Ps. Aug. reg.

8

Ps. Aug. reg. 7, 8 - 8, 6

782Figurae coniunctionum duae sunt, simplex, ut nam, 3com­posita, ut namque. 94Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositivae 5coniunctiones sunt, ut at, ast, aut subiunctivae, ut que, autem, 6aut communes, ut et, igitur. 107Sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniunctiones 8an praepositiones an adverbia nominemus, ut cum et 9ut, quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones 10pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur potes­ 11tate mutata. 812DE PRAEPOSITIONIBUS 113Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem 14hae: aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque. 215Accusativae per casum accu|sativum enuntiantur, ut ad, 16apud, ante, adversum, cis, citra, circum, circa, contra, 17erga, extra, inter, intra, infra, iuxta, ob, penes, per, prope, 18propter, praeter, post, pone, secundum, supra, trans, 19ultra. 320In his praepositionibus servanda genera nominum, id est 21masculinum, femininum, neutrum, commune, servandi etiam 22numeri, ut puta masculino singulari ad agrum, plurali ad 23agros; feminino singulari ad villam vel ad possessionem, plurali 1ad villas vel ad possessiones; sic neutro singulari ad templum, 2ad Capitolium, plurali ad templa, ad Capitolia; sic 3communi genere singulari numero ad civem, ad hostem, ad 4sacerdotem, plurali ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. 45Sic ergo omnes praepositiones observabis servatis, ut dixi, 6generibus, servatis numeris singulari et plurali, servatis similiter 7pronominibus secundum genera: masculino ad hunc, plurali 8ad hos; feminino ad hanc, plurali ad has; neutro ad hoc templum 9vado, plurali ad haec templa; sic communi genere ad 10hunc et ad hanc sacerdotem, plurali ad hos et ad has sacerdotes; 11sic ad hos et ad has hostes. 512De praepositionibus ablativis. In his ablativum adtende 13tam in singulari quam in plurali servatis generibus numerisque, 14ut puta a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, 15prae, palam, sine, absque, tenus: masculino singulari a fratre, 16plurali a fratribus; feminino singulari a sorore, plurali a 17sororibus vel a civitate, a civitatibus; ab masculino singulari 18ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris; feminino singulari 19ab urbe, plurali ab urbibus; neutro singulari ab templo, 20plurali ab templis; a communi singulari a cive, plurali a 1civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in 2omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numerum. 64Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur 5utriusque, quod et accusativum tenent casum et ablativum, sed 6plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione 7intellegatur non aperte expositum est. Differentia autem 8haec est in motu et in situ.

Critical apparatus

quia aut V F: quiaut F; quia ut Odictiones α: consensus codd. βF: distinctiones Oconiunctiones an O: om. α: consensus codd. βFut cum et ut O: om. α: consensus codd. βFsensu O: om. α: consensus codd. βFmutata F: tantum V; tantam E; mutate Ode praepositionibus ω: consensus codd. Oα: de praepositione ς: consensus edd. UKAGRH Keilhae ς: consensus edd. UKAGRH: haec V F; ex E; e Oaccusativum α: consensus codd. βF: accusativae Oad H: om. ω: consensus codd. Oαinter intra O: intra inter α: consensus codd. βFprope α: consensus codd. βF: porpe Ogenera nominum H: genera omnium α: consensus codd. βF; generanda omnia Ovel α: consensus codd. βF: om. Oneutro singulari O Keil: neutrum singulariter α: consensus codd. βFcommuni α: consensus codd. βF: commune Ogenere V O ς: consensus edd. UKAGRH: generis E; generi Fplurali O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter α: consensus codd. βFpraepositiones α: consensus codd. βF: prepossiones Onumeris O: numero Ogenera masculino O ς: consensus edd. UKAGRH: genere masculino β: consensus codd. EV; genus masculinum F Keilplurali ad hos O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos α: consensus codd. βF Keilfeminino β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: femininum F Keilplurali ad has ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad has α: consensus codd. βF Keil; om. Oneutro E O ς: consensus edd. UKAGRH: neutrum V F Keilplurali ad haec E O ς: consensus edd. UKAGRH: plurariter ad haec V F Keilplurali ad hos E O ς: consensus edd. UKAGRH: pluraliter ad hos V F Keilad has sacerdotes E O U A G: has sacerdotes V F Keilsic ad hos et ad has hostes O ς: consensus edd. UKAGRH: sic ad hos et has hostes β: consensus codd. EV; om. F Keilde praepositionibus ablativis O: item alia de praepositionibus β: consensus codd. EV; de praepositionibus F; om. Keilin his α: consensus codd. βF: in is O; ablativae Keiladtende O: adtendet β: consensus codd. EV; adtendit F; attendunt R H Keilabs α: consensus codd. βF: absque Oclam F O P: om. β: consensus codd. EVabsque α: consensus codd. βF: om. Oabsque α: consensus codd. βF: om. Oa civitatibus β: consensus codd. EV ak F: civitatibus pc F Omasculino singulari α: consensus codd. βF: singulari masculino Oab templis V F: a templis E Oserva α: consensus codd. βF: om. Oomnibus his α: consensus codd. βF: his omnibus Onumerum β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: numeros F Keilremanet α: consensus codd. βF: remanent Odicuntur β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: dicitur Fquod β: consensus codd. EV O: quae F Keiltenent O A G R H: teneat α: consensus codd. βFintellegatur β: consensus codd. EV O R H: intellegat F; intellegantur Keilnon aperte E O Keil: non apte V; ut non aperte F; ut non appareat ς: consensus edd. UKAGRHest β: consensus codd. EV O: eius F Keilautem β: consensus codd. EV O: om. F Keilmotu O ς: consensus edd. UKAGRH: motum α: consensus codd. βFsitu V O ς: consensus edd. UKAGRH: sito E; situm F