Ps. Aug. reg. 8, 7 - 8, 16
87Sed motum putavere quidam accusativum tantum tenere
10et ablativum non tenere. Tenet autem utrumque, sed certa ratione.
Nam motus tunc tenet accusativum tantum, cum a locis
in alia loca nos moveri significamus, ut ‘curro in forum’ vel ‘in
campum’: si ex alio loco currere nos dicimus in forum vel in
campum, accusativum casum tenemus; si autem in uno eodemque
15loco, ablativum, ut ‘curro in foro’, ‘curro in campo’.
8Sic ‘ambulo in forum’ et ‘ambulo in foro’: si de alio loco
ambulamus in forum, accusativum tenemus; si in eodem foro
ambulamus, ablativum tenemus, ut ‘ambulo in foro’.
9Sic ‘cadit in forum’ et ‘cadit in foro’ [id est ‘ambulat’]
20‹…›
‘ingrediturque solo et caput inter nubila condit’,
ut est
‘in arvis
altius ingreditur’,
id est ‘ambulat’: vides motum esse et tamen ablativum sibi vindicare,
5sed in loco, ut dixi, non de loco in locum.
10Sic ‘lapsus in piscinam’ et ‘lapsus in piscina’: si de alio loco
in piscinam labatur, accusativus est; si in ipsa piscina lapsum
patiatur, | ablativus est.
11‘Venio’ autem semper accusativum tenet, quia de loco ad
10locum quis venit; in loco autem iam cum sit quisque cessat motus.
12Item motus de loco in locum, ut ‘volvo’ vel ‘evolvo’:
‘nec reperire viam atque ‹e›volvere posset
in mare se Xanthus’,
15‘evolvere se[d] ab alveo in mare’; in ipso autem loco ‘volvi’ ablativum
tenet, ut
‘fundo volvuntur in imo’.
13Altera praepositio utriusque ‘sub’. Sic e loco in locum
motus ‹accusativum tenet›: de hasta sic ait,
20‘Sub altum
pectus abit’,
id est ‘sub illam rem’; item [sub] ablativo:
‘Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere’,
id est ‘cadere’ vel ‘iacere Troiae’, inquit, ‘sub moenibus altis’;
5item de loco in locum:
‘sive sub incertas zephyris mutantibus umbras’,
et subiunxit ‘succedimus’, ubi est motus de loco in locum.
14‹Item ‘super’›:
‘super Garamantas et Indos
10proferet imperium’,
motus est ‹de loco in locum›; in loco autem
‘gemina super arbore sidunt’.
15Item ‘subter’ de loco in locum:
‘et angusti subter fastigia tecti
15ingentem Aenean duxit’;
ablativo autem:
‘cum tamen omnis
ferre libet subter densa testudine casus’.
16Sic ‘sub’, si de loco in locum fiat motus, accusativum tenet:
20‘sub speluncam curro’; si autem positus sub ipsa spelunca
curras, ablativum tenet: ‘sub spelunca curro’.
Critical apparatus
motum α: consensus codd. βF: motu Oaccusativum O ς: consensus edd. UKAGRH: accusativo α: consensus codd. βFet ablativum non tenere O: om. α: consensus codd. βFratione O: rationem α: consensus codd. βFin alia loca O ς: consensus edd. UKAGRH: in alio loco α: consensus codd. βFcurrere pc V E F: curre ac V Oablativum β: consensus codd. EV O: ablativo F Keilsic α: consensus codd. βF: si Oambulamus F: om. V; foro E O; campo F Keil; si de alio loco ~ cadit in foro (Ps. Aug. reg. 8, 9) α: consensus codd. βF; si de alio loco ~ cadit in loco (Ps. Aug. reg. 8, 9) om. O; ambulemus E; eodem loco ς: consensus edd. UKAGRH Keil; ambulemus Vsic β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: si Fid est ambulat ω: consensus codd. Oα: om. Keil; virgilius ς: consensus edd. UKAGRH‹…›] lacunam ind. Keil Martorellinubila E P ς: consensus edd. UKAGRH: nubilia V; nubula F; nubilat Oarvis α: consensus codd. βF: arduis Oingreditur O ς: consensus edd. UKAGRH: inleditur β: consensus codd. EV; incliditur Fin loco E F: in hoc loco V; in hoc Opiscinam α: consensus codd. βF: piscina Osi in ipsa piscina lapsum patiatur E O: si in ipsa piscina lapsus patiebatur V; om. F; si vero in eadem labatur piscina ς: consensus edd. UKAGRH Keiltenet Keil: est ω: consensus codd. Oαiam cum ω: consensus codd. Oα: cum iam Keilquisque ω: consensus codd. Oα: quis Keil; quis ante quis que supplendum? Martorelliut β: consensus codd. EV O: om. F Keilvel α: consensus codd. βF: om. Onec O: om. α: consensus codd. βFviam atque (adque) O: viam quae β: consensus codd. EV; viamque F; viam qua ς: consensus edd. UKAGRH Keilevolvere R H: volvere ω: consensus codd. Oαposset ω: consensus codd. Oα: possit ς: consensus edd. UKAGRH Keilse Xanthus ς: consensus edd. UKAGRH: se xantus (an sex antus?) β: consensus codd. EV; se xantas (an sex antas?) F; sex ante us Ose Keil: sed ω: consensus codd. Oα; s. U K A G; scilicet R Hsub sic O: sic sub β: consensus codd. EV; si sib F; sub Keilaccusativum tenet ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαde hasta α: consensus codd. βF: deastat Oaltum O H: latum β: consensus codd. EV; accm Fabit O H: abheit id V; habet E Fid est Martorelli: om. α: consensus codd. βF; it O[sub] Martorelli: in loco coni. Keil; an cum? Martorelliablativo ω: consensus codd. Oα: ablativum coni. Keilcontigit α: consensus codd. βF: contingit Oincertas F: incertos β: consensus codd. EV; incerto Ozephyris ς: consensus edd. UKAGRH: zyphiris β: consensus codd. EV; zioris F; zehyferis Omutantibus F: motantibus β: consensus codd. EV Oitem super Martorelli: motus ω: consensus codd. Oα; super motus ς: consensus edd. UKAGRH; super Keilet Indos O ς: consensus edd. UKAGRH: et dos β: consensus codd. EV; sedes Fde loco in locum suppl. Martorellisubter α: consensus codd. βF: super Oet β: consensus codd. EV O: ut F Keilangusti O P ς: consensus edd. UKAGRH: angustis β: consensus codd. EV; angustus Fingentem α: consensus codd. βF: ingente Oaenean O ς: consensus edd. UKAGRH: inea V; aenea E Fduxit α: consensus codd. βF pc O: dixit ac Oablativo ω: consensus codd. Oα: in loco R H Keiltestudine α: consensus codd. βF: testitudine Ospeluncam V F: speluncum E; spelunca O