Prisc. part. 96, 21-97, 2 - 99, 21-102, 1
21-972Cuius est generis? Communis trium generum; quomodo enim
apud Graecos ‘ἐγώ σύ οὗ’ trium sunt communia generum, sic apud
nos ‘ego tu, mei tui sui’: numeri singularis, figurae simplicis, personae
secundae, casus nominativi et vocativi. Hic autem magis nominativus
25est cum per apostrophen dicitur, quae exigit nominativum et
cum quoque coniunctum quod ad alios nominativos relatum est, id
est ut Misenus et Palinurus ‘tu quoque’.
973-7‘Quoque’ quae pars orationis? Coniunctio. Accipitur enim pro
‘et’ ‘tu’. Est tamen etiam loco adverbii invenire hanc dictionem positam
96, 5ut in primo Aeneidos ||
‘multa quoque et bello passus dum conderet urbem’
Hic enim pro similiter necesse est id accipi cum sequitur ‘et’.
8-15Quid est coniunctio? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam.
Quot accidunt coniunctioni? Tria potestas ordo figura. Cuius
10est potestatis ‘quoque’? Copulativae ordinis postpositivi (vetustissimi
tamen solebant etiam praeponere eam), figurae compositae ex
corrupto et integro: ‘quo’ enim corripitur; quod si produceretur
esset integra pars. Quem accentum habet? Paenultimum acutum:
omnes enim fere coniunctiones postpositae generalem servant accentuum
15regulam.
16-21‘Litoribus’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum
generis neutri numeri pluralis figurae simplicis casus dativi declinationis
tertiae. Cur? Quia omnia in ‘‑us’ desinentia neutra tertiae
sunt et in ‘‑ris’ faciunt genetivum; excipitur ‘pus’ indeclinabile et ‘virus’
20quod Lucretius secundae posuit declinationis
‘diri primordia viri’.
22-9812‘Pelagus’ vero Graecum est, ‘hoc pelagus pelagi’, et ‘vulgus vulgi’
tam masculinum quam neutrum. Quot differentias habet paenultima
syllaba genetivi in ‘‑ris’ terminantium supra dictorum neutrorum?
25Si verbis adiaceant, quae ‘‑e‑’ correptam paenultimam habuerint,
servant ‘‑e‑’ ante ‘‑ris’ genetivi ut ‘munero munus muneris, vulnero vulnus
vulneris, sidero sidus sideris’ (ex quo componitur ‘considero’ et ‘desidero’)
‘latero latus lateris, opero opus operis’. Si vero monosyllaba
sint et producuntur in nominativo et servant ‘‑u‑’ ante ‘‑ris’ genetivi
quoque productam ut ‘ius iuris, tus turis, rus ruris, plus pluris’. Si vero
sint comparativa masculinorum eorumdemque femininorum sequuntur
97, 5genetivum, id est ‘‑o‑’ paenultimam servant ante ‘‑ris’, ut ‘minus
minoris, maius maioris’ quia ‘minor minoris, maior maioris’. Alia vero
omnia ‘‑o‑’ correptam habent ante ‘‑ris’, ut ‘corpus corporis, pectus
pectoris, litus litoris, pignus pignoris’ et ‘pigneris, fenus fenoris’ et
‘feneris’, quamvis verba eorum magis ‘‑e‑’ habent paenultimam ‘pignero’
10et ‘fenero’. Fac ab eo quod est ‘litus’ derivativum. ‘Litoreus’ et ‘litoralis’.
Quidam autem ‘litus’ ‘ἀπὸ τῶν λιτῶν’ volunt esse quia proficiscentes
et revertentes solent ibi vota concipere.
9813-19‘Nostris’ quae pars orationis? Pronomen. Quale? Derivativum
possessivum. Ex quo casu solent derivari? Ex genetivo ut ‘nos,
15vostrum’ vel ‘nostri noster’; idque sine dubio ex singulari numero
ostenditur, ‘ego mei meus, tu tui tuus, sui suus’; unde et paenultimae
corripiuntur. Cuius est generis? Hic neutri; sciendum tamen quod
omnis dativus et ablativus pluralis tam in nominibus mobilibus
quam in pronominibus et participiis communis est trium generum.
20-99220Cuius est numeri? Pluralis figurae simplicis casus hic dativi. Omnis
autem dativus et ablativus pluralis similes sunt ut || dictum est.
Et unde possumus scire differentiam? A iunctura et ordinatione,
id est ‘ἀπὸ τῆς συντάξεως’, quod facile potest sciri ex singularium
iunctura quae non habent similes dativum et ablativum ut in omnibus
25primae declinationis nominibus et tertiae in ‘‑e’ terminantibus
ablativum et quartae et quintae. In his enim manifesto ostendit
casus differentiam. Cum igitur verbum dedisti dativum exigit, si
quid supra dictarum declinationum nomen ordines, necesse est
dativum adiungere, dedisti ‘poetae’ vel ‘homini’ vel ‘senatui’ vel ‘rei’.
993-12Non licet enim nisi dativum huic verbo adiungere. Et nota quod
quattuor habent declinationum differentias pronomina. Sunt enim
98, 5quae tam genetivum quam dativum in ‘‑i’ terminant, quae sunt tria et
communia trium generum ut ‘ego mei mihi, tu tui tibi, sui sibi’. Sunt
quae genetivum in ‘‑ius’ dativum vero in ‘‑i’ proferunt qui casus communes
sunt trium generum ut ‘ille illius illi, ipse ipsius ipsi, iste istius
isti, hic huius huic, is eius ei’. Sunt alia quae sequuntur secundae
10declinationis mobilium regulam qualia sunt possessiva haec ‘meus,
tuus, suus, noster, vester’. Sunt alia tertiae declinationis nominum
declinationem servantia ut ‘nostras vestras, nostratis vestratis’.
13-20‘Aeneia’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum;
quamvis enim possessoris proprium nomen significet tamen omnis
15possessio eius commune hoc nomen potest habere, ut ‘Aeneia mater,
Aeneia mensa, Aeneia facies, Aeneia manus, Aeneia nutrix, Aeneius
ager, Aeneius filius, Aeneius ensis, Aeneium lumen, Aeneium munus,
Aeneium regnum’. Generis feminini numeri singularis figurae simplicis
declinationis primae. Ex quo nomine derivatur? Ab ‘Aenea’
20de quo in superioribus latius tractavimus.
21-1021‘Nutrix’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum vel
derivativum. Cuius speciei derivativorum? Verbalis. Ex quo verbo
masculinum eius nascitur? A ‘nutrio’. Solent autem in ‘‑tor’ verbalia
in ‘‑trix’ facere. Feminina mutata ‘‑or’ in ‘‑rix’, ut ‘lector lectrix, amator
25amatrix, accusator accusatrix’. In supra dicto vero euphoniae causa
vel alternitatis, id est ‘παραλληλότητος’, ‘‑tri‑’ syllaba subtracta est
contra regulam. Cum ‘nutritor’ enim sit masculinum debuit femininum
‘nutritrix’ esse sed absurditas. Soni minuit syllabam. A quo
verbo derivatur? A ‘nutrio nutris nutrit’. Declina verbum. ‘Nutrio’
verbum activum indicativo modo dictum temporis praesentis numeri
99, 5singularis figurae simplicis coniugationis quartae personae
primae quod declinabitur sic: ‘nutrio nutris nutrit’ et pluraliter
‘nutrimus nutritis nutriunt’. Eodem modo tempore praeterito imperfecto
‘nutriebam nutriebas nutriebat nutriebamus nutriebatis
nutriebant’, tempore praeterito perfecto ‘nutrivi nutrivisti nutrivit
10nutrivimus nutrivistis nutriverunt’ vel ‘nutrivere’, tempore praeterito
plusquamperfecto ‘nutriveram nutriveras nutriverat nutriveramus
nutriveratis || nutriverant’, tempore futuro ‘nutriam nutries nutriet
nutriemus nutrietis nutrient’; imperativo modo tempore praesenti
ad secundam et tertiam personam ‘nutri nutriat, nutriamus nutrite
15nutriant’, tempore futuro ‘nutrito tu nutrito ille nutritote nutriant’
vel ‘nutriunto’; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto
‘utinam nutrirem nutrires nutriret nutriremus nutriretis
nutrirent’, tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto ‘utinam
nutrivissem nutrivisses nutrivisset nutrivissemus nutrivissetis nutrivissent’;
20tempore futuro ‘utinam nutriant nutrias nutriat nutriamus
nutrialis nutriant’; subiunctivo modo tempore praesenti ‘cum
nutriam nutrias nutriat nutriamus nutriatis nutriant’; eodem modo
tempore praeterito imperfecto ‘cum nutrirem nutrires nutriret nutriremus
nutriretis nutrirent’; eodem modo tempore praeterito perfecto
25‘cum nutriverim nutriveris nutriverit nutriverimus nutriveritis
nutriverint’; eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto
‘cum nutrivissem nutrivisses nutrivisset nutrivissemus nutrivissetis
nutrivissent’; eodem modo tempore futuro cum ‘nutrivero nutriveris
nutriverit nutriverimus nutriveritis nutriverint’; infinitivo modo
5numeris et personis tempore praesenti ‘nutrire’, praeterito ‘nutrivisse’,
futuro ‘nutritum ire’. Impersonalia ‘nutritur nutriebatur nutritum
est’ vel ‘fuit nutritum erat’ vel ‘fuerat nutrietur’; imperativo ‘nutriatur
nutritor’; optativo ‘utinam nutriretur nutritum esset’ vel ‘fuisset
nutriatur’; subiunctivo ‘cum nutriatur nutriretur nutritum sit’ vel ‘fuerit
10nutritum esset’ vel ‘fuisset nutritum erit’ vel ‘fuerit’; infinitivo ‘nutriri
nutritum esse’ vel ‘fuisse nutritum iri’; gerundia vel participialia
‘nutriendi nutriendo nutriendum nutritum nutritu’. Participia veniunt
a verbo activo duo praesens ‘nutriens’ futurum ‘nutriturus
nutritura nutriturum’. Eius passivum indicativo modo ‘nutrior nutriebar
15nutritus sum’ vel ‘fui nutritus eram’ vel ‘fueram nutriar’, imperativo
modo ‘nutrire nutriatur nutriamur nutrimini nutriantur’,
futuro ‘nutritor tu nutritor ille nutriminor nutriantur’ vel ‘nutriuntor’,
optativo modo ‘utinam nutrirer nutritus essem’ vel ‘fuissem
nutriar’, subiunctivo modo ‘cum nutriar nutrirer nutritus sim’ vel
20‘fuerim nutritus essem’ vel ‘fuissem nutritus ero’ vel ‘fuero’, infinitivo
modo ‘nutriri nutritum esse’ vel ‘fuisse nutritum iri’. Participia veniunt
a verbo passivo: praeteritum ‘nutritus nutrita nutritum’ futurum
‘nutriendus nutrienda nutriendum’. Nomen verbale ‘nutritor
nutrix’, ipsa res ‘nutritio’. Fac ab eo derivativum. ‘Nutricula’ quod est
25diminutivum, ut Iuvenalis
‘Gallia vel potius nutricula causidicorum’.||