Ps. Aug. reg. 3, 15 - 3, 24
                    315Sed quomodo, ut superius dixi, prima coniugatio, quae
exit in ‘as’, ut ‘amo amas’, capit et verba neutralia, ut ‘certo certas’, 
‘nato natas’, in quibus ‘r’ littera non admittitur (nec enim
dicimus ‘certor’, ‘nator’), sic in hac coniugatione secunda, quae
3, 10exit in ‘eo es’, ut ‘moneo mones’, ‘doceo doces’, sunt multa quae
non admittunt ‘r’ litteram in prima persona, ut ‘algeo alges’ (‘algeor’
enim non est Latinum); sic ‘ferveo ferves’, ‘torpeo torpes’,
‘scateo scates’, ‘pendeo pendes’, ‘invideo invides’, quamquam
Horatius [poeta lyricus] dixit ‘invideor’, sed hoc nova usurpatione 
15dixit; deinde ‘emineo emines’ (nec dicimus ‘emineor’).
16Hae duae coniugationes, prima et secunda, quas diximus
exire in ‘as’ et in ‘es’, ut ‘amo amas’, ‘moneo mones’, futurum
semper tempus in ‘bo’ syllabam mittunt, ut ‘amabo’, ‘monebo’.
17Sic servabis ubicumque, ut futurum tempus in ‘bo’ syllabam 
20mittas, quia sunt aliae duae coniugationes, quae futurum
tempus in ‘am’ syllabam mittunt, non in ‘bo’, et vocantur ipsae
coniugationes ‘tertia correpta’ et ‘tertia producta’.
18Tertia correpta est quae imperativum modum in ‘e’ correptam 
mittit, ut ‘scribe’, ‘tolle’, ‘carpe’, ‘occide’, ‘sere’, ‘lege’. Ergo 
25vidisti imperativum sic exire, tertia coniugatio est correpta,
quae semper futurum tempus in ‘am’ mittit, numquam in ‘bo’,
ut ‘scribam’, ‘legam’, ‘tollam’, ‘carpam’, quia Latinum non est si
dixeris ‘scribebo’, ‘legebo’, ‘tollebo’, ‘carpebo’.
19Tertia similiter coniugatio producta ex eodem imperativo 
5modo colligitur: cum enim imperativus modus exit in ‘i’ litteram, 
tertia coniugatio producta est, ut ‘audi’, ‘nutri’, ‘senti’,
‘muni’, ‘sarci’, ‘leni’ et alia. Similiter etiam haec futurum tempus
in ‘am’ mittunt, ut ‘muniam’, ‘leniam’, ‘nutriam’, ‘audiam’.
20Sed tertia correpta in infinito modo ‘e’ correptam habet
10ante novissimam syllabam, ut ‘legere’, ‘tollere’, ‘carpere’, ‘scribere’; 
tertia vero producta in hoc infinito modo ‘i’ habet ante novissimam 
syllabam, quae ‘i’ producitur, ut ‘munire’, ‘lenire’, ‘audire’, 
‘sarcire’, ‘garrire’, ‘venire’.
21Unde in omnibus verbis hae coniugationes observantur,
15quae exeunt in ‘as’, in ‘es’, in ‘is’: quae exeunt in ‘as’ et in ‘es’,
futurum tempus in ‘bo’ mittunt, ut saepius dixi; quae autem in
‘is’ exeunt, futurum tempus in ‘am’ mittunt, numquam in ‘bo’,
nisi auctoritate praesumpta: nam ars hoc prohibet.
22Sed aliqua verba ponamus tertiae coniugationis correptae, 
20ex quibus et alia consequaris. Sunt autem haec: ‘lego’, ‘tollo’,
‘erigo’, ‘carpo’, ‘cognosco’, ‘capio’, ‘fugio’, ‘mergo’, ‘sero’, ‘arguo’,
‘accipio’, ‘pono’, ‘sumo’, ‘ascendo’, ‘expono’, ‘incipio’.
23Haec accipiunt ‘r’ litteram et faciunt passiva verba: ‘legor’, 
‘carpor’, ‘capior’ et cetera.
2425ub hac forma sunt neu|tralia, quae non accipiunt ‘r’ litteram, 
ut ‘cado’ (non enim dicimus ‘cador’), item ‘ruo’ (neque
enim dicimus ‘ruor’), ‘facio’ (neque recte dicimus ‘facior’), item
‘fulgesco’, ‘nitesco’, ‘fervesco’, ‘algesco’, ‘torpesco’, ‘concresco’,
‘nigresco’; haec omnia ‘r’ litteram non habent et dicuntur ‘neutralia’ 
[verba inchoativa, quae exeunt in ‘sco’]. Ergo neutralia
memineris semper numquam admittere ‘r’ litteram.                
            Critical apparatus
                        in α: consensus codd. βF:  om.  Opersona α: consensus codd. βF: personam  Oalgeo alges O: algeo alges scateo scates  α: consensus codd. βFscateo scates O:  om.  α: consensus codd. βFpendeo pendes α: consensus codd. βF: pandeo pandes  O[poeta lyricus] Martorelli: licus  α: consensus codd. βFinvideor O:  om.  α: consensus codd. βFdixit O: id est  α: consensus codd. βFdeinde ω: consensus codd. Oα: sic  ς: consensus edd. UKAGRH Keilmittunt ς: consensus edd. UKAGRH: admittunt  α: consensus codd. βF ut amabo ~ syllabam mittunt (Ps. Aug. reg. 3, 17) α: consensus codd. βF: ut amabo ~ syllabam mittunt (Ps. Aug. reg. 3, 17) om.  Out β: consensus codd. EV:  om.  F Keilmittunt P Keil: mittant  ω: consensus codd. Oαcorrepta est quae imperativum modum in ‘e’ correptam mittit, ut ‘scribe’, ‘tolle’, ‘carpe’, ‘occide’, ‘sere’, ‘lege’. Ergo vidisti imperativum sic exire, tertia α: consensus codd. βF:  om.  Oconiugatio est correpta α: consensus codd. βF: est correpta coniugatio  Odixeris Keil: dixerit  ω: consensus codd. Oαtertia similiter coniugatio producta β: consensus codd. EV O ς: consensus edd. UKAGRH: tertia coniugatio similiter producta  F; tertia coniugatio producta similiter  Keillitteram α: consensus codd. βF: littera  Oalia ω: consensus codd. Oα:   an talia?  Martorelliin O:  om.  α: consensus codd. βFcorreptam α: consensus codd. βF: correptum  Oaudire α: consensus codd. βF:  om.  Ogarrire O: varrire  β: consensus codd. EV; sentire  F Keilquae exeunt in as in es in is O:  om.  α: consensus codd. βFet α: consensus codd. βF:  om.  Oerigo carpo α: consensus codd. βF: scribo  Ocapior β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: carpior  F;  om.  Ohac O ς: consensus edd. UKAGRH: haec  β: consensus codd. EV; hae  Frecte β: consensus codd. EV O: enim  F Keilnitesco O ς: consensus edd. UKAGRH: comitesco  V; mitesco  E F Keilfervesco α: consensus codd. βF: fruesco  Oconcresco O: compresco  β: consensus codd. EV; conpesco  F Keil[verba inchoativa quae exeunt in sco] Keil: in sco  α: consensus codd. βF; hisco  O[verba inchoativa quae exeunt in sco] Keilsemper ω: consensus codd. Oα:  om.  Keil