Ps. Aug. reg. 3, 25 - 3, 34
                    3253, 5Remanent duo alia verba, quae ‘communia’ dicuntur et
‘deponentia’.
26Sed communia ideo dicuntur, quia simul et communiter
tenent sub uno sono activum et passivum, quomodo in nominibus 
genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum 
sub uno sono, ut ‘sacerdos’, ‘homo’ ‘hic’ et ‘haec sacerdos’ 
5facit, ‘hic’ et ‘haec homo’.
27Sic et haec verba dicuntur communia et numquam deponunt 
‘r’ litteram, ne non sint Latina, ut ‘osculor’: si tollas ‘r’
litteram et dicas ‘osculo’, non est Latinum. Et dicimus, cum agimus, 
15‘osculor te’; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus 
‘osculor a te’. Sic ‘criminor’, non ‘crimino’: cum actionem
significamus, id est cum crimen obicimus, ‘criminor te’ dicimus; 
cum autem crimen nobis obicitur, ‘criminor a te’ dicimus,
id est ‘crimen a te audio’, et est significatio passiva.
2820Declinantur autem haec verba, ut superiora, per modos,
tempora, personas.
29Tempore presenti sing. ‘criminor’, ‘criminaris’, ‘criminatur’ 
‹et› plur. ‘criminamur’, ‘criminamini’, ‘criminantur’; praeterito 
imperfecto sing. ‘criminabar’, ‘criminabaris’, ‘criminabatur’ 
25et plur. ‘criminabamur’, ‘criminabamini’, ‘criminabantur’;
praeterito perfecto sing. ‘criminatus sum’, ‘criminatus es’, ‘crimi
natus est’ et plur. ‘criminati sumus’, ‘criminati estis’, ‘criminati
sunt’; praeterito plusquamperfecto sing. ‘criminatus eram’, ‘criminatus 
eras’, ‘criminatus erat’ et plur. ‘criminati eramus’, ‘criminati 
eratis’, ‘criminati erant’; futuro sing. ‘criminabor’, ‘criminaberis’, 
5‘criminabitur’ et plur. ‘criminabimur’, ‘criminabimini’,
‘criminabuntur’.
30Imperativus autem modus in his verbis semper in ‘re’
exit, ut dicas ‘criminare illum’, id est ‘crimen illi ingere’.
31Optativo modo sic: sing. ‘utinam criminarer, criminareris, 
10criminaretur’ et plur. ‘utinam criminaremur, criminaremini,
criminarentur’; praeterito perfecto sing. ‘utinam criminatus essem, 
criminatus esses, criminatus esset’ et plur. ‘criminati essemus, 
criminati essetis, criminati essent’; futuro ‘utinam criminer, 
crimineris, crimin
32Coniunctivo modo sing. ‘cum criminer, crimineris, criminetur’ 
et plur. ‘cum criminemur, criminemini, criminentur’;
praeterito imperfecto ‘cum criminarer, criminareris, criminaretur’ 
et plur. ‘cum criminaremur, criminaremini, criminarentur’;
20praeterito perfecto ‘cum criminatus sim, criminatus sis, criminatus 
sit’ et plur. ‘criminati simus, criminati sitis, criminati sint’;
praeterito plusquamperfecto sing. ‘cum criminatus essem, criminatus 
esses, criminatus esset’ et plur. ‘cum criminati essemus,
criminati essetis, criminati essent’; tempore futuro ‘cum criminatus 
25ero, criminatus eris, criminatus erit’ et plur. ‘cum criminati 
erimus, criminati eritis, criminati erunt’.
33Modo infinito, quem diximus nullis significari personis,
facit in praesenti ‘criminari’, in praeterito ‘criminatum esse’, in
futuro ‘criminatum iri’.
3430Ad hanc formam communia verba declinabis. Percurres
sic ‘hortor’, ‘osculor’, ‘ludificor’, ‘iaculor’, ‘tutor’, ‘consolor’,
‘scrutor’, ‘moror’, ‘feneror’, ‘amplector’, ‘amplexor’, ‘execror’,
‘furor’, unde est ‘furor furaris furatur’, ‘comitor’, ‘recordor’, ‘reminiscor’, 
‘percontor’, ‘minor’, ‘gestor’, ‘piscor’, ‘odoror’, ‘aucupor’, 
5‘venor’, ‘contemplor’, ‘speculor’, ‘sector’, ‘veneror’, ‘dignor’,
‘mereor’, ‘precor’, ‘misereor’, ‘vador’ (id est ‘fide dico’), ‘calumnior’ 
et talia.                
            Critical apparatus
                        ideo α: consensus codd. βF:  om.  Osimul et communiter O: et communiter simul  α: consensus codd. βF; communiter simul  ς: consensus edd. UKAGRH Keilnominibus α: consensus codd. βF: omnibus  Ohomo O: vel homo  α: consensus codd. βFlitteram α: consensus codd. βF: littera  Oafficimur ς: consensus edd. UKAGRH: efficimur  ac V E O; efficitur  pc V; efficimur et  Fcriminor O: criminor a te  β: consensus codd. EV; criminor te  F Keilnobis α: consensus codd. βF: non  Ocrimen a te E F P: criminate  V; crimen aut  Oautem V F:  om.  E Ocriminaris E F O P: criminabis  Vin his verbis semper O: semper in his verbis  α: consensus codd. βFingere pc M ς: consensus edd. UKAGRH: ingerere  β: consensus codd. EV F ac M Onullis significari personis ω: consensus codd. Oα: nullis significare personis  V F; nullas significare personas  U A G R H Keil; nullas habere personas  Kpercurres sic O: quae curres quae sic  β: consensus codd. EV; quae sic  F; sic  ς: consensus edd. UKAGRH Keil;   an percurresque sic?  Martorelliludificor O: vidificor  β: consensus codd. EV; nidificor  F Keiltutor α: consensus codd. βF: tutor amplector  Oconsolor β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH: consulor  F Omoror R H: morior  ω: consensus codd. Oα; miror  Pamplector α: consensus codd. βF:  om.  Oexecror O: exor  β: consensus codd. EV; ex  F;  om.  Keilcomitor α: consensus codd. βF: commititur  Oaucupor α: consensus codd. βF: aucoporor  Omereor O: memor aut memoror  α: consensus codd. βF;  om.  ς: consensus edd. UKAGRH Keilmisereor O: misereor audor  α: consensus codd. βF[id est fide dico] Keil: fide  ω: consensus codd. Oα; fidem  Keiltalia O: alia  β: consensus codd. EV; alia quae  F Keil