Ps. Aug. reg. 6, 7 - 6, 16
6720Sed haec, quae animi affectum significant, a multis inter
iectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab adverbio et
partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium
est quod verbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab
adverbio non separant, propterea quia motus animi qualitati adsignant
25et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia.
8Sunt adverbia quantitatis, ut ‘longe’, ‘alte’, qualitatis, ut
‘bene’, ‘male’.
9Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est
a nominibus appellativis, ut a ‘pulchro’ ‘pulchre’, sed ‹etiam› a
5propriis, ‹ut› ‘Tullius’ ‘Tulliane’, a pronominibus etiam, ut a
‘meo’ ‘tuo’ ‘meatim’ ‘tuatim’, a verbis quoque, ut ‘curro’ ‘cursim’.
Deprehenduntur et ex utroque, ut ‘pedetemptim’ a ‘pede’
et a ‘tempto’, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia
quae utrum a nomine transeant an a verbo incertum est, ut
10‘furtim’ (incertum est enim an a ‘fure’, quod nomen est, transeat
an a verbo ‘furor furaris’). A participiis quidam nolunt, sed inveniuntur,
ut a ‘docente’ ‘docenter’.
10A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur, aut
in ‘e’, ut ‘docte’, ‘pulchre’, ‘honeste’, aut in ‘r’, ut ‘velociter’, aut
15in ‘m’, ut ‘ubertim’, ‘singillatim’, aut in ‘us’, ut ‘radicitus’, ‘mordicus’,
aut in ‘u’, ut ‘noctu’, ‘diu’, aut in ‘i’, ut ‘domi’, ‘humi’,
‘vesperi’.
11Adverbia qualitatis in ‘e’ litteram exeuntia produci debent.
Haec tamen dissentiunt, quae aut in comparativo aut superlativo
20gradu vacillant, ut ‘bene’, ‘male’, aut quae ab appellatione
| non transeunt, ut ‘impune’, ‘saepe’.
12Ceterum ‘facile’ et ‘difficile’, quae ut adverbia ponuntur,
nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, ‘faciliter’ et
‘difficiliter’, sed usus haec quasi adverbia vindicavit.
1325Quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis,
ea, si dativo singulari ‘o’ littera terminantur, adverbia in ‘e’ productam
mittunt, ut ‘iusto’ ‘iuste’. Sed haec veteres indifferenter
posuerunt, ut ‘humaniter’, ‘duriter’.
14Quaecumque autem ‘i’ littera terminantur, in ‘ter’ syllabam
mittunt, ut ‘agili’, ‘nobili’, ‘audaci’, ‘difficili’, ‘agiliter’, ‘nobiliter’,
5‘audaciter’, ‘difficiliter’, sed ex his quaedam per syncopen
euphoniae causa dicimus, ut ‘audacter’, ‘difficulter’, ‘sapienter’,
‘constanter’.
15Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis.
Nominibus sunt communia, ut ait Salustius ‘falso queritur de
10natura sua genus humanum’ pro ‘false’; Virgilius
‘et pede terram
crebra ferit’
et
‘multa Iovem manibus supplex orasse supinis’;
15coniunctioni: ‘ut’, quando adverbium est, plura significat: similitudinem
sic:
‘ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta’;
tempus sic:
‘ut regem aequaevum’
20et
‘ut vidi, ut perii, ut me malus’;
qualitatem, ut
‘Troianas ut opes et lamentabile regnum’;
quantitatem, ut
‘quibus Hector ab oris
5expectate venis? Ut †et quante†’;
coniunctionem autem significat sic:
‘ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio’;
praepositioni, ut ‘pro’.
1610Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut ‘docte’, ‘prudenter’,
aut composita, ut ‘indocte’, ‘imprudenter’.
Critical apparatus
quae Keil: om. ω: consensus codd. Oα; quia ς: consensus edd. UKAGRHpartem orationis V F: partes orationis E; parte horationis Ointeriectionem α: consensus codd. βF: interiectione Oab β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: om. F Otullius α: consensus codd. βF: a tullio Oa verbis α: consensus codd. βF: averbiis Oet ex β: consensus codd. EV O: ex F Keilpedetemptim F: pedetemtim β: consensus codd. EV; pedem temptim Oest ς: consensus edd. UKAGRH: sit ω: consensus codd. Oαtranseat ac E O P ς: consensus edd. UKAGRH: transeant V pc E Fdocente O: docenti α: consensus codd. βF; docente ς: consensus edd. UKAGRH Keildocenter ω: consensus codd. Oα: decenter ς: consensus edd. UKAGRH Keilsex pc E O P ς: consensus edd. UKAGRH: sed V ac E Fr α: consensus codd. βF: er Om β: consensus codd. EV O: im Fubertim α: consensus codd. βF: libertim Out noctu α: consensus codd. βF: noctu Oaut in i s.l. E F O P: in i Vlitteram F: littera β: consensus codd. EV Osuperlativo β: consensus codd. EV O: in superlativo F Keilab appellatione E F: appellatione V; in appellationem Out β: consensus codd. EV O: om. F Keilfaciliter α: consensus codd. βF: facilia Oet α: consensus codd. βF: om. Ovindicavit α: consensus codd. βF: indicavit Oquaecumque Keil: quaeque α: consensus codd. βF; quae O ς: consensus edd. UKAGRHi α: consensus codd. βF: hi (an in i?) Osyllabam α: consensus codd. βF: syllaba Osyncopen euphoniae O ς: consensus edd. UKAGRH: sincopen eofoniae V; sincope neofoniae E; sincopen euphonia Faudacter α: consensus codd. βF: audaciter Odifficulter E ς: consensus edd. UKAGRH: difficiliter V F; difficiter Onominibus α: consensus codd. βF: nominia an nominib.? O; pede terram O ς: consensus edd. UKAGRH: pedetemptim V; pedetersam E; pede terso Fcrebra α: consensus codd. βF: crebro Oferit V O ς: consensus edd. UKAGRH: verit E; perit Fmulta α: consensus codd. βF: multo Oquando adverbium Keil: quando ut secum adverbium β: consensus codd. EV; quando secum adverbium F; quando sedcum adverbium O; quando adverbium secum ς: consensus edd. UKAGRHcreta O ς: consensus edd. UKAGRH: creata α: consensus codd. βFlabyrinthus O ς: consensus edd. UKAGRH: laber intus α: consensus codd. βFaequaevum β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: aequeum F; aequum Oet α: consensus codd. βF: ut Out α: consensus codd. βF: et Out α: consensus codd. βF: et Out α: consensus codd. βF: et Oqualitatem ut α: consensus codd. βF: ut qualitates Otroianas ut opes pc O ς: consensus edd. UKAGRH: troinas ut opes ac O; troianas opes β: consensus codd. EV; troiana sospes Fvenis F O P: evenis β: consensus codd. EVet quante O: quis ante V F; te post multa tuorum funera ς: consensus edd. UKAGRH Keil; vd. comm. Martorelliconiunctionem α: consensus codd. βF: coniunctione Ofaciem A G H: facie ω: consensus codd. Oαcupido O ς: consensus edd. UKAGRH: cupidet α: consensus codd. βFpro dulci ascanio α: consensus codd. βF: pro dulcia scanio Osed α: consensus codd. βF: sub Oimprudenter α: consensus codd. βF: prodenter O