro ‘deae’ et ‘fluvius’ pro ‘fluvie’ ut Vergilius
‘corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum’
et ‘populus’ pro ‘popule’ ut Lucanus ||
‘degener o populus’.
Unum autem invenitur appellativum solum quod et in ‘‑i’ et in ‘‑e’
30vocativum profert ut ‘filius, o fili’ et ‘filie’.
31-12410‘Ut’ quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? Pars
orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque
implet. Adverbio quot accidunt? Tria species significatio figura.
Cuius est significationis? Hic temporalis, accipitur enim pro
postquam. Quando autem significat ‘ἵνα’ Graecam coniunctionem
loco coniunctionis accipitur causalis. Est tamen etiam similitudinis
123, 5adverbium; solet autem ei adici etiam ‘‑i’ tam coniunctionem significanti
quam adverbium. Adicitur ei etiam ‘‑nam’ et invenitur optandi
adverbium, ‘utinam’. Igitur ‘ut’ et ‘uti’ significat adverbium quidem
quando tempus vel similitudinem vel qualitatem sive interrogationem,
id est quando quomodo, significat; quando vero ‘ἵνα’ vel ‘ὅτι’
10Graecam coniunctionem significat, coniunctionis loco accipitur.
Critical apparatus
orationis] est T C Lalias] hoc V B C Din primo] Virgilius in primo aeneidos B T C LSolent] solet V Dquacirca] quocirca T L‘in’ derivatur ‘inter’] inter V D‘exter’] extra B T C Let] om. T C Let] ut B T C L‘deterrimus’] deterprimus V B C Lquae tamen] om. B C add. L1 L‘exter’] ex B T C La] om. V C D‘inter’] in inter et T C L‘intus’] intrus V Borationis] est T LNominativi] et vocativi hic autem nominativi B Dcorrupta] correpta V corr. D1 DEt] om. T C Lex integro et corrupto] ex corrupto et integro T C Let] est T Let] om. C Lest] om. B T C Lsurgant’ vel ‘surgunto’] surgunto C Lcum] om. V B C Lindicativo] indicativi V C Dvel] surrectum B T C Lvel] surrectum B C Lvel] surrectum B T C Lcum] om. B Dvel] surrectum T C Lvel] surrectum T C Lvel] surrectum T C vel add. L1 LInfinita] infinito B T C Lvel] surrectum T C L‘rego’] om. B T C Lsimplicitate] simplicis V D‘arrigo’] et corrigo correxi B T C Lverbale] verbiale V B T C L Dipsa res edd.: ipsam rem codd.Cur ‘rego rexi’] om. B C L; et notandum Tut] om. V DA] item Tdiligo dilexi] om. V Dorationis] est T Lsexto] VI aeneidos discolor unde auto B T L; sexta aeneidos discolor unde auro C‘aurarii’] aurii T Dfaciunt] faciant V Dagunt] agant V Dfit] a favoribus TFeminini] femini C Lterminat] terminatur T Lorationis] est T Ltertiae, significationis] om. V add. D1 D‘liquit’] liquid V Tvinco] ut V T L DIndicativo] om. C Lvel] et V D; et relictus T C Lvel] et V D; et relictus T Cimperativo] praesenti B C Lrelinquimini] relinquamini B corr. D1 Drelinquantur] om. B T C Lvel relinquuntor] relinquuntur C Lvel] relictus B T C Lvel] relictus B C Lvel] relictus B C Lvel] relictus B C Linfinita] infinito B C Lvel] relictum B T Cfuturi] futuro V Cverbale] verbiale V B T C L Det] om. V B C add. L1 L Ddelinquit] delinquid V Tsuum] etiam T Lpeccat] versus undecimus libri finitus Prisciani grammatici V; versus undecimus libri Prisciani grammatici finitus D; Monitio Prisciani grammatici in primum versum undecimi libri Aeneidos terminat incipit eiusdem in primum duodecimi B; Monitio Prisciani grammatici in primum versum undecimi libri Aeneidos terminavit incipit eiusdem in primum versum duodecimi CMarte] in V Bhabet caesuras] caesuras habet T LUnam] unum quam T C L‘Turnus ut infractos’] om. V Dduos] tres V corr. D1 Dtres] duos V corr. D1 Det cetera] ex una longa et duabus brevibus T C; ex una longa et duabus brevibus et cetera L‘Turnus, adverso, Marte, Latinos’] om. B T C L‘infractos’] fractos V C‘ut’] tracta singulas partes B T C Lorationis] est T Lsyllaba] om. B C add. L1 Lsi] om. V B T C Ldicamus] dicimus T C LLucanus] in secundo B T C Lpopulus] vix secula longa decorum B C L; vix secula longa de quorum Tet] om. C D‘filie’] o filiae B T C Lorationis] est T Lspecies significatio] significatio comparatio V Dsignificationis] ut B T C Ltemporalis] temporis C corr. L1 L‘ὅτι’] uti V D; ut B T C LGraecam coniunctionem] graecas coniunctiones V D
Linguistic layer
Quotation layer
Verg. Aen. 1, 479-80
Verg. Aen. 6, 204
Verg. Aen. 8, 77Lucan. 2, 116