Ps. Aug. reg.

5

Ps. Aug. reg. 4, 3 - 5, 7

4316Sunt sane nomina quae sono participia putantur, sed nomina 17sunt. Participia enim illa sunt quae a verbis veniunt, ut a 18lego legens lecturus lectus legendus; tunicatus et galeatus et 19clipeatus et tropaeatus nomina sunt, non participia, quia non 20a verbis veniunt. 421Est unum participium praeteriti temporis in omni Latino 22sermone quod in formam nominis vel declinationem conversum 23est, ut est mortuus. Est enim ab eo quod est morior et 24participio praeteriti temporis in tus exire debuit per unum u, 1non per duo. Nam ubi geminata u littera nominativus est, nomen 2est, non participium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, 3exiguus, beluus, ut Cicero dixit, Inuus et talia. Contra 4regulam participiorum mortuus putatur esse participium, sed 5in vim regulamque nominis conversum est. Restat ut de adverbio 6dicamus. | 57DE ADVERBIIS 18Adverbium ideo dictum est, quia adhaeret verbo nec potest 9verbi vis significantius sonare, nisi iungatur adverbium, ut 10puta verbum est dico, navigo, valeo, curro et talia: haec non 11plenae significationis sunt, nisi adiciantur adverbia, ut bene, 12male, docte, feliciter, ut bene dicit, imperite dicit, prospere 13navigat, infeliciter navigat, integre valet, debiliter valet, agiliter 14currit, tardius currit. Vides quia verborum plena significatio 15esse non potest, nisi fuerint adverbia coniuncta. 216Sic alia adverbia iunguntur ad explendam verbi significationem, 17ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia, ut hic 18dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, 19hinc navigo; sic de tempore cras navigo, hodie navigo et talia, 1quae in aliis artibus late dicta sunt et intellectu plana sunt. Adeo 2haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium brevitas opportuna 3est. 34Sane in adverbiis haec observare debemus: quando in e 5exeunt, quando in ter syllabam, hoc ablativus casus docet; nam 6quando ablativus exit in o, in e mittit adverbium, ut a docto 7docte, a iusto iuste, a perfecto perfecte, a pio pie, a valido 8valide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo 9ample, a minimo minime et talia; quando autem in ter 10syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab 11agili agiliter, ab humili humiliter, a nobili nobiliter, ab 12acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, 13a iugi iugiter. 414Sed sunt quaedam quae, cum aspere sonarent, dimissa 15sunt nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non 16dicimus, a tristi tristiter non dicimus. Alia, ne aspere sonarent, 17perdiderunt ante ultimam syllabam, ut a sapienti sapienter, 18non sapientiter, a prudenti prudenter, non prudentiter, a 19praestanti praestanter, | non praestantiter. Sic ergo observemus 20ut euphoniam applicemus ad regulam. 521Ad euphoniam redeamus. Nam euphonia, id est suavitas 1bene sonandi, admissa est ad Latinum sermonem, ut aspera 2temperaret, et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat 3auditum; sic Cicero ait impetratum est a ratione ut 4peccare suavitatis causa liceret. Sed tamen in paucis admissa 5euphonia est. Nam ratio locuples est et iuris latissimi. 66Sane contra has regulas auctoritas ausa est et in paucis prae­ 7sumpsit, ut diceret Cicero humaniter, cum humane dicere 8debuit, et Terentius 9vitam parce ac duriter 10agebat 11pro dure. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam 12pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et falso 13dixerunt pro false et necessario pro necessarie et sedulo 14pro sedule et raro pro rare et crebro pro crebre et tuto 15pro tute; sic et alia tam pauca non licenter, sed verecunde 16usurpata. 717Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia: a fundo 18funditus, a caelo caelitus, a radice radicitus, a penetralibus 19locis penitus, a stirpe stirpitus; item in im: a vico vicatim, 20ab ostio ostiatim, a viris viritim; item a nimio nimis, ut 21ne quid nimis; 22exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore, ut Virgilius 1sole recens orto, 2id est recenti tempore. Ergo haec omnia adverbia sunt.

Critical apparatus

putantur O ς: consensus edd. UKAGRH: mutuantur β: consensus codd. EV; mutantur Filla sunt α: consensus codd. βF: sunt illa Out ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαlecturus lectus E O ς: consensus edd. UKAGRH: lectus lecturus V; lecturus Fclipeatus et tropaeatus α: consensus codd. βF: tropeatus et clipeatus Overbis β: consensus codd. EV O: verbo F Keilab eo α: consensus codd. βF: habeo Oquod est O Keil: quod α: consensus codd. βFet participio β: consensus codd. EV: et participium F; imparticipio Onominativus ω: consensus codd. Oα: in nominativo Keilnon Ocarduus α: consensus codd. βF pc O: arduus ac Obeluus α: consensus codd. βF: belluus O ς: consensus edd. UKAGRHut α: consensus codd. βF: et OInuus De Nonno: per litteras Martorelli; in uss β: consensus codd. EV; om. F Keil; unbus O; in us ς: consensus edd. UKAGRHet talia E O Keil: et alia V; ut talia Frestat ut de adverbio dicamus O: om. α: consensus codd. βFde adverbiis O: de adverbio α: consensus codd. βFverbi vis α: consensus codd. βF: verbius Ovaleo α: consensus codd. βF: om. Otalia O: alia α: consensus codd. βFplenae O P ς: consensus edd. UKAGRH: plena α: consensus codd. βF Keilsignificationis V O ς: consensus edd. UKAGRH: significationi E; significatione F Keildocte O P ς: consensus edd. UKAGRH: nocte α: consensus codd. βFnavigat E F O P: navigatur Vintegre F O P: integra β: consensus codd. EVvalet β: consensus codd. EV O: valeo F Keilfuerint α: consensus codd. βF: fuerit Ohinc α: consensus codd. βF: hic Ohodie navigo α: consensus codd. βF: hodie navigabo Otalia O: alia α: consensus codd. βFquae pc V ς: consensus edd. UKAGRH: quae quae ac V; quaeque E F Oin aliis V: aliis E F; de aliis Ointellectu ς: consensus edd. UKAGRH: intellecta ω: consensus codd. Oαplana ς: consensus edd. UKAGRH: plena V F; om. E; plene Oadeo ω: consensus codd. Oα: ideo ς: consensus edd. UKAGRH Keilhaec observare α: consensus codd. βF: hoc servare Oexeunt O ς: consensus edd. UKAGRH: exeant α: consensus codd. βF Keilin e mittit adverbium O: admittit adverbium α: consensus codd. βF; admittit adverbium in e P; adverbium in e mittit ς: consensus edd. UKAGRH Keila docto E F: docto V; addocto Ofortunate E F O P: fornate Vtalia Oagili α: consensus codd. βF pc O: agiter ac Oa ‘nobili nobiliter O: om. α: consensus codd. βFquae cum α: consensus codd. βF: cum que Onec ad hanc regulam tractanda sunt α: consensus codd. βF: om. O; tracta V; tractata Eante ultimam O: ultimam α: consensus codd. βFsapienti β: consensus codd. EV O: sapiente F Keilnon sapientiter O A G R H: om. α: consensus codd. βFprudenti β: consensus codd. EV O: prudente F Keilut euphoniam O: ut neuphoniam V; ut neofoniis E; ut nec euphoniam F Keilad euphoniam O: ad neuphoniam V; ut neufonia E; aut euphoniam F Keilredeamus O: reiciamus α: consensus codd. βFeuphonia F O P: euphoniam β: consensus codd. EVsuavitas α: consensus codd. βF: suavia Otemperaret O: temperet α: consensus codd. βF Keilsic ω: consensus codd. Oα: sicut H Keilimpetratum ς: consensus edd. UKAGRH Keil: imperatum ω: consensus codd. Oαa α: consensus codd. βF: om. Oadmissa ς: consensus edd. UKAGRH: ammissa O; amissa α: consensus codd. βFlocuples F: locuplex β: consensus codd. EV Oparce ac A G R H: pereat V; pareat E F; parcae ac O; parce et U Kagebat α: consensus codd. βF: angebat Opro dure O ς: consensus edd. UKAGRH: producere α: consensus codd. βFipsi α: consensus codd. βF: et ipsi Oet sedulo α: consensus codd. βF: sedulo Opro crebre α: consensus codd. βF: om. Otam pauca α: consensus codd. βF: taupauca O; tamen pauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilverecunde usurpata β: consensus codd. EV: veterum de usurpata F; vere cunde u surpata (ex corr.) Oalias α: consensus codd. βF: alia Oradice O ς: consensus edd. UKAGRH: radix β: consensus codd. EV; radixe Fstirpitus O ς: consensus edd. UKAGRH: stirpitur β: consensus codd. EV; stirpiter Fid est recenti tempore ut Virgilius sole recens α: consensus codd. βF: om. O; om. F; orto id est recenti tempore O; idem non O